Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIII – CIII

Relazione della visita pastorale fatta in Sardegna, nella qualità di Primate, e di Legato pontificio, da Federigo Visconti arcivescovo di Pisa, scritta da lui medesimo, dopo il suo ritorno dall’isola.

(1263, dal 23 marzo al 25 giugno).

Dal Mattei, Eccles. Pisan. histor. Tom. II. pag. 14 e seg. fin. a pag. 25. Ediz. di Lucca, MDCCLXXII.

In eterni, et summi Dei nomine, amen. Ad perpetuam rei gestae memoriam. Cum nos Fridericus divina, et apostolica gratia sanctae Pisanae Ecclesiae archiepiscopus, totius Sardiniae Primas, et apostolicae Sedis Legatus anno Dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo sexagesimo quarto (1), nostrae vero consecrationis sexto, ad curiam ivissemus, et impetravissemus omnium privilegiorum nostrorum confirmationem generalem a domino nostro Urbano Papa IV, pontificatus eius secundo, et etiam litteras, quibus in Sardinea possemus uti libere jure nostro, primo civitate, et dioecesi nostra Pisana solemniter, et feliciter visitata, ad preces Potestatis, antianorum, et comunis Pisani praeparavimus nos magnifice ad transfectandum in Sardineam caussa Primatiae, legationis, et visitationis, officium exercendi. Et cum comune Pisanum galeam optimam, et depictam de rubeo cum mitra et pastorali in puppi medio, et praeparata et cooperta in puppi de una petia, et tertia optimae gamurrae rubeae, nostris tamen denariis empta, armata cum centum hominibus, quorum 60 Plumbinenses, 20 Vadenses, et 20 Liburnenses extiterunt, (Liburnenses vero eo quia venire non poterant dederunt libras 40; de quibus libris 40, tam apud Vadam quam apud Plumbinum alios loco eorum fecimus conduci), Gomito existente discreto et prudenti viro Alberto Follario, nobis assignari fecissent, tamen ad nostras expensas in victualibus tantum nostris etiam expensis, duximus sagettinam armatam ad 12 remos. Nos vero habuimus societatem 15 clericorum, quorum duo fuerunt canonici, dominus scilicet Orlandinus de Porcari presbyter, Guelfus de Verano diaconus, et archidiaconus Lunensis, prior Gerardus sancti Martini in Guassalungo, magister Bellonus plebanus de Cascina presbyter, Iugeranus canonicus s. Petri ad vincula, Petrus de Ceperano canonibus, et scriptor, sive notarius noster, Guido Malpilli, Raynerius quondam Bildovini Scinacati, Orlandus de Bandis crucifer, Bonensegna clerici nostri, presbyter Iacobus Medicus cappellanus s. Bartholomaei de Lanfranchis, et Paganellus clericus de Vico, et tres cantores, scilicet presbyter Ugo s. Iusti de Parlassio cum Morandino, et Uguicione clericis iuvenibus, camptoribus optimis, et 35 laicorum, inter quos fuerunt duo ambasciatores comunis Pisani, scilicet dominus Raynerius Manzola vicarius germanus noster, et Leopardus gener eius, item Henigus Ricoverantiae vicarius, et Henigus de Caprona milites, et nepotes nostri, et Marcus de Barba; reliqui vero fuerunt domicelli, et officiales, et servitores ac familiares nostri.

