Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – XXVI

Bolla di Papa Gelasio II, che riceve sotto la sua protezione, fra le altre, quattro chiese possedute in Sardegna dal Monistero di s. Mamiliano dell’isola di Monte Cristo.

(1119, 1 ottobre (stil. pisan.)).

Dall’Ughelli, Italia Sacra, tom. III, col. 379, 380, edit. praed.

Gelasius Episcopus, Servus Servorum Dei. Dilecto filio Henrico Abbati Monasterii Sancti Mamiliani, quod in monte Christi, tuisque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Nos qui disponente Domino ad S. Sedis servitium promotos agnoscimus, ut eius filios auxilium implorantes tueri, ac protegere, prout Deus dederit, debeamus. Proinde nos dilecte in Christo fili Henrice Abbas, tuis petitionibus annuentes, beati Mamiliani in Monte Christi monasterium, cui ductore Deo praesides, Apostolicae Sedis protectione munimus. Statuimus enim ne insulam vestram nullus, neque cum bestiis, vel cum aliquo machinamento perturbet, et universa, quae in proxima XII indictione in Corsica, vel Sardinia, in Plumbino, vel Elba, vel alibi vestrum monasterium possidet, quieta vobis et integra conserventur, in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda. In Sardinia Ecclesiam Sanctae Mariae de Scala, Heliae, Sancti Gregorii, et Sancti Mamiliani de Simassi (1) cum pertinentiis earum. In Corsica etc. etc. Ego Gelasius Ecclesiae Catholicae Episcopus subscripsi. Signum manus meae. Deus in loco sancto suo.

Datum Pisis per manum Chrysogoni Sanctae Romanae Ecclesiae diaconi Cardinalis Kalend. octobris, indict. XII anno Dominicae incarnationis MCXVIIII pontificatus autem Domini Gelasii Secundi Papae anno primo.

NOTE

(1) La chiesa di s. Maria di Scala è la stessa attuale chiesa di s. Maria di Betlemme, esistente nelle circostanze della Città di Sassari. La quale sul finire del secolo XIII assieme all’annessovi Monistero fu occupata dai Benedittini, quindi dai Francescani, e più tardi dai Minori Conventuali, che la possedono attualmente. Le altre tre chiese di s. Elia, di s. Gregorio e di s. Mamiliano esistevano nel villaggio di Samassi, ovvero di Simaxis.