Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XVI – XLV

Lettera del Pontefice Clemente VIII all’Arcivescovo di Cagliari, con la quale gli ordina di far eseguire ed osservare dai Regolari dell’uno e dell’altro sesso in Sardegna i Decreti, ch’erano stati fatti da due Visitatori Apostolici, mandati nell’isola per correggere gli abusi che si erano introdotti nella vita monastica.

(1600. – 8 novembre).
Dal Mattei, Sardinia sacra, fol. 105, edit. Rom. MDCCLVIII.
Clemens Papa VIII

Venerabili Fratri Archiepiscopo Calaritano (1) salutem; et Apostolicam benedictionem. Ex injuncto nobis Apostolicae servitutis debito cunctorum Ecclesiasticorum, et praesertim Regularium reformationi solicitis studiis intendentes, ea, quae propterea jussu nostro ordinata sunt, debite, ut par est, executioni demandanda esse censemus. Proinde cum Cq. Clemens de Neapoli Ordinis Sancti Benedicti, et dilectus filius Antonius Marzer Ordinis Minorum de observantia professi Visitatores Apostolici ad visitanda, et reformanda Monasteria, et loca regularia Regni Sardiniae a nobis nuper destinati nonnulla decreta reformationi Monasteriorum, et regularium locorum hujusmodi convenientia ediderint, et ad nos retulerint, Nosque illa in Congregatione Visitationis nostrae Apostolicae examinari fecerimus, nunc volentes decreta, et ordinationes hujusmodi debitae executioni, ut par est, quam primum demandari, de tuae fraternitatis fide, prudentia, integritate, ac religionis zelo plurimum confisi eidem fraternitati tuae per praesentes committimus, et mandamus, ut decreta, et ordinationes hujusmodi, quae ad te una cum praesentibus nostris litteris transmittimus, in singulis Monasteriis, et locis regularibus, tam virorum, quam mulierum cujuscumque Ordinis in isto Regno Sardiniae existentibus, prout ad quodcumque illorum pertinet, debitae executioni demandari cures, et facias, et ad hunc effectum Superiores Monasteriorum, et locorum regularium hujusmodi ad te accessiri facias, et cuicumque ipsorum ad illius Conventum, et subditos respective pertinentia, quorum exemplar authenticum illi consignabis, intimare, eique sub censuris, et poenis ecclesiasticis tibi visis praecipere, ut intra tempus in eisdem decretis praefixum illa esequatur; et ubi terminus aliquis praefixus non fuerit, terminum aliquem arbitrio tuo, etiam cum similibus censuris, et poenis ecclesiasticis, praefigere per acta alicujus Notarii eadem auctoritate nostra procures, ac terminis hujusmodi elapsis contra inobedientes, et contumaces ad promulgationem, et declarationem incursus poenarum, et censurarum ecclesiasticarum, illarumque executionem procedas; Superioribus omnibus, et singulis etiam cum potestate citandi, et inhibendi quos, et quibus opus fuerit, etiam per edictum publicum, ac sub censuris, et poenis ecclesiasticis, nec non una, vel plures cum simili, vel limitata potestate subdelegandi, aliaque in praemissis, et circa ea necessaria, seu quomodolibet opportuna faciendi, et exequendi poenam, liberam, et amplam facultatem, et auctoritatem concedimus, et impartimur: non obstantibus quibusvis Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, etiam quorumcumque Ordinum, Monasteriorum, et regularium locorum, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et litteris Apostolicis, illis, eorumque Superioribus, et personis in contrarium praemissorum quomodolibet confirmatis, et approbatis: quibus omnibus, et singulis eorum tenore praesentium pro expressis habentes hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut praesentium transumptis etiam impressis, manu alicujus Notarii subscriptis, et sigillo tuo, aut alterius personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis eadem prorsus fides habeatur, quae ipsis praesentibus haberetur. Tu autem de omnibus per te gestis nos certiores facere curabis. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die octava Novembris MDC, pontificatus nostri anno nono.

(1) Chiamavasi Ildefonso Lasso Sedeno; di nazione spagnuolo. Fu prima arciprete di Mauceda nella Diocesi di Toledo, e poi vescovo di Gaeta (Ughelli, Ital. Sacr., Tom 1, col. 565). Da questa Sede fu traslatato nel 1597 alla Sede Arcivescovile di Cagliari. – Il Vico (Hist. gener. de Sardena) scrive, che dalla Sede di Cagliari fu nuovamente trasferito a quella di Majorca.