In primis processimus autem sic. Die veneris Palmarum, qui fuit 10 calend. aprilis (2), exeuntes circa mattutinum de ecclesia Beati Petri ad vincula, ubi tunc morabamur, intravimus cum quibusdam clericis, et laicis barcam, et pervenientes apud s. Ruxorium ibidem missam audivimus pro navigantibus christianis, et in galeam quae ibi erat intravimus, pluribus canonicis, presbyteris, et clericis, et iudice ac milite Potestatis Pisanae, et pluribus aliis laicis, per terram equis usque ad litus maris galeam prosequentibus cum lacrymis et singultu. Et ipsa die apud Vadam, sequenti vero apud Plumbinum pervenimus Dei gratia prospero vento flante, et die Dominica Palmarum celebrata missa ibidem in Plebe, et post nonam apud Sanctam Mariam Sororum Minorum crismata multitudine puerorum, galeam intravimus, et pervenientes in portum Ilbae qui dicitur Longone, postea divina favente gratia transeuntes per Ilbam et Corsicam, de portu in portum, ventis prosperis, die Veneris Sancto (3) pervenimus in Sardineam in Iudicatu Galluriensi in Episcopatu Civitatensi (4), ibique celebravimus Dominicae resurrectionis Sanctum Pascha, recipiendo maximum honorem ab Episcopo Civitatensi, et Iudice Gallurensi, et eius iudice de facto nobili viro domino Giuffredo (5). Et sequenti die pervenimus ad portum s. Luciae Episcopatus Gallurensis (6), ubi occurrerunt nobis cum exeniis multis praedictus Iudex, et Episcopus Gaitellinensis (7); quo Iudicatu visitato galeam intravimus, et in octava Resurectionis (8) pervenimus prospere ad Castellum de Castro (9); et quia circa vesperas erat, quod non intraremus in Castrum, sed hospitaremus apud Fratres Minores illa nocte placuit Castellanis, ad hoc maxime, ut die Lunae in mane solemniter deberemus intrare; quod sic factum est, quia cum magna processione Clericorum, Fratrum Minorum, laicorum et foeminarum, et omnium, tam Castelli de Castro, quam de Stampace (10), et etiam cum pallio serico supra caput nostrum receperunt nos equitantes in equo sellato, et sella cooperta de scherleto rubeo, et freno, et pectorali de argentato, Castellanus cum quibusdam nobilibus, et mercatoribus nos addextrando. Nos vero eramus inducti de camisea superna, et cocta alba, et pellibus agnellinis coopertis de optima scherleta, cuius canna constitit libr. 10 sold. 8 Pisan., et cum birreto, sive giaffarda, sive almusa, sicut utitur dominus Papa, de eodem scherleto, forrata de grisio, alia erat forrata de agnis, tertia de sendado rubeo; cappa etiam per aquam erat de praedicto scherleto, et calige, et cappellum per aquam, quod erat de pennis pavonum, coopertum erat interius et exterius de ipso scherleto cum cordone de serico vermilio; ocreae vero, et subtellares quasi femminiles, et planellae erant de optimo coreo rubeo Ispanico, calcarea etiam erant de argentata cum serico sanguineo cooperta; et sic intravimus solemniter in Castellum de Castro usque in ecclesiam sanctae Mariae, ubi fecimus sermonem ad populum incipientes: vade, et vide si cuncta sunt prospera erga fratres, et pecora quoque require (Genesis cap. 37); et sic descendimus in quoddam hospitium iuxta ipsam ecclesiam, quia domus archiepiscopi non erat capax, et ibi congregatis suffraganeis episcopi Callaritani, quia tunc archiepiscopus erat Romae (11), magnum honorem, et plura exenia in pane, vino, carnibus, et caseis nobis contulerunt; et etiam pro nostris expensis dedit Suellensis (12), qui erat vicarius archiepiscopatus, libras 12, et Sulciensis (13) libras 15, et Doliensis (14) libras 15. Ianuenses accomodantes nobis equos. Sulcienses vero nos associavit per totam Sardiniam; sed cum a Praelatis, Iudicibus, et dominis Sardinae expectarem equos, ibidem occurrit festum B. Marci, in quo Litanias personaliter fecimus, et nobiscum episcopus Sulciensis, incipientes ab ipsa ecclesia Beatae Mariae ivimus ad Sanctam Luciam, et ibidem cantato responsorio, et oratione ipsius dicta, processimus ad s. Leonardum, ubi similiter fecimus; deinde ad sanctam Margaritam, ubi cantatum est evangelium ipsius, et confessione facta, ac indulgentia tam pro nobis, quam pro illis suffraganeis 40 dierum pro quolibet nostrorum exhibita; et postea ivimus per sanctum Ephyseum, et sanctam Restitutam, et sanctam Annam, quae erant in supradicta villa de Stampace, quousque pervenimus ad sanctum Bracasium, ubi requievimus, et responsorium ipsius, et evangelium ipsius