Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – XCV

Pietro, giudice di Cagliari, stringe pace ed alleanza con Barisone, giudice di Arborea.

(1169, …dicembre).

Dai Regii Archivi di Corte di Torino, Lib. Iur., fol. 115 v.

Ego Petrus iudex karalitanus facio pacem sine fraude et bona fide cum Baresone iudice Arborensi et cum omnibus adiutoribus suis, qui mecum pacem habebunt, et remitto ei omne damnum quod mihi per guerram ab eo, vel a suis accidit. Et cogam iurare fideles et domnicalienses meos ianuenses, pisanos et corsos, quod facient pacem cum predicto Baresone Arborensi iudice, et cum suis adiutoribus, cum quibus guerram habebam. Et si fregero pacem istam, ipsi non adiuvabunt me in aliquo contra eum. Qui autem non iuraverint hoc modo, eiiciam eos de curia mea, et feudum eis, vel aliquod beneficium non prestabo, donec iurent, preter aliud  debitum si debeo; et vassallos atque amicos prefati  iudicis Baresonis Arborensis qui non iuraverint, secundum quod inter nos ordinatum est, et si aliquis fecerit guerram predicto Baresoni Arborensi iudici, ei consilium vel auxilium pro guerra, vel aliquod benefitium, donec guerram dimittat, et ad pacem redeat. Et ab hac hora in antea non ero in facto vel consilio, aut consensu, ut predictus Bareson Arborensis iudex perdat vitam, aut membrum, vel arborense regnum, vel captionem habeat. Et si perdiderit predictum regnum, adiuvabo eum recuperare illud, et recuperatum retinere. Et si prescivero quis velit aliquod predictorum ei facere, quam citius potero, per me vel per meum nuntium ei notificabo; et bona fide, ac pro viribus illum, si quesierit, adiuvabo, excepto contra Ianuenses. Hec omnia facio sine preiudicio conventionis, quam cum Ianuensibus feci, et ipsi mecum, ita quod de ipsa conventione primo facta ob hanc pactionem nihil mihi vel eis in aliquo minuatur (1). Et bona fide observare sic et attendere iuro.

NOTE

(1) La stessa eccezione che avea fatto Barisone a favore dei Genovesi (Ved. sopr. Cart. N° XCIII) è qui ripetuta dal regolo Pietro di Cagliari.