Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – CXLVI

Lettera del Pontefice Innocenzo III all’arcivescovo di Torres, con la quale gli comanda di riconoscere come Legato Pontificio l’arcivescovo di Pisa allora soltanto che si troverà presente in Sardegna.

(1198, 3 luglio).

Dall’Ughelli, Ital. Sacr., Tom. III. col. 410.

Innocentius Episc. servus servorum Dei. Archiepiscopo Turritano etc.

Licet venerabilis frater N. (1) Pisanum archiepiscopum, et eius ecclesiam non velimus super collato sibi a praedecessoribus nostris privilegio legationis, et primatus, quod nos postmodum confirmavimus, molestare, pati tamen nec volumus, nec debemus, ut beneficio Sedis Apostolicae abutatur. Cum igitur certis temporibus auctoritate nostra legationis officium in Sardinia valeat exercere, fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus cum terram ipsam iuxta tenorem privilegii ecclesiae Pisanae concessi dictis temporibus visitaverit, quamdiu in eadem provincia fuerit, ei tamquam legato Sedis Apostolicae intendas, absenti tamen, vel alio tempore venienti non teneberis auctoritate legationis aliquatenus respondere, auctoritate vero primatus non plus potest in provincia Turritana, quam primatis universis concedunt canonicae sanctiones.

Dat. Laterani 5 non. iulii.

NOTE

(1) L’arcivescovo, cui è indirizzata la presente lettera, chiamavasi Biagio, ed era stato eletto da Papa Innocenzo III a reggere la sede Turritana, senza veruna previa partecipazione all’arcivescovo di Pisa, Primate e Legato Pontificio in Sardegna.