Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – L

Ugone vescovo di Ortilli dona al monistero di s. Salvatore di Camaldoli la chiesa di s. Pietro in Ollin con tutte le sue pertinenze.

(1139, …Indict. II).

Dal Mittarelli e Costadoni, Annal. Camald., tom. III, in append., col. 378 e 379. Edit. praed.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo C. XXXVIIII. indictione II. Decet enim omnes christianae fidei amatores religionem pure diligere, et loca venerabilia, in quibus Deus per suam ineffabilem gratiam semper adesse creditur, cum ipsis personis divino servitio mancipatis attentius confovere. Quapropter ego Ugo licet indignus ecclesie s. Johannis episcopus site in loco qui dicitur Ortilli per hanc paginam damus, concedimus, atque ex hauctoritate Sancti Petri Apostoli, et sancti Johannis, et nostra, caritative tradimus, videlicet ecclesiam sancti Petri sitam in loco qui dicitur Ollin (1) cum omnibus suis pertinentiis ecclesie sancti Salvatoris de eremo Camalduli, quatenus domnus Azzo prior qui ibi preesse dignoscitur cum ceteris fratribus in eodem loco Christo servientibus, aliique fratres in eadem eremo in perpetuum eremitice viventes ex nostra datione atque concessione habeant, teneant, possideant sine omni nostra, nostrorumque omnium successorum contradictione, salvo jure matricis ecclesie. Decernimus igitur, ut nulli omnino hominum liceat eidem eremo praenominatam ecclesiam a nobis per hanc nostram donationis paginam concessam temere perturbare, aut eius possessionem auferre, vel ablatam retinere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessimus usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre concessionis paginam sciens contra eam agere temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, ream se divino judicio existere, et de perpetrata iniquitate anathematis vinculo dampnatam cognoscat, et a sacratissimo corpore, et sanguine Dei et Domini nostri redemptoris Jesu Christi aliena fiat. Cunctis autem eidem loco ista servantibus fiat pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Sancitum enim est in legibus, quod venerabilibus locis semel datur vel conceditur, nullo modo revocetur.

† Ego Ugo Ortillensis ecclesie episcopus ss.

Ego Petrus Turritanus archiepiscopus interfui et ss.

Ego Gualfredus Plovacensis episcopus interfui et ss.

Ego Johannes Sorrensis episcopus interfui et ss.

Ego Marianus Ardarensis episcopus interfui et ss.

† Ego Balduinus Pisanus archiepiscopus et Romanus Legatus hanc cartam offersionis confirmo et subscripsi.

† Ego Azo Tyrensis archiepiscopus hanc cartam offersionis confirmo et subscripsi (2).

NOTE

(1) La regione denominata Ollin esisteva senza dubbio nel territorio dell’attuale villaggio d’Orotelli (l’Ortilli della presente, e l’Orithilli di altre carte). Bisogna distinguere il vescovo Ugone di questo diploma da un altro Ugone vescovo di Othana (dove poi fu trasferita la residenza dei vescovi di Ortilli), il quale diede il suo consentimento alla donazione fatta nel 1176 da Alberto arcivescovo Turritano all’ospedale di s. Leonardo di Stagno di Pisa, per secondare le istanze fattegliene da Villano arcivescovo di quella città, primate e legato pontificio in Sardegna. (Ved. infr. il diplom. relat.).

(2) Azone arcivescovo di Tiro accompagnava forse l’arcivescovo Baldovino, il quale dopo la concessione della primazia, e della legazione pontificia in Sardegna, ottenuta nell’anno precedente da papa Innocenzo II, si vede che fu sollecito a trasferirsi nell’isola per esercitarvi la nuova sua autorità, poiché lo vediamo presente, e sottoscrivere quest’atto di donazione. Gli altri testi dell’Atto sono l’arcivescovo di Torres co’ vescovi di Ploaghe, di Sorres, e  di Ardara suoi suffraganei.