L’arcivescovo turritano Martino Martinez del Villar unisce alla chiesa cattedrale e metropolitana di Sassari alcune chiese rurali (campestres) esistenti nel suo territorio, con tutte le sue pertinenze, dritti e proventi, e ne applica i redditi alla massa capitolare delle distribuzioni corali, affinchè i canonici, i quali versano in povertà, possano aver mezzi di decente sussistenza.
(1571. – 31 agosto).
Dall’Archivio Capitolare della chiesa cattedrale e metropolitana di Sassari.
Nos Don Martinus de Martinez del Villar Dei et Apostolicae Sedis gratia Archiepiscopus Turritanensi et Sassarensi ac Inquisitor Apostolicus contra haereticorum pravitatem in universo Sardiniae Regno. Universis et singulis praeter nostras litteras inspecturis, lecturis et audituris salutem in Domino ipsisque fidem indubiam adhibere. Etsi cunctarum Ecclesiarum per civitatem et dioecesim nostram consistentium statui commodo et decori pro nostri pastoralis officii sollicitudine intentos nos ce opportet, ad ea praesertim intendere debemus, per quae statui utilitati et decori nostrae Metropolitanae Ecclesiae Turritanae, seu Sassarensi opportuna et necessaria esse conspicimus. Hinc est quod sicut accepimus, et re ipsa comperimus et videamus, praefata nostra Metropolitana Ecclesia, in qua divina officia psalluntur, valde tenues habet redditus; unde fit quod Canonici et Beneficiati ejusdem cum sint valde pauperes et ex dictis redditibus quotidianarum distributionum victus necessaria alimenta habere nequeant, aliunde victum quaerere cogantur, et sic divinus Cultus aliquando negligitur. Quamobrem, si eidem nostrae Metropolitanae Ecclesiae seu quotidianis distributionis ejusdem in perpetuum uniremus incorporaremus, et annectaremus Ecclesias campestres seu rurales Sancti Antonii de Nonnoi, Sanctae Barbarae de Nonnoi, Sancti Pauli prope et extra muros hujusmodi civitatis Turritanae seu Sassarensi, Sanctae Mariae de lo Ardo, Sanctae Margaritae de lo Ardo, Sanctae Mariae de terras, Sancti Quirici de Erula, Sanctae Mariae de Taneque, Sancti Petri de Taneque, Sancti Jacobi de Taneque, Sancti Cristophori de Taneque, Sancti Joannis de Taneque, Sancti Andreae de Gervidi, Sanctae Barbarae de Gervidi, Sanctae Mariae de Pisis, Sancti Joannis de Curcas, Sancti Juliani Punzarudo, Sanctae Victoriae de Tissi, Sancti Georgii de Logu, Sancti Sebastiani extra et prope muros dictae civitatis Turritanensi seu Sassarensi, Sancti Georgii de Baraci, Sancti Joannis de Aristola, Sancti Petri de Ottava, Sancti Antonii de la porta extra muros et valde prope dictae civitatis, Sancti Martini, Sancti Annae, extra et prope muros ejusdem civitatis, Sancti Bonifatii, Sancti Simonis et Judae, Sanctae Anatoliae, Sanctae Mariae de Coros, Sancti Simplicii, Sancti Eligii, Sancti Andreae de Pedro Cungiado, Sancti Petri de Otzari, Sancti Eliae, Sancti Mauritii prope villam de Itteri, Sanctae Margaritae in Mora prope dictam villam de Itteri, Sanctae Victoriae de Plano prope villam de Ossi, et Sancti Andreae in Insula de Asinaria sive Cornicularia, Sancti Leonardi debosue, Sanctae Anastasiae de Tissi, Sanctae Mariae de Scalas, Sancti Basilii de Niedo Sorrensi, Sancti Antonii de Castrutto Plovacensi, Sanctae Catharinae de Muschiano Plovacensi, Sanctae Mariae de Contra Plovacensi (quae omnes dictae Ecclesiae cura animarum carent) praefatae Metropolitanae Ecclesiae Turritanensi seu Sassarensi illorumque Canonicorum et Beneficiatorum et aliorum eidem Ecclesiae deservientium necessitatibus et paupertati occurreret et subveniret, unde personae ipsae divinum ibi psallentes officium assidue ipsis divinis officiis interessent, et divinus cultus angeretur ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, et dictae Ecclesiae Metropolitanae decorem. Ideo his et aliis justis et legitimis causis et respectibus animum nostrum ad haec digne noventibus inclinati, auctoritate nostra ordinaria qua fungimur, et