Il Re Don Pietro IV di Aragona, e di Sardegna sottopone alla giurisdizione della città di Alghero le ville di Manuçades (odierno Minutadas), e di Almedo (odierno Olmedo).
(1360, 15 giugno).
Dagli Archivi antichi della città di Alghero.
Nos Petrus Dei gratia Rex Aragonum, Valenciae, Maioricarum, Sardiniae et Corsicae, Comesque Barchinonae, Rossilionis et Ceritaniae. Circa incrementum villae Alguerij, solicite intendentes, tenore praesentis, firmiter et perpetuo valiture, ponimus, constituimus, et assignamus, in, et de vicaria, ac districtu Vicarij dictae villae Alguerij, et districtui, ac jurisdictioni eiusdem Vicarij, qui est et erit pro tempore, iungimus et unimus, villas de Manuçades, et del Almedo, quae ad praesens sub districtu alicuius Vicarij non existunt: volentes et concedentes quod Vicarius dictae villae Alguerij utatur et uti possit omni tempore in hominibus dictarum villarum de Manussades et del Almedo, et habitantibus in eisdem, ea iuridictione qua utitur Vicarius Sasseri in villis et hominibus villarum quae sunt de iuridictione et districtu eiusdem. Mandantes per hanc eandem gubernatoribus et administratoribus, aliisque officialibus, et subditis nostris, praesentibus et futuris, quatenus huiusmodi concessionem nostram firmam habeant perpetuo et observent, et contra non veniant, quavis causa. In cuius rei testimonium hanc fieri jussimus, nostrae Majestatis sigillo appenditio comunitam. Datum Caesaraugustae, quintadecima die iunij, anno a nativitate Domini millesimo, trecentesimo, sexagesimo, regnique nostri vigesimoquinto. Francisco Cau…
Signum † Petri Dei gratia Rex Aragonum, Valenciae, Maioricarum, Sardiniae, et Corsicae, Comitisque Barchinonae, Rossilionis et Ceritaniae.
Testes sunt: Frater Iohannes Archiepiscopus Callaritanus. – Luppus Archiepiscopus Caesaraugustae. – Iohannes Eximini d’Urrea, miles. – Petrus de Luna. – Eximinus d’Urrea domicelli.
Signum † mei Iacobi Conesa, secretarij dicti domini Regis, qui de ipsius mandato haec scribi feci, et clausi, et corrigitur in linea septima, Maiestatis sigillo appendicio, et octava comunitam.
R) in Sardinia
Dominus r) ma Vidit eam Dominus r)
im Iacobi Conesa Idm.
Rsta.