Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – LXIV

Barisone, giudice di Arborea, dona a titolo di antefatto e di donazione per nozze alla sua sposa Agalbursa, figlia di Ponzio di Cervera, li tre borghi (curtes) di Bidonì, di S. Teodoro, e di Oiratilli, con tutte le loro pertinenze, servi, ancelle, armenti, orti, campi, vigne, pascoli, prati, stagni, selve, selve, giardini, ecc. ecc.

(1157, 31 ottobre).

Dal Memoriale del Marchese di Coscojuela, n° 39.

In nomine Dei Eterni Salvatoris nostri. Anno ab incarnatione eius millesimo centesimo quinquagesimo septimo, pridie calendarum novembrium, indictione quarta. Manifestus sum ego Parason Dei gratia iudex Arboreae, filius quondam Comita, item iudicis Arboreae; quia per hanc cartulam nomine antefacti et donationis propter nuptias dono et trado tibi dominaeAgalbursae, dilectae et amabili uxori meae, filiae quondam Pontii de Cervera, curtem Bidunii, et curtem Sancti Theodori, et curtem de Oiratili, cum omnibus earum pertinentiis, quae habent suprascriptae tres curtes, tam  in servis et ancillis, et nutriminibus suis, et peculiis suis, quam in pecudibus, et aliis animalibus, et hortis, et campis, et vinesi, et pascuis, et pratis, et paludibus, et sylvis, virgariis, , montibus, collibus, vallibus, planitiebus, aquis, acquaeductibus, et cum omnibus adiacentiis, quae quolibet modo ad suprascriptas tres curtes sunt pertinentia, cum omnibus etiam domibus ibidem constructis, et vinaetis, et olivetis, et omnibus simpliciter in praefatis tribus locis plantatis, vel natis arboribus. Has igitur tres curtes tibi praenominatae dominae Agalbursae, dilectae et valde amabili coniugi meae, ut dictum est, universaliter, cum adiacentiis suis omnibus, nomine antefacti et donationis propter nuptias, hodie dono et trado. Pro qua nostra donatione et traditione recepi Appellario (1) quondam Gualandi, et ab Hugone quondam Gerardi, nomine tuo dominae Agalbursae dilectae uxoris meae, meritum annulum unum aureum, in praefinito. Quam nostram donationem et traditionem si ego qui supra Parason iudex Arboreae, vel meus haeres tibi dominae Agalbursae uxori meae, vel tuis haeredibus, vel cui dederis, vel habere decreveris molestaverimus, seu intentionaverimus, et ab omni homine diminuere, vel tollere, vel evincere vobis nolenti, et per placitum vos fatiganti, nomine praefatarum trium curtium, non defensaverimus, et in iudicio vobis denunciantibus auctores, non fuerimus, nec iuste defendere poterimus: spondeo qui supra Parason iudex Arboreae, me, meosque haeredes, componere tibi dominae Agalbursae dilectae uxori meae, tuisque haeredibus poenam mille librarum auri. Et in tali ordine hanc cartulam meae donationis et traditionis, et propter nuptias, et antefacti donationis, rogavi ego qui supra Parason iudex Arboreae scribere te dominium Burgundium Apostolicae Sedis iudicem et notarium. Actum in Aristano (2) apud ecclesiam Sanctae Dei Genitricis Mariae archyepiscopatus Arborae in palatio archyepiscopi eiusdem ecclesiae in presentia Gusfredi Massiliensis, et Benefacii de Volta, et Bertrandi de Girunda, et praedicti Pellarii, et Ugonis Vicecomitis (3), et Bulsi, et Marzucci, et Contulini, et Feperti, et Boccii legatorum, et procuratorum domini Raymundi Comitis Barchinonensis, avunculi praedictae dominae Agalbursae, uxoris praefati domini Parasonis iudicis Arboreae, qui hanc cartulam fieri rogavit.

† Signa manuum domini Parasonis iudicis Arboreae, qui hanc cartulam donationis et antefacti scribere rogavit.

