Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – CXXXI

Pietro I, re e giudice di Arborea dona, e promette pagare annualmente, ed in perpetuo, la somma di lire venti alla canonica di S. Lorenzo di Genova.

(1189, 29 maggio).

Dall’Archivio della Cattedrale di S. Lorenzo di Genova, Lib. P. A. C.te 19.

In nomine Domini amen. Ego Petrus rex et iudex Arboreae dono a calunica S. Laurentii pro unoquoque anno libras viginti Ianuae monetae per me et per meos haeredes in perpetuum, et isto fazo pro consilio de matre mea, et de episcopis meis, quia istum conventum invenia Nicola Lecanuza legatum ianuen. Haec omnia iuravi a dare singulis annis, et sunt testes D. Marianus Zorachi episcopus Teralbensis, et D. Comitanus Bais episcopus Usellensis, et D. Bartholommaeus abbas S. Nicolai, et domino Domesticus priori de Bonarcato et domini Mari Ianuen. Buda armentari S. Mariae de Aristano maiori.

Et ego Petrus Paganus cancellarius D. Petri regis et iudicis Arboreae ki hanc cartulam scripsi, confirmavi, et dedi per parabula ipsius Petrus rex et iudex Arboreae, et in praesentia istis testibus et pro mandato ipsius iudicis Arboreae plumbo bullare de bulla eius. Petrus rex et iudex Arboreae bullare feci. Anno Domini MCLXXXIX indictione V quarto kalend. iunii.