Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIII – XC

Testamento di Rinaldo figlio di Russo, col quale egli instituisce suo erede il proprio fratello Guglielmo Cepolla.

(1256, 27 luglio).

Dai Regii Archivi di Corte di Torino, Lib. Iur. pag. 114.

In nomine Domini amen. Ego Rainaldus quondam Russi gravi infirmitate gravatus sana tamen mente et memoria existens et timens Dei iudicium contemplatione mee ultime voluntatis rerum mearum talem facio dispositionem in presentia et voluntate domini Chianis Masse et Dei gratia iudicis Calaritani. In primis si Deus iuditium in me posuerit volo et iubeo sepeliri apud ecclesiam Sancte Marie de Clusis (1). Lego libras decem Ianue pro anima mea dicte ecclesie. ecclesie Sancte Margarite lego libras quinque Ianue. ecclesie Sancti Lazari lego libras quinque. ecclesie Sancte Cecilie lego libras decem. Fratribus minoribus Sancte Marie de portu Calari lego libras quinque. dominabus (2)… Sancti Iuliani lego libras quinque. ecclesie Sancti Leonardi lego libras quatuor. Statuo volo et ordino quod dominus marchio predictus de bonis meis quid et quantum ei placuerit in voluntate dicti marchionis det et provideat filiis meis. lego Mase Amasie mee libras decem et domine Ore socrue mee lego libras decem. lego predictorum omnium legatorum meorum operi moduli sive Sancti Laurencii Ianue decenum. Reliquorum bonorum meorum mobiliorum et immobilium michi heredem instituo Vuillelmum Cevolam fratrem meum. et volo et statuo quod solvat dicta legata mea. hec est mea ultima voluntas que si non valet iure testamenti saltem vim codicilli seu alterius cuiuslibet ultime voluntatis obtineat. Salvis semper mutuis collectis et honeribus comunis Ianue nec possit habere possessionem vel dominium alicuius rei hereditatis predicte nisi supra se scribi fecerit in cartulario posse ad expendendum in comuni secundum formam statuti comunis Ianue. Si quod aliud testamentum seu ultimam voluntatem hinc retro feci vel condidi ipsum casso et nullius valoris esse volo presenti semper firmo manente.

Actum in insula Sardinee in villa Sancte Gilie (3)  in domo dicti Vuillelmi Cevole (4) presentibus et ad hoc vocatis testibus atque rogatis Constantino archipresbitero Sancte Marie de Clusis, domino Ingerramo Pisano, Comita canonico Sancte Marie de Clusis, Bernaldo de Cornu, magistro Hugone Phisico, magistro Saturno phisico, et magistro Guidoto. millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto die vigesima septima iulii inter terciam et nonam indictione decima tertia.

Vivaldus Calignanus sacri palacii notarius rogatus scripsi.

Ego Rollandinus de Ricardo Sacri palacii notarius hoc instrumentum extraxi et exemplavi ex autentico et originali instrumento scripto manu Vivaldi Calignani notarii sicut in eo vidi et legi. nihil addito vel diminuto nisi forte littera vel sillaba titulo seu puncto causa abreviationis. sententia non mutata. De mandato tamen domini Danni de Osnaygo civitatis Ianue potestatis. presentibus testibus Iohanne Bonihominis et Loysio Calvo cancellariis comunis Ianue et Iacobo de Albario notario. millesimo tercentesimo primo indictione decima tertia die vigesima iunii.

NOTE

(1) S. Maria de Clusi, chiesa principale del luogo di S. Gilia, uffiziata dai canonici, uno dei quali assieme all’arciprete del capitolo sottoscrisse al presente atto.

(2) Mancano le parole monialibus monasterii. Il monistero di S. Giuliano, di cui si fa menzione in quest’atto, era probabilmente lo stesso, di cui parlò nel 599 il Pontefice S. Gregorio Magno in una sua epistola a Giannario arcivescovo di Cagliari (Ved. sopr. Epist. S. Gregor. M. XXVIII. Pag. 104).

(3) Il Fara nella sua Corografia (Lib. II. pag. 84. edit. Taur.) dice, ch’esisteva nella regione marittima, e nella curatoria del Campidano di Cagliari: iacet etiam (sono le sue parole) in hac regione prostratum castrum et oppidum Sanctae Igiae, seu gillae… multis proeliis nobile.

(4) Non è improbabile, che Guglielmo si soprannomasse Cepola, o perché nato in Cipola, o in Sepola, città, o luoghi abitati dell’antico giudicato di Cagliari, o perché di questi luoghi avesse egli la signoria, o nei medesimi ordinariamente dimorasse. Il Fara (luog. cit.) scrive: simulque interiere (nella regione marittima di Cagliari) oppida Sancti Vidriani, Cipulae, Severini, Sepolae, Parmae, Germae, ecc.