XVI.
Il corriere Guiccio da Fabriano, arrestato per via con la lettera dei capitani di guerra di Villa di Chiesa, ed esaminato diligentemente da Pietro di Serra capitano della masnada di Ugone giudice di Arborea, dà ampie informazioni sullo stato di difesa, e sulle condizioni in cui allora si trovavano la terra suddetta, e il castello di Castro.
(1323, 12 giugno).
Dal R. Archivio di Barcellona, Armar. VIII. Sardiniae. Num. CCCCXI.
Depositio cursoris, qui captus fuit, cum littera proxime scripta.
Examinatio facta per nobilem virum Domnum Petrum de Serra, capitaneum masnadae magnifici domini, domini Ugonis Iudicis Arboreae, de Guiccio de Fabriano, nuntio communis Castelli Castri super novitatibus, et conditionibus Castelli Castri, et Villae Ecclesiae, die dominica XIJ. mensis iunii, millesimo tercentesimo XXIII. Inditione VI.
Guiccius dictus, interrogatus a dicto capitaneo, quot homines ab equo de masnada sunt in dicto castro, dixit: Quod est ibi Henricus Theuthonicus conestabilis, cum quadraginta Theuthonicis ab equo, et decem Italianibus: Ita quod sunt in totum de masnada, quinquaginta, et non plures. Interrogatus, quot Burgenses possunt esse in dicto castro, habentes eques? Dixit: Forte XX. et viginti cives, habentes viginti equos. Interrogatus, quot equos possunt habere officiales dicti castri? dixit: Forte possunt habere viginti quinque equos. Interrogatus, quot capitanei guerrae sunt in Castro? dixit duo: Dominus Ioannes Gininus, et Petrus Frederici, et duo castellani. Interrogatus, quot homines a pede de mesnada sunt in praedicto castro? dixit: bene trecenti a ballista, nomina capitum peditum, dixit, quod nescit. Interrogatus, quot homines Terassani, et de appenditiis possunt esse in Castro? dixit: bene novicenti. Interrogatus, si in castello retinent portas clausas? dixit, quod non. Interrogatus, quae custodia sit in Castro? dixit, quod de nocte; et de die retinent homines in turribus, et scala guardias, per terram. Interrogatus, si aliqui homines morti sunt in Castello Castri propter istas novitates? dixit: quod sic, quod fecerunt incidi caput cuidam Burgensi dicti Castri, qui vocabatur Magister Bernardinus Physicus; quia dixit: Diabolo placeat, quod isti Catalani veniant, et dicit, quod ab eodem die, post mortem dicti Magistri Bernardini, Terrasani dictae terrae Castri sunt multum turbati, et habent Pisanos multum odio. Interrogatus, qualiter homines dicti Castri de victualibus sunt parati? dixit: forte suo iudicio communiter per sex menses. Interrogatus, de quo dubitant magis homines dictae terrae Castri? dixit: de difficiis, qui vocantur machinae, et de assedio continuo. Interrogatus, si aliquod lignum erat ibi, quod nuper venisset de Pisis? dixit: quod non, nec quod sit paratum ad praesens ire versus illas partes. Interrogatus, quot difficia sunt in dicto Castro parata ad prohiciendum? dixit: quatuor. Interrogatus, qua die fuit in castro? dixit: die veneris X. praesentis mensis iunii. Haec omnia dicta, dixit se scire de conditionibus Castelli Castri predicti.
Super conditionibus vero Villae Ecclesiae interrogatus a dicto capitaneo, qua die fuit in Villa Ecclesia? dixit: die sabbati XI. praesentis mensis iunii. Interrogatus, quot homines de mesnada ab quo sunt in villa? dixit: quod sunt ibi in villa quinque banderiae equitum, ab equo, sunt in qualibet banderia XX. quinque homines ab equo, cum vigintiquinque ronsinis: Ita quod sunt in totum homines ab equo, centum vigintiquinque, cum centum vigintiquinque roncinis: dixit, quod sunt ibi conestabiles quinque, quorum nomina sunt haec: Verus de Citona, et est infirmus, Cioculus de Arimino, Mafulus de Civitate Castelli, Petrus Rustici de Sancto Minato, et Corrade Theuthonicus: dixit, quod sunt ibi duo capitanei guerrae Dominus Vicus Ronselmini, et Iacobus de Septimo, Dominus Pinus Sasetta, et Dominus… iatthinus Sampante, consiliarii, duo rectores, nomina quorum ignorat. Interrogatus, quot equos retinent dicti officiales omnes? dixit: bene triginta Burgenses retinent XXX. equos. Interrogatus, quot pedites de mesnada possunt esse in villa? dixit: quod XL banderiae, et pro qualibet banderia possunt esse vigintiquinque, vel XXX. homines: Ita quod inter omnes, possunt esse mille homines. Interrogatus, quot homines Terrasani possunt esse in villa? dixit, quod bene sexcenti, vel in circa; dixit quod Villa est fossata tota circum circa, et astechata tota circum circa, et murata media, et dixit: quod sunt ibi viginti turres muratae, et dixit: quod castrum Sancti Guat dictae Villae est astechatum, et fossatum circum circa, et una Turris est ibi murata, et una alia fundata. Interrogatus, qualiter est fornita de victualibus: dixit: quod nescit; sed starellus grani est valoriis VIIJ. solidorum. Dixit: quod sunt ibi duo difficia, et quatuor alia, quae non sunt acta. Interrogatus, qua die fuit in villa praedicta? dixit: heri die sabbati XI. praesentis mensis iunii.