Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – LXXXIX

Patti convenuti tra i consoli del comune di Genova, e gli armatori che doveano armare le quattro galee, onde trasportare a Sardegna il re Barisone.

(1168, …).

Dai Regii Archivi di Corte di Torino, Lib. Iur., fol. 104.

Nos consules comunis Ianue Nubilo Lambertus, et Ido, atque Nicola convenimus et promittimus vobis armatoribus quatuor galearum de Sardinea, quod in galeis istis veniet unus ex nobis, et portabit regem Baresonem in Sardineam ad Arboream, et quod de prima pecunia quam habebimus ex ea, quam nobis rex dare convenit modo, persolvemus et restituemus, vel restitui faciemus vobis omnes expensas galearum in Sardinea, et de residuo dabimus vobis medietatem in solutione debitorum comunis in Sardinea, et alteram retinebimus in solutione debitorum comunis, et quod omnem introitum quod annuatim ex terra regis habuerimus dividemus vobiscum per libram, habita ratione debitorum comunis, et debitorum de quibus se comune obbligavit, atque vestrorum debitorum, donec omnium debitorum solutionem fueritis consecuti. Et de his bona fide sequentes post nos consules distringemus, et quod alios sequentes inde constringant usque ad omnium debitorum vestrorum solutionem (1).

NOTE

(1) Gli armatori delle quattro galee, che doveano trasportare in Sardegna il re Barisone con uno dei consoli di Genova, erano insieme creditori del comune per altre cause; e perciò fu pattuito, che prima di tutto essi sarebbero rimborsati delle spese che farebbero per l’armamento di dette galee, e quindi riceverebbero rateatamente, ed in proporzione delle esazioni annue che si farebbero in Arborea, il rimborso degli  altri loro crediti.