Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – XC

Istruzioni date a Nubilone, o Nuvelone dai consoli del comune di Genova, sul modo con cui dovrebbe regolarsi con Barisone re di Sardegna.

(1168, …).

Dai Regii Archivi di Corte di Torino, Lib. Iur., fol. 104.

Ido, Lambertus, Nicola, et Bellamutus.Volumus, Nuvelone, ut modis omnibus studens consequi et complere pactionem quam nobis rtex frmavit et convenit (1), sicut vobis in scriptis concorditer dedimus. Illud tamen inter cetera vobis sit cura, ut quidquid poteritis consequi studeatis et habere, ex conventione quam facere procurabitis inter hunc regem et iudices de Sardinea, de qua facienda tibi concedimus facultatem, salvis tamen pactis et conventionibus, quas cum omnibus iudicibus et rege Sardinee habemus, et ita quod regem semper Ianuam tecum reducas (2). Si poteris habere librarum decem millia valens manuatim, et de reliquo obsides tot et tales qui vobis sufficere videantur, suscepto etiam primo castro Arculenti, sicut conventum est, possitis dimittere regem in terram. Verba conventionis faciende inter Arborensem regem et iudicem Turritanum (3), atque Turrensem (4), quod illi duo in redemptione Arborensis persolvere debent libras decem millia, et ipse debet abrenuntiare et cassare privilegium quod ei fecit imperator de Sardinea, et de pace observanda idoneam securitatem prestare, et affinitates contrahere inter filios suos et filias, et matrimonia unde possit amicitia roborari (5).

Ratio debitorum regis.

Debitum comunis est librarum XVIIMCCCCLXXIII, et marcharum argenti MM, et libr. LV fini argenti.

Debitum Symonis Aurie libr. DCCCCV ian.

Debitum Guillelmi Buronis, et Idonis Mallonis libr. DC ian.

Debitum Iordani de Michaele libr. LXXV minus denar. XII.

Debitum Ottonis Boni libr. L.

Debitum Guillelmi de Vivaldo, et Guillelmi de Nigrone libr. CCCXLVI.

Debitum Rubaldi Galli libr. CLXXXI et tertia.

Debitum Ogerii Pignoli libr. LXXXX.

Debitum Ottonis Gallete libr. LIII et tertia.

Debitum Bojamundi Voiadischi libr. LIII et tertia.

Debitum Nicole Roza libr. XVII fini argenti. Item et libr. XLV ian.

Debitum Rogerii de Maraboto libr. XIII et tertia.

Debitum Bacemi libr. XIII et tertia.

Debitum Rubaldi de Pinasca libr. XXVII.

Debitum Oberti Squarzafici libr. L fini argenti.

Debitum Iohannis Nigrepellis libr. XXVIII ian.

Debitum Oberti Usumaris libr. LV.

Debitum Idonis Picii libr. VI argenti.

Debitum Oberti Spinule libr. XIII et tertia.

Debitum Philipi de Iusta libr. XIII et tertia.

Debitum Bisacie libr. VIII.

NOTE

(1) I patti, ai quali si accenna con queste parole, sono quelli stipulati nel 16 settembre 1164, e contenuti nel precedente documento N° LXXVI.

(2) Il comune di Genova, creditore di somme egregie verso Barisone,  lo riteneva quasi prigioniero in suo potere. Quindi avvertiva Nubilone di ricondurlo sempre a Genova. Nel caso soltanto ch’egli pagasse di presente  lire diecimila, che desse buoni e sufficienti ostaggi, e che consegnasse il castello di Arculento, permettevano al detto Nubilone di metterlo in libertà e lasciarlo in Arborea.

(3) Regem et iudicem Turritanum, cioè Barisone II di Torres.

(4) Turrensem. Qui occorse evidentemente un errore nella trascrizione della carta originale, poiché un re e giudice Turrense non ha mai esistito in Sardegna. Laonde, o il Turrense è sinonimo di Turritano, ovvero deve leggersi Galluriensem.

(5) Opportunamente si dà a Nubilone il consiglio di procurare che si contraggano matrimonii e parentadi tra la famiglia di Barisone di Arborea e quelle degli altri regoli dell’isola, onde consolidare la pace tra quei dinasti.