Atto di ricevimento di Pietro I re e giudice di Arborea nella cittadinanza del comune di Genova.
(1189, 30 aprile).
Dai Regii Archivi di Corte di Torino, Lib. Iur., pag. 97 v.
In nomine Domini amen. Nos Ianue consules de comuni, Wllelmus Embriacus, Guillelmus Uentus, Nicolosus de Mari, Otto di Nigro, et Guido di Spinula, pro nobis et sociis nostris Rodoano de Mauro, Bisacia, et Picamilio absentibus, recipimus in compagnam Ianuensem et fidelitatem comunis Ianue Petrum Dei gratia Arborensem regem et iudicem filium quondam Baresonis iudicis et regis Arboree per te Nicolam Lecanuptias nobilem ianuensem civem specialem missum et procuratorem eius, qui eius vice et de eius speciali mandato in publico parlamento Ianue ipsam ianuensem compagnam sicut in brevi inde facto scriptum et emendatum est, vel fuerit, et fidelitatem comuni Ianue super animam eius iurasti, salva domini Pape fidelitate, promittimus itaque tibi eiusdem regis procuratori, et ad sancta Dei evangelia iuramus, quod per emendatores brevium faciemus collocari et scribi, in brevi consulum comunis et placitorum atque compagne, quod consules Ianue, qui deinceps pro tempore fuerint, et populus ianuensis ipsum Petrum regem civem ianuensem habebunt, et comunis Ianue vassallum tenebunt, quamdiu que et ipse convenit et assecuravit consulibus et comuni Ianue observabit, et adimplebit sicut in autenticis scriptis, eius plumbeo sigillo corroboratis inde factis et faciendis comprehensum est, et fuerit. Item simili modo intraturis post nos consulibus hoc idem ab eis sine fraude observandum sub debito iuramenti reddemus in scriptis, et quod inde alios succedentes consules itidem sub debito iuramenti inde constringant, et ipsi alios, et sic deinceps per temporis successionem. Hec ita sicut predictum est sacro sanctis evangeliis iuraverunt Wllelmus Embriacus, Wllelmus Uentus, Nicolaus de Mari, Otto de Nigro, Guido quoque Spinula consules comunis per bonam fidem observare, et non contravenire. Ianue in ecclesia Sancti Laurentii in publico parlamento, anno dominice nativitatis millesimo centesimo octuagesimo nono, indicione sexta, secundo calendas madii.
Ego Wlielmus Calige pallii notarius rogatus scripsi.
Ego Atto Placentinus notarius sacri palatii hoc exemplum transcripsi et exemplificavi ab autentico publico manu quondam Wlielmi Calige palii notarii scripto sicut in eo vidi et legi, nichil addito vel dempto, preter forte litteram vel sillabam, titulum seu punctum et hoc causa abreviationis vel melioris lecture, titulos in litteram vel litteras in titulos permutando, ad quod exemplum corroborandum iussu domini Pegoloti Uguezonis de Girardino ianuensis potestatis subscripsi. Et erat dictum autenticum divisum ab alio per alfabetum ut superius patet in fine autentici prenotati.