cantavimus, ac confessionem fecimus, et sic per medium Castrum reversi sumus ad ecclesiam supradictam Beatae Mariae, ubi missam solemniter celebravimus, cum magno gaudio, et honore praedicantes populo, quare huiusmodi Litaniae inventae fuerunt, et debent annis singulis celebrari, et statuimus quod decreto fierent, quae non fiebant. Archiepiscopus vero stultus Turritanus, nomine Frater Prosper (15), monachus Cisterciensis, natione Lombardus de Regio, tunc erat Romae, sive in Curia, quia Legatus fuerat Sardiniae et Corsicae, invidens nobis, et Pisano comuni, impetravit litteras, tacita veritate ad nos, quod non uteremur Legatione, et ad Praelatos Sardinae, quod non obedirent, cum non fuerit intentionis domini Papae revocare Legationem ipsius, sed vera occasio fuit, quia Pisani excomunicati erant pro eo quod contra mandatum domini Papae equitaverunt contra Lucanos, qui tenebant cum Ecclesia contra dominum Manfredum principem, et regem Siciliae. Praedictae tamen litterae non pervenerunt ad nos in Sardinea, licet pervenerint ad Praelatos. Nuntii enim fuerunt capti in Castello de Castro a Castellanis, et fuerunt missi ad preces iudicis, et archiepiscopi Arboreae. Nos vero diximus, quod si non tamquam Legatus, esto quod litterae essent verae, tamen tanquam Primas, et Patriarcha totius Sardineae debebamus admitti, quod factum est. Habitis ergo equis cum personis supradictis, et insuper etiam per Sardineam nobiscum duximus 18 homines, qui fuerunt dominus Tancredus cappellanus de Calcinaria, et Plebanus de Aquis, ac canonicus Calaritanus, et magister Cortingus, et dominus Bavera iurisperitus, cum 12 militibus in equis, qui venerunt caussa custodiendi equos dominorum suorum, scilicet 19 praedicti illustris viri domini Ioannis vicarii iudicis Gallurensis (16), quos nobis misit prudens et discretus vir Fasiolus iudex de facto pro iudice ipso in Callari (17); et 25 comitis Ugolini, et 12 procuratoris domini Gerardi (18), et etiam suos, quos ipsius turales equitabant, qui erant septem. Iudex autem Arboreae, et eius archiepiscopus (19), et episcopi suffraganei eius, quia in obsidione erant contra arcem de Gutiano (20) in iudicatu Turritano cum magno exercitu, scilicet mille equitum, et cum millium peditum, non potuit commodare nobis equos, excusando se nobis per eorum litteras curialiter, et valde bene. Sulciensem quoque episcoporum cum quatuor equitantibus in societate nostra per Sardineam duximus, et Pisas etiam in galea, qui nos plurimum honoravit (21). Suellensis, et Doliensis episcopi suffraganei Callaritani archiepiscopi in equitationibus, et aliis nos multipliciter honorarunt. Quia, ut praedictum est, archiepiscopus erat Romae, eius frater, et procurator, nomine Iacopellus, in exeniis, et procuratione apud sanctum Petrum de Noramine, cum armentario suo nos plurimum honoravit. Pridie nonas martii arripuimus iter nostrum prima die apud eumdem sanctum Petrum de Noramine (22), secunda apud Sullurim (23), tertia apud Terralbam, et fecimus Letanias Ascensionis apud ipsam Terralbam, ubi occurrit nobis archiepiscopus Arborensis, et sumpto prandio nobiscum praecessit nos, et expectavit nos in mane in die Ascensionis, et processionaliter cum clero, et populo nos recepit; mercatores etiam Pisani nos addextrando, pannum deauratum ab introitu terrae Aristani (24) usque ad ecclesiam maiorem super caput nostrum deferendo, et ibidem a nobis missa solemniter celebrata, et proposito populo verbo Dei, assistentibus nobis in altari eodem archiepiscopo, et episcopo Sulciensi praedicto, declinavamus in palatium iudicis Arboreae; et quia idem iudex erat in obsidione iam dicti Gutiani in iudicatu Turritano, expectavimus eum per octo dies, et die octava equitavimus ad monasterium Monarcanti (25). Die veneris sequentis equitavimus apud Olmetum, die vero sabati pervenimus ad episcopatum Ozanensem (26), qui est suffraganeus archiepiscopi Turritani, et tunc misit ad nos idem iudex Senescalcum suum cum cugnia, idest coquina, et fecit ibi optime parari pro crastino die, qui erat Pentecosten, tam pro nobis,  quam pro iudice, et sua societate; et summo mane venit iudex de exercitu ad nos cum CC. equitibus armatis, cui nos obviam equitavimus, ut revertentes simul equitando latius conferre ad invicem valeremus; qui cum videret nos, descendit de equo cum armatis militibus, et venit pedibus ad manum nostram, et