Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – XXXVII

Bolla di Papa Onorio II, che conferma all’Ordine di Camaldoli le chiese, i monisteri e beni che possedeva in Sardegna, ricevendoli sotto la protezione della Sedia Apostolica.

(1125, 7 marzo).

Dal Mittarelli e Costadoni, Annal. Camald., tom. III, in Append. col. 306, 307, 308. Edit. praed.

Honorius episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis Iohanni priori Camaldulensi, et eius fratribus tam praesentibus, quam futuris in perpetuum. Ad hoc universalis ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacente Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus. Oportet igitur omnes christianae fidei amatores religionem diligere, et loca venerabilia cum ipsis personis divino servitio mancipatis attentius confovere. Quapropter charissimi in Domino filii iustis petitionibus vestris assensum praebentes, locum vestrum cum omnibus ad se pertinentibus, in beati Petri tutelam, nostramque protectionem suscipimus, et apostolicae Sedis patrocinio communimus etc. etc…quaecumque vero in praesentiarum juste ac legitime possidetis, Apostolica auctoritate vobis, vestrisque successoribus in eadem religione permanentibus confirmamus. In quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda (1)…In Sardinia Insula monasterium Sanctae Trinitatis in Zaccari, Ecclesia Sanctae Eugeniae in Samanar, Ecclesia Sancti Michaelis, et Sancti Laurentii in Vanari, Ecclesia Sanctae Mariae, Sancti Iohannis in Altasar, Ecclesia Sanctae Mariae in Contra, Ecclesia Sancti Iohannis, et Sancti Simonis in Salvenero, Ecclesia Sancti Nicolai in Trulla, Ecclesia Sancti Petri in Scano, Ecclesia Sancti Pauli in Cotroniano etc. Datum Laterani per manum Aimerici Sanctae Romanae Ecclesiae diaconi Card. et Cancellarii, nonis Martii, indictione III, Anno Dominicae Incarnationis M.C.XXV. pontif. autem domni Honorii secundi papae anno I.

NOTE

(1) Si tralasciano i nomi delle altre, e si riproducono soltanto quelli delle chiese in Sardegna.

(2) Sono dodici le chiese appartenenti ai monaci Camaldolensi registrate nella presente Bolla, oltre i monisteri, fra i quali erano i più doviziosi quello della SS. Trinità di Saccargia, che qui si scrive de Zaccari, e l’altro di Salvenero, che diventò poi abazia. La chiesa di s. Paolo di Codrongianos (de Cotroniano) era ricca di parecchie antiche pitture di pregevole pennello, che andarono perdute.