tam vigore facultatis nobis desuper attributae a Sacro Concilio Tridentino, illiusque decretis, quam alias omni meliori modo via et forma quibus possumus et debemus. Ecclesias praefatas campestres seu rurales cum omnibus juribus et pertinentiis earum Ecclesiae Metropolitanae Turritanae praefatae, seu distributionis quotidianis… ad effectum videlicet quod omnes et singuli fructus redditusque jura et emolumenta earumdem Ecclesiarum, et cujusquam earum sint et convertantur et deserviant, ac esse converti ac deservire perpetuo habeant praefatis quotidianis distributionis, et non in alios usus in perpetuum, unimus, incorporamus, et annectimus per praesentes. Itaque cedentibus et decedentibus modernis ipsarum Ecclesiarum, seu Basilicarum, vel aliquo ipsorum, seu illas aut earum aliquam quomodlibet dimittentibus, vel dimittente, liceat dictis Canonicis, seu Economo dictae Ecclesiae nostrae Metropolitanae Turritanae pro tempore existenti nomine ejusdem Ecclesiae Metropolitanae Turritanae et ad opus dictarum quotidianarum distributionum corporalem, realem et actualem dictarum Ecclesiarum campestrium seu ruralium et cujusque earum, juriumque et pertinentiarum praedictarum possessionem realem et actualem propria auctoritate libere apprehendere, illarumque et cujuscumque earum fructus et redditus et proventus percipere, et habere, ac in dictarum distributionum quotidianarum usus et utilitatem, et non in alios usus convertere, et perpetuo retinere, cujusvis superioris licentia super hoc actu minime requisita. Volumus autem, quod si unionem, annexionem, et incorporationem hujusmodi effectum sortiri contigerit Ecclesiae campestres seu rurales praefatae debitis propterea non fraudentur obsequiis, sed earum debita supportent onera consueta. Quae omnia et singula, nec non praesentes litteras nostras, et in eis contenta, vobis omnibus et singulis supradictis et vestrum unicuique intimamus, insinuamus, et notificamus, et ad vestram et cujuscumque vestrorum notitiam deducimus, et deduci volumus per praesentes, vobisque nihilominus et vestrum cuilibet in virtute sanctae obedientiae, et sub excommunicationis poena, quam in vos et vestrum quemcumque si mandatis nostris hujusmodi non parueritis cum effectu sex dierum, duos pro primo, duos pro secundo, et reliquos duos dies pro tertio et perentorio termino ac monitione canonica assignamus, ex nunc fecimus in his scriptis, districte precipiendo inhibemus ne dictis dominis Canonicis seu Economo praefatae nostrae Metropolitanae Ecclesiae quominus corporalem, realem, et actualem possessionem praefatarum Ecclesiarum campestrium seu ruralium per nos ut praemittitur unitarum, et cujuscumque earum quae primum illas vel earum aliquam ut praemittitur vacare contigerit, juriumque et pertinentiarum earumdem, aucthoritate propria libera apprehendere, earumque fructus, redditusque et proventus in dictarum quotidinarum distributionum usus et utilitatem convertere valeant, ut praefertur, omniaque et singula supradicta suum debitum sortiantur effectum, impedimentum aliquod non praestetis per vos, vel alium, seu alios, publice vel occulte, quovis quaesito colore vel ingenio, aut ipsis impedientibus detis auxilium, consilium vel favorem. In quorum omnium et singulorum fidem praesentes fieri iussimus, et mandavimus per Notarium et Secretarium infrascriptum manu nostra firmamus et sigillo nostrae Mensae Turritanae appendenti munitas. Datum in civitate Sasseri in nostro palatio Archiepiscopali die trigesima prima Augusti, anno a Nativitate Domini Nostri M. D. septuagesimo primo, praesentibus testibus. Atro Ioanne Capitan Scano, alias Pinquinella, et Magnifico Antonio de Ulbo Caligariis, et honorable Filippo de Sancto, et Magnifico Petro de Ornano, alias de la Consora ad praemissa vocatis et assumptis.
M. Archiepiscopus Turritanensi
Mandato Domini mei Archiepiscopi Turritanensi Michael Sanio Notaris Saceris