osculata manu, dataque pace, reascendit equum, et missa ibidem a nobis solemniter celebrata, praesentibus dicto iudice, et quatuor episcopis, scilicet Sulciensi praedicto. Terralbensi, et sanctae Iustae (27) arborensis provinciae, et de Bosa (28) provinciae Turritanae, ac multis aliis comitibus, baronibus, et militibus terramagnensibus, et Sardis, et proposito populo verbo Dei comedimus omnes simul, et sumta comestione cum maximo gaudio, reversus est iudex cum sua militia ad exercitum suum, qui distabat a nobis per 12 milliaria; et quia rogavit nos iudex quod staremus in terra sua Arborensi adhuc per decem dies, quia sperabat interim praedictam arcem capere, postea ad nos venire, et per seipsum nos admodum honorare, mansimus ibidem tribus diebus, erat enim dedicatio illius episcopatus de Ossano (29), ad quem tunc concurrit tota illa patria. Et quia episcopatus vacabat, tunc congregavimus totum clerum, et visitavimus eum, et plures causas commisimus ibidem matrimoniales; et quia propter guerram durissimam quae erat inter praedictum iudicem Arboreae, et Saxarensem (30), quoniam dicebat idem iudex ad se iudicatum Turritanum pertinere, et iam equitaverat potentissime contra eos, et multae depredationes fiebant ad invicem inter eos, nos in Saxari procedere nequivimus, propter quod reversi fuimus in Aristanum, ubi idem iudex Arboreae, praeter expensas, quas fecerat fieri nobis honorabiles, fecit nobis reprehesentari per archiepiscopum Arboreae pulchrum palafridum album cum nobilissima sella Sardica multarum corrigearum valetae lib. 15, quem iudex consueverat equitare ad Coronam (31); et omnibus de familia nostra fecit dari pecuniae quantitatem, et credimus quod occasione nostri expenderit libras…, quem palafridum cum sella misimus ad Romanam curiam  venerabili Patri domino Octobono sancti Adriani diacono dignissimo cardinali (32). Et ibidem facta inquisitione, tam in capite, quam in membris, de episcopo et capitulo sanctae Iustae, quia convenerat ante nos ibi in palatio iudicis, equitavimus apud Terralbam, postea sequenti die equitavimus ad episcopatum Aleensem (33), et ibidem celebratis missis, et proposito verbo Dei, et crismatis pluribus, et visitatione facta, tam in capite, quam in membris, per duos dies moram fecimus; deinde equitavimus apud Fructeam, postea apud episcopatum Suellensem, ubi similiter missa celebrata, et proposito verbo Dei, et crismatis pluribus iuvenibus masculis, et feminis, duobus diebus equitavimus apud episcopatum Doliensem (34), ubi praedicta omnia similiter fecimus. Et quia nuntium ibidem recepimus, quod galea praedicta pro nobis reversa erat, non stetimus ibidem, nisi una die, et sequenti venimus apud Castellum de Castro, et ibidem nos praeparavimus galeam,  et missa in ecclesia Beatae Mariae solemniter celebrata, et sermone facto ad populum, refereno multiplices honores, quos recepimus, tam a clericis, quam a laicis per insulam Sardineae, et rengratiando omnes de multo honore et gratia, quam nobis, et familiae nostrae fecerunt ibidem; et sic in die Beati Raynerii, post nonam, quae fuit 14 kalendas iulii (35), intravimus galeam, et prospere favente divina gratia navigantes pervenimus ad portum sanctae Luciae in episcopatu Gaitellinensi, ubi electum ipsius episcopum confermavimus, nam praedecessor suus illis diebus fuerat de hac luce subtractus (36), et consecrationem ipsius electi, postaq     uam nos reversi fuimus Pisas, tribus episcopis Sardiniae, scilicet Civitatensi, et duobus suffraganeis archiepiscopi Turritani duximus commitendam: et inde galeantes ex insula pervenimus in portum Ferrariae (37); et sequenti die in Populoniam, deinde apud Vadam: die mercurii, post festum s. Ioannis Baptistae (38), intravimus civitatem Pisanam, conducentes tubatores et marinarios apud sanctum Ruxorium de galeis regnicolis; quae ibi tunc erant, pro solidis 40, ut cum galea plene armata, et ornata intraremus, pro eo maxime quod civitas nostra cum societate tota contra Lucanos erat in obsidione apud Cappianum, quod tunc caeperunt, et etiam Montemfalconem, et sic pervenimus apud ricagnum sancti Petri ad vincula, et ibidem galea addurata est, quasi diceret: descendendum est hic; et descendimus in nomine Iesu Christi, amen. Et facta ratione cum camerario nostro, invenimus, nos expendisse, ultra donaria, quae fuerunt lib. D., libras DCCC. de propria camera.

