Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – CXXIX

Nicolò Leccanozze, procuratore di Pietro I giudice e re  di Arborea, presta a di lui nome il giuramento di fedeltà al comune di Genova.

(1189, 30 aprile).

Dai Regii Archivi di Corte di Torino, Lib. Iur., Cod. A, fol. 108.

In nomine Domini amen. Ego Nicola Lecanuptias iuro ad sancta Dei evangelia super animam domini Petri, Dei gratia Arborensis iudicis et regis, tamquam eius specialis nuntius, et de eius speciali mandato, quod ipse amodo tenebitur iuramento compagne ianuensis (1), que est et fuerit deinceps, usque ad extremum vite sue diem; secundum quod in ipso Brevi (2) emendatum est, et fuerit per emendatores ianuenses singulis annis, et quod erit ipse rex deinceps verax et fidelis comuni Ianue sicut bonus vassallus domino suo, salva domini Pape fidelitate. Imo etiam quod speciale mandatum mihi fecit ipse iudex, quod hec iuramenta et compagne et fidelitatis super animam suam iurarem Ianue, et mandatum illud postea  nullo modo revocavit. Item iuro quod ipse rex ad sancta Dei evangelia et observare et complere iuravit, quemadmodum in autentico scripto quod vobis tradidi sigillo suo plumbeo roborato, et diviso  per A. B. C. D. continetur, in quo sunt linee viginti et sex scripture, preter A. B. C. D., et excepta prima linea facta per maiores litteras, que incipit In nomine Domini, et ultima que incipit Anno Domini (3), excepto quod ibi scriptum est de vassallis, quod non iuravit (4). Acta sunt hec Ianue in ecclesia Sancti Laurentii in publico parlamento, anno dominice nativitatis millesimo centesimo octuagesimo nono, indictione VI, secundo kalendas madii.

Ego Willielmus Calige palii (5) notarius rogatus scripsi.

NOTE

(1) Cioè della cittadinanza e del comune di Genova.

(2) Brevi; ossia nel libro, in cui si scrivevano o si registravano tali atti.

(3) È qui indicato e compendiosamente descritto l’atto del giuramento che Pietro I re di Arborea avea già prestato, e di cui il di lui procuratore Nicola Leccanozze consegnava ai consoli del comune di Genova la copia autentica.

(4) Si nota, che nell’atto del giuramento prestato dal re di Arborea, egli non avea giurato pe’ suoi vassalli.

(5) Palii, abbraviatura di palatii.