† Signa manuum Bertrandi quondam Ponthi. †

† Signa manuum Guilielmi Caldola, quondam Ponthi. †

† Signa manuum Tebaldicii, quondam Glandulfi. †

† Signa manuum Raeymundi de Tuni, quondam Guillielmi Isarni. †

† Signa manuum Bernardi, filii Cinnami. †

† Signa manuum Leonis, quondam Ioannis. †

† Signa manuum Guylielmi, quondam Ricardi Iterii. †

† Signa manuum Lamberti, quondam Ugonis. †

† Ego Burgundius sacri Lateranensis palatii iudex interfui. †

† Ego Burgundius sacri Lateranensis palatii notarius post traditam complevi et dedi. †

Cartula facta est eo tenore, nomine pignoris, ut si supradicta domina Agalbursa, quod absit, viro suo praefato domino Parasoni iudici Arboreae supervixerit, et haeres praedicti iudicis, vel aliquis nomine eius infra unum annum, et unum mensem, et unum diem, ab obitu Parasonis praedicti iudicis Arboreae numerandum, praenominatae Agalbursae dominae, et uxori praefati iudicis solverint viginti milia solidorum lucensis monetae bonorum denariorum expedibilium, duodecim denariis per singulum solidum computatis, ista cartula sit inanis et vacua, et nullam habeat firmitatem, et in haeredum praedicti Parasonis iudicis Arboreae deveniat potestate nullius existens momenti, tamquam si nec scripta, nec regata a suprascripto Parasone iudice Arboreae fuerit. Si vero infra praedictum terminum anni, et mensis, et diei, ab obitu praedicti Parasonis iudicis Arborae, praedicta summa quantitatis viginti milia solidorum denariorum lucensium expedibilium, ut dictum est, praedictae dominae Agalbursae, uxori praedicti iudicis Arboreae, soluta non fuerit, tunc exinde praedicta domina Agalbursa, vel suus haeres, vel cui ipsa dederit, habeant praedictas tres curtes iure proprietario, et detineant, et possideant ad faciendum inde quidquid ipsi voluerint, absque omni calumnia, et sine alicuius viventis personae contradictione, tanquam si nullus modus, nullaque conditio interposita fuisset, et pure ab initio, et si aliqua dilatione praedicta donatio concepta fuisset (4).

Et repromissum ad defendendum eum, qui hoc scriptum per manum tenet ad suprascriptum terminum, et meritum, et poenam, et data res, et testes.

NOTE

(1) Leggasi invece recepi a Pellario. Infatti qui appresso si dice, che quest’atto fu scritto in presenza dei testi che vi sono nominati, e fra gli altri, praedicti Pellarii.

(2) Aristano; l’attuale città di Oristano. I Sardi nella lingua loro nativa la chiamano ancora al presente Aristanu, Aristanis.

(3) Ugonis Vicecomitis, cioè Ugone visconte di Basso, fratello, o per lo meno assai stretto congiunto di Agalbursa. Fu padre di un altro Ugone, chiamato prima Poncet, il quale nel 1191 governò assieme a Pietro I il giudicato di Arborea.

(4) Le tre corti adunque erano date ad Agalbursa a titolo pignoratizio, sino all’effettivo pagamento di ventimila soldi lucchesi nel termine qui stabilito. Ma siccome Barisone morì oberato di debiti verso la repubblica di Genova, né alla di lui vedova Agalbursa fu pagata mai quella somma, perciò costei diventò proprietaria assoluta delle corti medesime, secondo la lettera del contratto, e le trasmise con tutti gli altri suoi dritti al proprio nipote Ugone, già cognominato Poncet, figlio di Ugone visconte di Bas, o di Basso in Catalogna. Da questa eredità e da questi dritti ebbero origine le pretese di Ugone II al regno di Arborea; e perciò intervennero il compromesso e il lodo, di cui si producono più sotto i documenti (Ved. Tola, Dizion. biogr. dei Sardi illustri, vol. III, pag. 266 e seg. nota (1)).