Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – XLIX

Bolla di Papa Innocenzo II, colla quale è conceduto a Baldovino arcivescovo di Pisa il dritto di primazia sopra alcune chiese vescovili di Sardegna, e gli è confermata l’autorità della legazione pontificia nella stessa isola, ch’era stata conceduta ai suoi predecessori.

(1138, 1 maggio).

Dall’Ughelli, Ital. Sacra, tom. III, col. 389-90-91. Edit. praed.

Innocentius episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Balduino archiepiscopo Pisano, ejusque successoribus canonice promovendis in perpetuum. Tunc apostolicae Sedi, et Romanis Pontificibus honor integre conservatur, si unicuique ecclesiae sua dignitas custodiatur etc. etc…quia igitur de discordia et guerra, quae inter Pisanam et Januensem civitates existit, multae hominum clades, et christianorum captivitates innumerae provenerunt, Nos quorum praecipue interest singulorum saluti tam spiritualiter, quam temporaliter sollicite provvidere pro bono pacis et recompensatione Episcopatuum, quos antique a Praedecessoribus nostris Romanis Pontificibus Ecclesiae Pisanae concessos in insula Corsicae a praedecessore tuo bonae memoriae fratre nostro archiepiscopo accepimus in Galluriensi judicatu duos Episcopatus, Galtellinensem videlicet et Civitatensem, et Populoniensem Episcopatum, tibi tuisque successoribus, et per vos Ecclesiae Pisanae concedimus, et Metropolitano jure subjicimus, vosque Primatus honore super Turritanam provinciam decoramus. Legationem quoque Sardiniae a praedecessore nostro Papa Urbano praedecessoribus tuis concessam, tibi tuisque successoribus praesentis scripti pagina roboramus (1). Denique, ut Pisana civitas, quae coelesti favore de inimicis Christiani nominis victoriam frequenter obtinuit, et eorum urbes plurimas subjugavit, amplius honoretur, equo albo cum nocco albo in processionibus utendi, et crucem, vexillum scilicet dominicum per subjectas vobis provincias portandi, tibi tuisque successoribus licentiam damus. Pallii quoque usum fraternitati tuae concedimus, ut videlicet eo, secundum consuetudinem Pisanae Ecclesiae, perfruaris, et in consecrationibus trium Episcoporum in Corsica, Aleriensis scilicet, Ajacensis, et Sagontini, ac praedictorum duorum in Sardinia (2), et Populoniensis Episcopi, quorum Metropolitanus existis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, secularisve persona hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam ausu temerario venire tentaverit, secundo, tertiove commonita, nisi congrua emendatione correxerit, potestatis, honorisve sui dignitate careat etc. et a sanctissimo etc. Cunctis autem eidem Eccles. etc. etc. Quatenus etc. et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae Episcopus ss.

Ego Desiderius Presb. Card. tit. S. Praxedis ss.

Ego Petrus Presb. Card. tit. S. Susannae ss.

Ego Gerardus Presb. Card. tit. S. Crucis in Hierus. ss.

Ego Littifredus Presb. Card. tit. S. Vestinae ss.

Ego Anselmus Presb. Card. tit. S. Laurentii in Lucina ss.

Ego Lucas Presb. Card. tit. Ss. Joannis et Pauli ss.

Ego Stiantius Presb. Card. tit. S. Savinae ss.

Ego Martinus Presb. Card. tit. S. Stephani in Caelio monte ss.

Ego Petrus Episcopus Papiensis ss.

Ego Oddo Diaconus Card. S. Georgii ad Velum aureum ss.

Ego Guido Diaconus Card. tit. S. Adriani ss.

Ego Boetius Diac. Card. tit. Ss. Viti et Modesti ss.

Ego Chrysogonus Diac. Card. tit. S. Mariae in Porticu ss.

Ego Ubaldus Diac. Card. tit. S. Mariae in Via lata ss.

Ego Octavianus Diac. Card. tit. S. Nicolai in Carcere ss.

Ego Jacinthus Prior Subdiaconorum Sacri Palatii ss.

Ego Joannis Sacri palatii Subdiaconus ss.

Ego Baro Sacri palatii sub. et Prior Scolae Crucis ss.

Ego Joannes Paparo Romanae ecclesiae Subdiac. Ss

Ego Galyanus Sacri palatii Subdiaconus ss.

Ego Monachus Sacri palatii Subdiac. ss.

Ego Baldicio Sacri palatii Subdiac. ss.

Ego Vulgarius Sacri palatii Subdiac. ss.

Datum Laterani per manum Aimerici S. R. E. Diaconi Card. et Cancellarii, Kal. Maji, Indict. I. Incarnat. Dominic. anno 1138. Pontificatus vero D. Innocentii Papae II. anno nono.

NOTE

(1) Gli arcivescovi Pisani aveano ottenuto precedentemente da papa Urbano II la potestà della legazione pontificia in Sardegna, e il titolo di primati della Corsica. Innocenzo II lo ricorda esplicitamente in questa Bolla, con la quale accorda inoltre a  Baldovino e ai di lui successori nella sedia vescovile di Pisa il dritto metro-politico su’ vescovi di Galtellì e di Civita in Sardegna, e l’onore della primazia sull’arcivescovo Turritano, confermando sul resto la legazione perpetua, di cui erano già investiti. Innocenzo III estese poi su tutta la Sardegna la primazia degli arcivescovi Pisani; ma poi ne furono privati dal pontefice Clemente IV. – Sotto il pontificato di Gregorio X ricuperarono tutte le dignità e i dritti, relativi alla legazione e alla primazia. (Ved. Ughelli, Ital. Sacr., tom. III, col. 390, 409, 442).

(2) I due vescovadi di Galtellì e di Civita.