Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – LXXVI

BARISONE, re di Sardegna, accorda e promette al Comune di Genova molti favori e privilegi, e si obbliga verso il medesimo al pagamento di varie somme di denaro, ed alla cessione e concessione di varii luoghi e terre nel suo Giudicato di Arborea, a testimonianza di gratitudine, ed in ricompensa degli aiuti prestatigli dal detto Comune per ottenere la sovranità e la corona dell’isola (1).

(1164, 16 settembre).

Dai Regii Archivi di Corte di Torino, Lib. Iur., pag. 94, v.

In nomine Domini per quem reges regnant et potentes merita decernunt.

Conventio Baresonis regis Sardiniae.

Omnium sub Christo regnorum soliditas in numerositate fundatur potencium amicorum, per eos enim et robusta fortiora deveniunt et adversa singula minorantur. Recte igitur in eorum acquisicione mens regalis accenditur et partecipatione etiam glorie sue in conservatione ipsorum laudabiliter animatur. Hoc enim modo lucrantur principes dona sua quando et benemeritis digna tribuunt, et affectus liberos munificentia sua devincunt. Atque ideo ego Baresonus Dei gratia rex Sardinie universitatis Ianuensium amicitiam et dilectionem requirens expertus et quod animose et efficaciter interfuerint in mee perceptionem corone et in confirmationem ipsius, tactis sacrosanctis evangeliis in perpetuum iuro honorem archiepiscopatus communis ac civitatis Ianue. Et quod pro universis exercitibus expeditionibus ac guerris quas commune Ianue deinceps fecerit dabo communi Ianue pro centum millibus libris sicut in eis Ianuensis expenderint pro libra de posse suo quod communi manifestaverint. Et hoc solvam nuntio communis Ianue infra mensem postquam mihi ab eo fuerit requisitum, quod nullo modo evitabo intelligere vel audire. Et dabo singulis annis communi Ianue ad natale Domini quadrigentas marchas argenti pro quibus bene solvendis assignabo et dabo consulibus et communi Ianue tot introitus in uno vel pluribus indicatibus Sardinee ut prelegentur, de quibus ipsa summa eidem communi Ianue persolvatur. Et si quid in hoc defecerit, de camera mea supplebo (2) sine omni fraude et dolo. Et dabo operi Sancti Laurencii duas curiarias quas consules Ianue preelegirint in tota Sardinea exceptis duabus melioribus quas dabo cum curiis et ceteris ad me in eis pertinentibus, ex quarum redditibus ipsa ecclesia construatur, qua expleta unam habeat archiepiscopus Ianue et alteram canonica Beati Laurentii, sicut consules communis Ianue ordinaverint. Et edificabo mihi Ianue palatium regium infra triennium postquam consules communis Ianue aream mihi de communi volverint providere. Et in omni trienio vel quadrienio semel Ianuam visitabo in mea persona nisi sicut remanserit licentia maioris partis consulum communis Ianue qui tunc erunt quantum infra ipsum trienium vel quadrienium ultra cuius non possint inde absolvere. Et omnibus Ianuensibus et de eorum districtu a (sic) o nato usque portum veneris dabo per viam in securitate et pace  mercatoribus et opportunitatibus suis totam Arboream et ceteras partes quas subiectas habuero. Et frangam et intrabo donicaltas (3) Pisanorum…de novo aut veteri…donicalias ullas concedam quin Ianuenses libere et absolute contrahant mercationes suas cum omnibus Sardis cum quibus voluerint nec de ullis mercationibus quas voluerint facere, vel de sale libere et absolute accipiendo ullam vim super impositam cum inferius promittam, neque aliquid drictum vel consuetudinem inde exigere. Proferam vel eis qui ab ipsis aliqua emerint aut qui illis ulla vendiderint, scilicet libere et absque omni controversia salem accipiant