Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIV – CXXXIX

Privilegio del re. D. Pietro di Aragona per l’unione ad Alghero delle ville di Suyana, Terquilo e Desella.

(1370, 16 novembre).

Dagli Archivj antichi della città di Alghero.

Nos Petrus, Dei gratia rex Aragonum, Valenciae, Maioricarum, Sardiniae, et Corsicae, comesque Barchinonae, Rossilionis et Ceritaniae. Circa melioramentum villae nostrae Alguerij intendentes libenter, tenore praesentis cartae nostrae perpetuo valiture ipsi villae quae considerato valore suo arctum habet territorium, et eius universitati huius serie in privilegium concedimus speciale, quod villa de Suyanna, Derquilo, et De Sella situate in terra Nurre dictaeque villae Alguerij satis contigue, quas quidem villas dederamus Petro Alberti quondam militi gubernatori Lugudorij, per cuius obitum ipsae villae sunt ad nostrum patrimonium devolutae, earumdemque villarum termini sint de caetero de territorio ac vicaria praedictae villae Alguerij, redditusque et proventus ipsarum villarum, sint vicariae eiusdem villae Alguerij de caetero perpetuo assignati, nec aliam donationem, concessionem, vel assignationem de dictis villis, vel earum aliqua, aut de redditibus, vel iuribus earum liceat nobis vel successoribus nostris de caetero facere quocunque modo, vel quacunque ratione seu causa. Mandamus itaque huius serie gubernatori Capitis Lugudorij, et administratori reddituum, et iurium nostrorum eiusdem Capitis, caeterisque officialibus et subditis nostris Sardiniae insulae praesentibus et futuris, ut concessionem nostram huiusmodi firmam habeant, perpetuo teneant, et observent, et contra non veniant, nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cuius rei testimonium, hanc cartam nostram fieri iussimus, sigillo maiestatis nostrae impendenti munitam. Datum in Montealbo, sextadecima die novembris, anno a nativitate Domini, millesimo, trecentesimo, septuagesimo, nostrique regni trigesimoquinto. Rex Petrus.

Signum † Petri Dei gratia regis Aragonum Valenciae, Maioricarum, Sardiniae, et Corsicae, comitisque Barchinonae, Rossilionis, et Ceritaniae.

Testes sunt: Romeus Ilerdeu Episcopus. Petrus Archiepiscopus Terraconae. Ioannes Impuriarum Comes, Hugo Vicecomes Cardonae. Dalmatius de Queralto milites.

Signum † Petri de Gostemps scriptoris dicti domini regis, qui de mandato ipsius haec scribi fecit et clausit.

In Sardinia Petrus de Gostemps m. R. F. p. p. d. consil et script. P.

Rsta.