Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIII – CXIV

Dorgodorio, arcivescovo di Torres, spartisce in cinque parrocchie la città di Sassari, ritenuta matrice e capo delle medesime l’antica plebania di S. Nicola; assegna terre e possessioni alle quattro nuove cappelle, o parrocchie aggiunte, intitolate a S. Catterina, a S. Sisto, a S. Donato, e a S. Apollinare; e determina la giurisdizione spettante a ciascuna di esse (1).

(1278, 24 settembre).

Dall’Archivio del Capitolo Turritano.

Dorgotorius miseratione divina archiepiscopus Turritanus in perpetuum. In parte solicitudinis Domino disponente vocati circa creditam nobis ordinationem ecclesiarum nostre dioecesis salubriter considerare nos expedit tempus causam et locum secundum quod pro emergentibus negotiis interdum nova sunt consilia capienda et prout temporis necessitas et causae deposcit utilitas de parroquialibus ecclesiis nostre dioecesis nunc plures in unam reddendo nunc unam dividendo in plures prioribus cogitatis ordinare. Sane cum populus seu villa Sassaris in qua non nisi una et singularis hatenus erat parroquialis ecclesia, quae Plebs cognominatur auxilio sufragante divino in tantam excreverit multitudinem que per ipsam ecclesiam administratio sacramentorum ecclesiae tanto populo plenarie non poterat exhiberi, prou inde frequenter clamor populi inculcavit auctoritatem nostram necessario propter ipsius parroquiae difusionem et distantiam non modicam parroquianorum huiusmodi sine magna dificultate non poterat ipsa ecclesia adiri maxime tempore hiemali. Huiusmodi rei solicitudine sepe comoti ac in premissis adhibere salubre remedium cupientes de voluntate et assensu nostri capituli Turritani nec non de consilio venerabilium fratrum et coepiscoporum nostrorum ac aliorum prudentium virorum quatuor capellas post eandem Plebem Sancti Nicolai in ipsa villa Sassaris decrevimus faciendas quas propriis exprimimus et nominamus vocabulis. Primam videlicet ad honorem et reverentiam Sancte Catharinae virginis. Secundam ad honorem et reverentiam Sancti Xisti martiris. Tertia ad honorem et reverentiam Sancti Donati martiris. Quartam ad honorem et reverentiam Sancti Apolinaris martiris. Quibus quidem Plebi et Capellis praedictis populum dicte ville divisimus distribuentes singulis earum singulas parroquias quas publice duximus limitandas prout est ibidem habitantibus manifestum statuentes ut in qualibet ipsarum capellarum proprius instituatur sacerdos qui populum sibi commissum ligare valeat et absolvere et eidem sacramenta ecclesiae ministrare. In dicta nostra plebe plebanus qui pro tempore fuerit ibidem tres sacerdotes et unum sacristam et quatuor clericos continuo teneat qui tam ipsi plebi quam populo sibi commisso serviant in divinis. Nolumus tamen quod aliquam ipsarum ecclesiarum habeat cemeterium sed omnes parroquiani earumdem ecclesiarum sepeliantur apud plebem predictam, candele que deportate fuerint ad sepulturam defunctorum parroquianorum cuiuslibet ipsarum capellarum celebratis exequiis defuncti dividantur per medium, et una pars remaneat ipsi plebi, alteram vero habeat sacerdos cuius parroquianus extitit defunctus. Quelibet autem ipsarum plebis et capellarum habeat quecumque fuerint eidem per devotionem fidelium collata, nec non decimas, primicias et alias oblationes parroquianorum suorum atque testata, legata silicet a suo vel alterius ecclesiae parroquiano reservata tamen canonica portione illi ecclesie cuius parroquianus extitit decedendus. Capellani insuper dictarum capellarum teneantur exhibere et facere dicte plebi alia omnia que ceteri capellani qui adsunt ipsi plebi exhibere consueverunt ab antiquo et non amplius. Item volumus quod quilibet capellanus possit pueros sue parroquie in sua ecclesia baptizare per totum anni circulum preterquam in sabato sancto et pentecostes, predictis namque temporibus volumus ut in dicta plebe baptizentur omnes, qui tunc fuerint baptizandi. Decernimus insuper ut predicte capelle deinceps illis libertatibus et exentionibus gaudeant et utantur quibus predicta ecclesia Sancti Nicolai per antecessores nostros privilegiatam esse constiterit ab antiquo. Preterea cum predicta plebs magnis et multis abundaret reditibus, de bonis eiusdem sine magna lesione ipsius predictas quatuor capellas dotavimus in hunc modum. Primo ecclesie Sancte Catharine dedimus et concessimus omnes terras sitas et positas in territorio dicto Annarnò et Mascari, et vineam dictam de Gaita sitam et positam in terretorio dicto Sanctus Estefanus, prout dicta ecclesia Sancti Nicolai predictas terras et vineam hatenus habet, et possedit et sic continetur in condaque seu carta bullata ipsius. Ecclesie Sancti Xisti dedimus et concessimus omnes terras sitas et positas in terretorio dicto Hya et Valle de vinea cum domo et possessionibus positis in villa de Fiene; item vineam dictam de Valle positam in terretorio dicto Isala, tam id quod vinatorium est quam id quod est vacuum ibidem prout ipsa ecclesia Sancti Nicolai predictas terras, domum, possessiones et vineam hatenus habet et possedit et sic continetur in condaque seu carta bullata ipsius. Ecclesie Sancti Donati concessimus et dedimus omnes terras sitas et positas in terretorio dicto Monte, dicto condaque, prout dicta ecclesia Sancti Nicolai predictas terras hatenus habuit et possedit et sic continetur in condaque seu carta bullata ipsius. Ad perpetuam autem omnium supradictorum memoriam presens scriptum sigillo nostro fecimus roborari. Actum Sassari in ecclesia Sancti Nicolai presentibus domino Arloco Ep° Poblacensi, Sumachio Ep° Empuriensi, Torgotorio Archiep° Turno, Petro Fara Plebano S. Nicolai, Ioanne Honroli publico scribano anno Dni millesimo ducentesimo septuagesimo octavo, indicione decima, octavo kalendas octobris.

† Ego Petrutius de Canilia regali auctoritate nottarius omnibus supradictis interfui, et rogatus scribere scripsi, et in publicam formam redegi.

NOTE

(1) La divisione della città di Sassari in cinque parrocchie diede occasione a molte discordie tra i nuovi parroci, e l’antico pievano di S. Nicola. Per sedarle, dovette intervenirvi il comune, sotto la podesteria di Ottobuono Boccanegra, il quale col mezzo di Guantino Catoni, di Pietro Caso di Villano, e di Mariano Pava indusse i dissezienti a concordia, la quale fu stipulata e sottoscritta da detti parroci e pievano nel 10 ottobre 1336. Però non essendo stata la medesima osservata, e rinascendo sempre le questioni, l’arcivescovo di Sassari Pietro Spano nella prima metà del secolo XV fece fissare con atto apposito le norme da seguirsi dal ridetto pievano, e dai rettori delle altre quattro parrocchie urbane create da Dorgodorio, nell’esazione delle decime, e di altri dritti ecclesiastici. Noi riportiamo questi due atti fra le carte e i diplomi del secolo XIV, e del secolo XV. per quanto poi riguarda l’arcivescovo Dorgodorio, Ved. Tola, Dizion. biogr. dei Sardi illustri, Vol. II. pag. 49 e 50.