et distrahant et omnes mercationes suas cum quibus voluerint fatiant absolute. Et dabo communi Ianue in singulis iudicatibus Sardinee conventiones curias et albergarias in quibus Ianuenses et eorum negotiatores honorifice possint esse diverti et commorari. Et quocumque casu Ianuenses sint Sardinee vel accedant ad insulam illam vel ab ea recedant salvabo eos et res eorum contra omnes homines defendam nec proferam quod rerum vel personarum patiantur ullo modo detrimentum. Et si Ianuenses guerram fecerint Pisanis pro Sardinea dabo communi Ianue medietatem illarum expensarum quas fecerint in illa guerra et similiter medietatem expensarum quas fecerint in galeis quas ab illis  requiro et hoc solvam ut ordinaverint consules communis Ianue qui tunc erunt. Et guerram faciam ipsis Pisanis per me et meos homines in toto posse meo sine fraude, viandam vero vel expensas viande postquam exercitus Ianue vel galee in Sardinea fuerint eis dabo. Ea vero que ecclesia vel civitas Ianue in Sardinea consueverunt habere eis preterea conservabimus nec patiemur ullo modo auferri et numquam fatiam nec servabo pacem vel treugam aut pactum aliquod cum Pisanis vel aliquibus pro eis neque cum iudicibus et aliis  portibus Sardinee vel aliquibus pro eis sine voluntate et ordinatione maioris partis consulum communis Ianue qui modo sunt vel pro tempore erunt. Hec omnia manu propria iuro et tot securitatibus firmabo quot consules Ianue crediderint opportune ut a me et heredibus meis et successoribus perpetuo observentur. Et predicta nobis Bisacio Balderonus Maris. Picamilio, marchioni de Volta, Lanfranco de Alberico consulibus communis Ianue stipulantibus pro vestro communi hoc totum promitto sub pena dupli pro qua et Arboream et omne regnum meum commune Ianue habeat deinceps pignori obligatum et faciam a tot hominibus regni mei firmamentum pacti huius a quot requisierint consules communis Ianue stipulantibus pro vestro communi postquam ad duodecim annos pervenerint, et similiter ab omnibus illis ad quos credidero regni mei successionem venturam. Hoc sacramentum et pactum fecit dominus Baresonus rex Sardinee Ianue in capitulo Sancti Laurentii anno millesimo centesimo sexagesimo quarto sexto decimo die septembris indictione sexta in presentia et testimonio domini Ugonis episcopi Sancte Iuste, presbiteri Ingonis qui textum Evangelii regebat Arzochi quoque de Lacu Arborensis, Furatoli de Gonali, Baresoni de Serra, Costantini de Serra, Costantini de Lacu fratris regii, Costantini Uspani et Arzochi de Lela qui septem Sardi incontinenti iuraverunt tactis sanctis evangeliis in hunc modum (4). Ego bona fide sine omni fraude studebo et laborabo omnibus modis quibus potero ut pactum quod dominus rex Baresonus Ianuensibus fecit eis per omnia observetur, nec ero in facto vel consensu sine assensu quod pactum illud frangatur aut in aliquo modo dimunuatur, nec quod aliquis habeat potestatem Sardinee qui inde similiter non teneat per omnia. Assistentibus ad hec et testibus convocatis, Bono vassallo de Castro et Anselmo Placitorum consulibus, Ingone quoque de Volta, Philipo de Lamberto, Ingone Gontardo, Alberico, Rodoano de Mauro, Ansaldone de Porta, Ogerio Scriba, Enrico Aurie, Guillelmo Aurie, Ingone Tornello, Rogerio de Maraboto, Lanfranco Bazemo, Nicola Roza, Ansaldo de Nigro, Oberto usus maris Nubelloto, Enrico Mallone, Pascale Elye, Bernizone, Guillelmo Crispino Squarzaficu, Fredenzone Gontardo, Alvernatio, Bardezone, Fornario, Guillelmo de Candida, Spezapedra, Lanfranco Galora , Alinerio de Porta et Bigorio iudice, aliisque pluribus qui ad ista fuerant convocati.

