Il re D. Pietro di Aragona condona per un quadriennio il mezzo fiorino, che pagava annualmente ogni casa di Alghero.
(1377, 16 marzo).
Dagli Archivj antichi della Città di Alghero.
Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum, Valenciae, Maioricarum, Sardiniae et Corsicae, comesque Barchinonae, Rossilionis, et Ceritaniae. Habito respectu ad statum, in quo villa Alguerij et vos habitatores eius positi estis propter infectam guerram ibi absque adiutorio nostro vivere non possetis, tenore praesentis, illum censum medii floreni quem pro qualibet domo dictae villae nobis annuatim facere, et praestare tenemini, vobis gratiose ducimus remittendum per quatuor videlicet annos continuos qui incipiant post tempus ultimae remissionis vobis factae de censu praedicto. Volumus tamen, quod in aliquam memoriam dicti census, detis et praestetis anno quolibet per dictum tempus administratori reddituum, et iurium nostrorum dicti Capitis, nomine nostro unum denarium Alfonsinorum minutorum, pro domo qualibet dictae villae. Mandamus itaque huius serie gubernatori et dicto administratori reddituum et iurium nostrorum Capitis Lugudorij, caeterisque officialibus, et subditis nostris, quatenus remissionem nostram huiusmodi firmam habeant, et observent, et contra non veniant, nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. Veruntamen si infra dictos quatuor annos, praedictam guerram finire contingat, vos pro illo, seu illis annis completis qui tunc restabunt teneamini nobis solvere dictum censum medij floreni. In cuius rei testimonium, praesentem vobis fieri iussimus, nostro sigillo munitam. Datum Barchinonae, decima sexta die martij, anno a nativitate Domini, millesimo, trecentesimo, septuagesimo septimo. Rex Petrus.