Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIV – CXLI

Assoluzione fatta dal re D. Pietro di Aragona dei debiti degli amministratori dei dazi di Alghero, i quali aveano smarrito le carte della loro amministrazione, durante la guerra col Giudice di Arborea.

(1373, 27 maggio).

Dagli Archivj antichi della Città di Alghero.

Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum, Valenciae, Maioricarum, Sardiniae et Corsicae, comesque Barchinonae Rossilionis, et Ceritaniae. Quia pro parte vestri fidelium nostrorum consiliariorum, et proborum hominum villae Alguerij, fuit nobis humiliter supplicatum ut cum universitas, seu aliqui singulares dictae villae expenderint in furnimentis, et alijs necessitatibus villae ipsius diversas pecuniae quantitates, quae ex impositionibus villae eiusdem pervenerant. Et cum plures ex administratoribus ipsarum impositionum propter maximas perplexitates et angustias quibus villa ipsa multitude extitit agitata, occasione guerrae quam ille nequam proditor iudex Arboreae, vassallus noster contra nos facere non expavit, amiserint plurima ex computis ipsarum compositionum, ob quid illa reddere nequirent commode ut deceret, dignaremur vobis super hijs debite providere. Ideo nos vestrae supplicationi condescendentes benigne, tenore praesentis concedimus vobis dictis consiliarijs, et probis hominibus, ac toti universitati dictae villae Alguerij, et eius singularibus, quod vos aut dicta universitas, aut eius singulares, seu alij quicunque non possitis vel possint compelli per nos, aut administratorem nostrum Capitis Lugudorij qui nunc est vel pro tempore fuerit, seu per alios quosvis officiales nostros ad reddendum compotum vel rationem ex quantitatibus pecuniae ipsarum impositionum quae expensae fuerint usque in hunc praesentem diem, vobis tamen monstrantibus cartam vel litteram gubernatoris dicti Capitis, quibus appareat ipsas quantitates, de consilio, assensu et mandato ipsius fuisse expensas, quinimo sitis exinde vos, et dicta universitas; ac omnes singulares ipsius, sola ostensione cartae, vel litterae supradictae, quitij, immunes, ac perpetuo absoluti. Mandantes per eandem dicto administratori nostro Capitis supradicti, praesenti et futuro, et universis et singulis officialibus nostris, et ipsorum locatenentibus, aliisque ad audiendum ipsa compota, deputatis seu deputandis, quatenus concessionem et absolutionem nostras huiusmodi, firmas habeant, teneant et observent, et non contraveniant quavis causa. In cuius rei testimonium praesentem fieri, et sigillo nostro appendicio iussimus communiri. Datum Barchinonae, vigesima septima die madij, anno a nativitate Domini, millesimo trecentesimo, septuagesimo tertio, regnique nostri trigesimo octavo. Visa. Rex. P. In Sarct. fran. Vitut. Ma. R. f. p. G. d. Palou. li. i. t. consil. et promot. P.

Rsta.