NOTE

(1) Stile pisano, corrispondente all’anno 1263.

(2) Cioè il 23 marzo 1263.

(3) Che cadde nel 30 marzo 1263.

(4) Civita (dal lat. Civitas), era la città e capo-luogo, da cui prendeva il nome la diocesi e vescovado Civitatense nel giudicato di Gallura. Era situata al nord-est dell’isola, e sorgeva dove già furono Olbia dei tempi romani, e Fausina o Fausania dei tempi cristiani. Cadde alla sua volta ancor essa, per cedere il luogo dell’attuale villaggio di Terranova, il di cui porto fu probabilmente quello, al quale approdò l’arcivescovo Federico. La sede episcopale di Civita fu sottoposta nel 1198 da Papa Innocenzo III alla giurisdizione dell’arcivescovo pisano, e unita poi nel 1502 da Papa Alessandro VI al vescovado di Ampurias.

(5) Gioffredo, o Goffredo era giudice de facto, vale a dire governava gli stati Galluresi pel giudice Chiano o Giovanni Visconti, il quale n’era quasi sempre lontano, dimorando ordinariamente in Pisa, sua patria. Chiano Visconti era fratello dell’arcivescovo Federico Visconti, cui appartengono gli atti della presente visita (Ved. Tola, Dizion. biogr. dei Sardi ill. vol. III. pag. 22 e seg.).

(6) Non ha mai esistito un vescovado Galluriense, o di Gallura. Forse si è voluto accennare al vescovado Galtellinense.

(7) Gaitellinensis, ossia di Galtellì (Galtellinensis).

(8) L’ottava di Risurrezione nell’anno 1263 cadde nel giorno 8 di aprile.

(9) Castellum de Castro; cioè Cagliari, o il Castello di Cagliari.

(10) Sobborgo di Cagliari, che esiste anche al presente.

(11) L’arcivescovo di Cagliari, del quale è qui tacciuto il nome, era nel 1263 Ugone II.

(12) S’ignora il nome del vescovo di Suelli qui accennato.

(13) Vescovo di Solci nel 1263 era Gregorio.

(14) Nemmeno di questo vescovo di Dolia si conosce il nome.

(15) Fr. Prospero di Reggio, monaco benedittino. Della sua elezione all’arcivescovado di Torres, della sua legazione Pontificia in Liguria, e nelle isole di Sardegna, e di Corsica, e del concilio nazionale da lui convocato in Bonarcado (in Bonarcanto) sul finire del 1263, vedasi Tola, Dizion. biogr. dei Sardi illustri vol. III. pag. 135 e 136 not. (1). Con poco evangelica carità l’arcivescovo Federigo Visconti chiama stolto l’arcivescovo Prospero, sol perché costui, fondato nel suo diritto, avea impetrato dal Papa lettere speciali per vietargli l’esercizio della legazione apostolica in Sardegna. La qualità di Primate nell’arcivescovo di Pisa non importava implicitamente, né esplicitamente l’altra di legato Pontificio in Sardegna; laddove non gli fosse stata specialmente conferita. Sopra del che si possono vedere alcuni monumenti sovra riportati Diplom. e Cart. del Secol. XII e XIII.