Nos itaque supra memorati consules communis Ianue dilectioni et honoreficentie vestre illustrissime rex Baresone cupientes omnimode indulgere in presentia et testimonio omnium supradictorum virorum convenimus vestre regie maiestati pro universo communi Ianue quod singulis annis cum vobis fuerit necessarium et ab eo requisiveritis commune Ianue vobis armabit octo galeas quatuor ad expensas vestras regias et quatuor ad expensas communis. Et sicut nostri fecerint quartam totius eius quod ad capum et divisionem pervenerit vestre faciet Camere dari, vel si contigerit nos inde quicquid minus habere consules communis Ianue qui tunc erunt tenebuntur inde vobis si postulaveritis facere rationem. Item si Pisani adversus vos pro communi exercitum fecerint, Ianuenses pro communi vos adiuvabunt bona fide sine fraude, dum vos communi Ianue restituatis medietatem illarum expensarum. Item commune non faciet pacem aut finem sive treuguam vel pactum aliquod cum Pisanis vel aliquibus pro eis, aut cum aliquo vel aliquibus de inimicis vestris Sardinee de aliquo negotio Sardinee sine consensu et parabola vestra. Preterea si pro inimicis quos Sardinee habetis Ianue volveritis armare galeas hoc vobis libere concedet nostrum commune. Et per omnia similiter commune tenebitur heredibus et successoribus vestris qui sibi fecerint iuramentum quod fecistis et ei observaverint pactum quod nobis iurastis et ut perpetuo observetur iurabit hoc in contione nostra in anima populi Ianuensis et singulis annis firmabitur in brevi consulatus communis Ianue. Et nos suprascripti consules Lanfranchus de Alberico marchio de Volta,  Picamilium Baldezonus usus maris et Bisacius tactis sacrosanctis evangeliis observare vobis iuramus per totum nostrum consulatum, observaturi deinceps ipsa eadem sic populo ianuense predicuntur iuranda.

Actum Ianue die loco et testibus supradictis.

Ego Iohannes notarius rogatus scripsi.

Ego Ugo Sancte Iuste episcopus subscripsi.

Atto Placentinus notarius sacri palacii hoc exemplum transcripsi et exemplificavi ab autentico publico Iohannis notarii in quo pendebant sigilla duo plumbea in uno quorum erat sculpta media figura episcopi infra circulum in cuius circuscriptionem erat crux et littere tales. Ianuensis Archiepiscopus infra circulum vero erat scriptus Sanctus Sylus ab alia vero parte eiusdem sigilli erat scripta forma civitatis vel castri cuius circumscriptio non poterat legi. In altero vero erant sculpte ab una parte medie ymagines due una siquidem viri et altera mulieris in cuius circuscriptione erat crux et littere tales. Est vis Sardorum pariter regnum populorum et infra circulum erant quedam alie littere que non poterant bene legi, ab alia quoque parte eiusdem sigilli erat media forma viri coronati in cuius circuscriptione erat crux et littere tales Baresonus Dei gratia Rex Sardinee. Intra circulum vero circa dictam ymaginem erant quedam alie littere que non poterant bene legi. Sicut in eo per omnia vidi et legi et nichil addito vel dempto preter forte litteram vel sillabam titulum seu punctum et hoc causa abreviationis vel melioris lecture titulos scilicet in litteras et litteras in titulos permutando substantia in nullo prorsus mutata, ad quod exemplum corroborandum iussu domini Pegoloti Uguezonis de Girardino Ianuensis potestati subscripsi.

NOTE

(1) Il presente atto di convenzione è inserito nel libro Iurium esistente nei Regii Archivi di Corte di Torino, pag. 94 v., ed è la copia autentica dell’originale che si conservava negli archivi dell’antica repubblica di Genova. Quindi è completo in ogni sua parte; e confrontandolo col precedente (N° LXXV) pubblicato dall’Ughelli, si scorge subito che il secondo è una copia diminuta e compendiata del primo.

(2) De camera mea supplebo. Da queste parole si deduce che Barisone, oltre i redditi del suo Giudicato, e dei beni del regno (de rennu), che oggi direbbonsi del demanio regio o della corona, possedeva un patrimonio ed un tesoro suo particolare, dal quale prometteva supplire al pagamento annuo delle quattrocento marche di argento, laddove a ciò non bastassero i proventi da lui assegnati sugl’introiti del Giudicato.

