Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – LXXXIII

Atto di pace segnato tra Barisone Giudice di Arborea e re di Sardegna, e Barisone II Giudice e re di Torres.

(1168, …).

Dai Regii Archivi di Corte di Torino, Lib. Iurium, pag. 101.

Ego Baruson iudex de Arborea facio pacem sine fraude et bona fide cum Barusone iudice turritano et cum omnibus adiutoribus suis qui mecum pacem habebunt, et remitto ac refuto ei quicquid michi concessum aut donatum est vel precio emi ab imperatore Frederico, vel a quolibet alio homine in turritano iudicatu, exceptis illis que habebam tempore Gunnarii (1) quondam iudicis, et eo modo quo tunc habebam; remittam eciam omne damnum quod michi per guerram ab eo vel a suis adiutoribus accidit et cogam iurare fideles et donnicalienses meos Ianuenses, Pisanos et Corsos quod facient pacem cum predicto Barasone turritano iudice, et cum suis, cum quibus guerram habebant adiutoribus. Et si ego fregero pacem istam, non adiuvabunt me in aliquo contra eum. Qui autem non iuraverint hoc modo, eiciam eos de curia mea et feudum eis vel aliquod beneficium non prestabo, donec iurent preter aliud debitum si debeo dare, et vassallos atque amicos prefati iudicis Barasonis turritani, qui non iuraverint secundum quod inter nos ordinatum est, et quos propterea de curia sua expulerit, non recipiam. Et si aliquis fecerit guerram predicto Barasono iudici, non dabo ei qui guerram illi fecerit consilium vel adiutorium pro guerra vel aliquod beneficium, donec guerram dimittat, et ad pacem redeat. Et ab hac hora in antea, non ero in facto consilio vel consensu, ut predictus Barason turritanus iudex perdat vitam aut membrum, vel turritanum regnum, vel captionem habeat, et si perdiderit predictum regnum adiuvabo eum recuperare illud, et recuperatum retinere, et si prescivero, quis velit aliquid predictorum ei facere, quam citius per me, aut per meum nuncium potero, id notificabo ei et bona fide ac pro iuribus illum si quesierit adiuvabo, et hec bona fide iuro observare et attendere, excepto contra  Ianuenses (2). Ego Barason iudex turritanus facio pacem sine fraude et bona fide cum Barusone iudice arvorense, et cum omnibus adiutoribus suis, qui mecum pacem habebunt, et remitto ei omne damnum, quod michi per guerram ab eo vel a suis accidit, et cogam iurare fideles et donnicalienses meos Ianuenses, Pisanos, et Corsos, qui facient pacem cum predicto Barusone arborensi iudice, et cum suis adiutoribus, cum quibus guerram habebam, et si ego fregero pacem istam, ipsi non adiuvabunt me in aliquo contra eum. Qui autem non iuraverint hoc modo eiciam eos de curia mea, et feudum eis vel aliquod beneficium non prestabo, donec iurent preter aliud debitum si debeo dare, et vassallos atque amicos prefati iudicis Barusoni arborensi qui non iuraverint secundum quod inter nos ordinatum est, et quos propterea de curia sua expulerit, ego non recipiam. Et si aliquis fecerit guerram pro predicto Barusoni arborensis iudici, non dabo ei consilium vel adiutorium pro guerra, vel aliquod beneficium, donec guerram dimittat, et ad pacem redeat. Et ab hac hora in antea non ero in facto aut consilio vel assensu, ut predictus Baruson Arborensis iudex perdat vitam aut membrum, vel arborense regnum vel captionem habeat, et si perdiderit predictum regnum, adiuvabo eum recuperare et recuperatum retinere, et si presciero quis velit aliquid predictorum ei facere, qua citius potero per me aut per meum nuncium ei notificabo, et bona fide ac pro iuribus illum si quesierit adiuvabo, excepto contra Ianuenses. Hec omnia bona fide iuro observare, et attendere salvo sacramento quod fecimus Pisanis (3). Et ut supra hiis nulla dubitatio possit emergere, hanc cartam feci plumbeo meo sigillo corroborari.

Atto Placentinus notarius sacri palatii hoc exemplum transcripsi et exemplificavi ab autentico publico sigillo plumbeo prenotato Barusoni ligato, sicut in eo vidi et legi; ad quod exemplum corroborandum iussu donni Pegoloti Uguezonis de Girardino Ianuensium potestatis subscripsi et reduxi in publicam formam.

NOTE

(1) Cioè di Gonnario II regolo di Torres, padre del Barisone Giudice Turritano (secondo ancor esso di tal nome), che segnò il presente atto di pace con Barisone di Arborea.

(2) Naturalmente Barisone di Arborea dovea eccettuare i Genovesi, essendo che per mezzo e coll’aiuto dei medesimi avea conseguito dall’imperatore Federigo la investitura della Sardegna, ed era stretto con essi da tanti  precedenti obblighi, e da tanti patti solennemente da lui giurati.

(3) Barisone di Torres eccettua, non i soli Genovesi, ma eziandio i Pisani, co’ quali da tempo anteriore avea contratto amichevole colleganza. Si vedrà infatti, che nell’atto segnato dallo stesso Barisone con Nubilone console del comune di Genova (Ved. Docum. N° LXXXV) egli fece a favore dei Pisani la eccezione medesima.