(16) Qui corse evidentemente un errore materiale, giacché il vicario del Giudice di Gallura chiamavasi Goffredo, io Gioffredo, come si è veduto più sopra. Era lo stesso Giudice di Gallura, che appellavasi Giovanni, o Chiano.

(17) Ed ecco un altro giudice di fatto, ossia vicario del Giudice di Gallura Giovanni Visconti, stabilito, non si sa il perché, nel castello di Cagliari.

(18) Ugolino e Gerardo erano fratelli, e padroni in comunione della terza parte del regno cagliaritano (domini tertiae partis regni kallaritani). Sono gli stessi conte Ugolino, e Gherardo, dei quali è fatta menzione nella carta N° XCVII riportata più sopra.

(19) L’arcivescovo Omodeo II.

(20) Gutiani. Il castello di Goceano nel giudicato Turritano, del quale esistono anche al presente molte rovine.

(21) Finita la visita pastorale dell’arcivescovo Federigo, il vescovo di Solci (Gregorio) lo accompagnò per onoranza fino a Pisa.

(22) L’odierno villaggio di Nuraminis.

(23) L’attuale villaggio di Sanluri.

(24) Terrae Aristani; la città di Oristano.

(25) Legg. Bonarcanti; odierno Bonarcado.

(26) Ozanensem. Leggi invece Othanensem. Il vescovo di questa antica diocesi nella prima metà del secolo XII solea risiedere nel luogo di Orotelli (de Ortilli). Ma poi fissò la sua sede in Ottana.

(27) Il vescovo di Solci chiamavasi Gregorio; Mariano quello si S.a Giusta: dell’altro di Terralba s’ignora il nome.

(28) Il vescovo di Bosa, di cui si fa quivi menzione, addimandavasi Iacopo.

(29) De Osano. Leggi invece de Othano. Non ci è pervenuta notizia, né del nome del vescovo defunto, né di quello dell’eletto in di lui vece dall’arcivescovo Federigo.

(30) Il giudice di Sassari era probabilmente il conte Guelfo del famoso conte Ugolino della Gherardesca, il quale avea sposato Elena di Torres, figlia del re Enzo e di Adelasia. Il regno turritano riputandosi come vacante per la lunga prigionia del suocero, egli avea dritto di pretendervi a preferenza del giudice di Arborea, che nel 1263 era tuttavia Guglielmo conte di Capraia. Da tali ambizioni ebbe origine tra i due regoli la guerra, l’assedio del castello di Goceano, e le depredazioni, delle quali si fa cenno nella presente relazione. Michele Zanche, vicario di Enzo, avendo una semplice autorità delegata, e intento a barattare, anzi che a governare, non potea, o non volea far fronte alle armi dei due pretendenti. Morto Guglielmo di Arborea, e succedutogli Mariano II nel 1264, costui favorì le pretese di Guelfo. E nel 1266 il suddetto conte Ugolino, per sostenere le ragioni di suo figlio, invase a mano armata il regno di Torres, e la città di Sassari (Ved. infr. cart. N° CVII).

(31) Ad coronam; cioè, quando facea il giro nel Giudicato, e rendea giustizia ai suoi sudditi nelle così dette corone. Sue di che ved. sopr. Dissert. terza. Pag. 171, e Dipl. e Cart. del Secolo XII. Cart. N° LX. pag. 218.

(32) Il cardinale Ottobuono Fieschi genovese, il quale fu poi eletto Papa nel 10 luglio 1376, prese il nome di Adriano IV, e morì dopo soli quarantasei giorni di pontificato.

(33) Aleensem. Così chiamato dal luogo di Ales, al quale nel secolo XII fu trasferita la sede dell’antica Usellus.

(34) Vescovado di Dolia.

(35) Nel 18 giugno 1263.

(36) Da nessun documento conosciuto appariscono i nomi del vescovo defunto, o del vescovo eletto.

(37) Porto-Ferraio nell’isola d’Elba.

(38) Il 25 giugno 1263.