(3) Donicaltas, cioè donicalias, o donnicalias. Sotto questo nome si devono intendere le concessioni di certi luoghi e di certi distretti fatte dal Giudice, regolo o signore del luogo, ai Pisani, onde vi comprassero a certi determinati prezzi, e con privilegio di alcuni servizi personali per parte dei coloni, le derrate e le produzioni naturali, e dippiù vi esercitassero esclusivamente la mercatura. E siccome con tali concessioni il signore del luogo si spogliava di alcuni suoi dritti (come p. e. dei servizi personali dovuti dai coloni) a favore dei concessionari, perciò le medesime si appellavano grazie e concessioni dominicali, o dominicalia, e compendiosamente donicalia o Donnicalia. Le due brevi lacune che si trovano in questa parte dell’alto debbono verisimilmente essere supplite in questo modo: et frangam et intrabo donicaltas Pisanorum Sint Ipsae de novo aut veteri, et donicalias ullas etc. Le concessioni e i patti principali contenuti in questa convenzione, oltre quelli risultanti dall’atto precvedente (N° LXXV), che qui sono pure registrati, si riducono ai seguenti. Barisone si obbligava verso il comune di Genova: 1° ch’essi potessero mercatare liberamente in Sardegna, e vendere e comprare, e asportar sale, senza pagamento di dazio: 2° di accordar loro in tutti i Giudicati dell’isola convenzioni, curie, ed albergarie, nelle quali potessero abitare, e mercanteggiare onorificamente: 3° che difenderebbe in tutto il suo regno sardo le loro persone e i loro averi: 4° che farebbe co’ Genovesi guerra franca e leale ai Pisani, pagando la metà delle spese occorrenti per l’armata di terra e di mare, tosto che l’una e l’altra arriverebbero a Sardegna; e che non segnerebbe tregua o pace co’ suddetti Pisani, e con gli altri Giudici dell’isola senza il consentimento dei Genovesi: 5° che infine non permetterebbe, che il comune e la chiesa (di S. Lorenzo) di Genova soffrissero danno o molestia in tutto ciò che possedevano in Sardegna. E per l’osservanza di questi patti obbligava a pegno il giudicato di Arborea e tutto il suo regno. – Il comune di Genova per sua parte prometteva a S. M. il re Barisone (vestre regie Maiestati): 1° di armare annualmente otto galee a di lui bisogno e richiesta, sopportando la metà delle spese: 2° di aiutarlo in caso di guerra co’ Pisani, restituendo però Barisone la metà delle spese occorse per l’armamento delle suddette galee: 3° di non far tregua né pace co’ Pisani, senza il consenso di Barisone: 4° di permettergli, che armasse liberamente in Genova quante galee gli piacesse in caso di guerra co’ suoi nemici di Sardegna. E per la stabilità di tali promesse il comune, oltre il giuramento dei suoi consoli sol quale intendeva ratificarle, le farebbe rinnovare annualmente nel Breve (in brevi) ossia negli Statuti della repubblica.

(4) Oltre Ugone vescovo di Santa Giusta (in Arborea), e il sacerdote Ingone che sosteneva il libro degli evangeli, furono testi della presente convenzione altri sette notabili Sardi, che sono qui individualmente nominati. Questi sette notabili, o magnati del Giudicato di Arborea giurarono nel contesto (in continenti) di osservare e far osservare fedelmente tutto ciò che Barisone avea promesso, recitando la formola del giuramento già preparata, ed inserta nello stesso atto. Tra i mentovati sette magnati di Arborea leggesi il nome di Costantino de Lacu (forse de Lacon) fratris regii, cioè fratello, o legittimo o naturale, de re Barisone di Lacon. Non sarebbe per avventura costui il medesimo, che sotto nome di Costantino II regnò in Arborea nel 1196, ovvero nel 1211 ? (Ved. Tola, Dizion. biogr. dei Sardi illustri, vol. I, pag. 216 e 217).