Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XVI – XXX

Bolla del Pontefice Pio V relativa alle dignità e alle prebende ecclesiastiche di Sardegna, alla separazione delle medesime dalle chiese parrocchiali, e al più regolare ed ordinato servizio di queste ultime per mezzo dei loro rettori o vicari.

(1568. – 7 ottobre).
Dal Lunig, Codex Ital. Diplom., Edit. Francf. tom. II, col,. 1427 e seg.

Pius Episcopus Servus Servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. – Quantum animarum cura caeteras omnes superat, et excellit, tanto nos impensius providere necesse est, ut id officii genus omni ubique adhibita industria excolatur. Ex multis enim offensionibus, quae ad nostram quotidie notitiam perferuntur, illam quoque gravissimam intelligimus, quod Canonici et alii habentes dignitates, personatus, et officia earum Insulae Sardiniae Ecclesiarum, quas partim rerum inopia depressas, partim etiam aëris inclementia desertas, jampridem Apostolica Sedes proximis Metropolitanis, et aliis Cathedralibus Ecclesiis providenter adjunxit, quamquam personali in ipsis obsequio soluti residentiam detrectant, atque refugiunt, apud parochiales Ecclesias, quae sunt, vel in praebendas suorum hujusmodi Canonicatuum institutae, vel praedictis dignitatibus, beneficiis, et officiis applicatae, nullum habentes perpetuum Vicarium, vel alium proprium Sacerdotem, qui curam exerceat animarum. Rursus multae parochiales Ecclesiae sive pro praebendis habitae, sive dignitatibus, beneficiis, et officiis non unitarum, nec suppressarum Ecclesiarum incorporatae reperiuntur, quae sunt hujusmodi Vicariorum solatio destitutae. Nos adversus periculosam hanc negligentiam volentes juris prosecutione cavere, de nobis attributae potestatis plenitudine extinguimus, et abolemus omnes dignitates, etiam majores et principales, nec non canonicatus, praebendas, personatus, administrationes, officia, caeteraque beneficia omnium, et singularum dictae Insulae Ecclesiarum aliis unitarum, vel etiam suppressarum, quae parochiales Ecclesias habent, uti praebendas, vel alias annexas, ubi non est Vicaria perpetua constituta. Ipsas vero parochiales Ecclesias ad primaevum statum simplicem, et liberum revocamus, ita ut in earum collatione dehinc ab Ordinariis locorum facienda, Concilii Tridentini forma, que de parochialibus Ecclesiis super hoc praescripta est, omnino debeat observari: statuentes, ut quicumque dignitates, praebendas, beneficia, et officia praedicta sic extincta, etiam plura, et diversis hujusmodi Ecclesiis ex dispensatione Apostolica, aut alias obtinebant, ex quo jam amplius non sunt, nullum in dictis principalibus Ecclesiis locum habere contendant, sed singulas praedictas parochiales Ecclesias, ut simplices earum Rectores retinentes, debeant ibi praesentes perpetuo residere, ac debita parochialia officia per seipsos, ut congruit, exercere; nec ulli omnino id effugere, aut consuetudine immemorabili, aliave praetensa juris cautione defendi possint, etiam si eam curam ad solos Episcopos objiciant pertinere, sed eos,  qui canonica monitione praemissa in dictis parochialibus Ecclesiis praesentes residere neglexerint, censuris, et poenis omnibus contra non residentes, tam a dicto Concilio, quam etiam nostris et aliis Canonicis sanctionibus impositis, volumus subjacere. Verum, si de pluribus etiam diversarum dioecesium parochialibus unica dumtaxat praebenda constituit, aut unio de illis uni tantum dignitati, beneficio, vel officio sic suppresso facta fuerit, singuli possessores, etiam qui plura ex praefatis suppressis obtinebant, ut praefertur, in una parochiali Ecclesia dumtaxat perpetuo residentes, quam intra sex menses post publicationem praesentium eligere debeant, si censuras et poenas praedictas effugere voluerint, poterunt, vita eis comite in caeteris omnibus tolerari, dummodo reliquis Vicarii idonei ab Ordinariis locorum cum debito stipendio assignentur. Illis vero cedentibus et decedentibus singuli rectores in singulis ordinentur, nisi forte loci propinquitas, rerum angustia, aliave legitima causa connexionem patiatur. Porro Ecclesiis parochialibus, vel in praebendas Canonicatuum erectis, vel dignitatibus, officiis, et beneficiis non unitarum nec suppressarum Metropolitanarum, Cathedralium, et aliarum dictae Insulae Ecclesiarum perpetuo annexis, in quibus nullae sunt Vicariae hucusque perpetuae institutae, quoniam Canonici, et aliae dignitates, officia, et beneficia hujusmodi obtinentes, in ipsis Metropolitanis, Cathedralibus, et aliis Ecclesiis deservire tenentur, praedicti Ordinarii locorum illas quamprimum ordinare, vel alias providere debeant, quemadmodum in generalibus, et praedicto Tridentino Conciliis dignoscitur ordinatum, portione fructuum etiam super certa re assignanda, ac per Vicarios propria auctoritate percipienda, quae tamen centum annue non transcendant, inferior vero quam quinquaginta scutorum esse possit, quando sine notabili Principalis incommodo nequeat esse pluris, et ea sit annonae utilitas, ut Sacerdos queat ex minori comode sustentari. Praecipimus igitur universis et singulis Archiepiscopis, Episcopis, et aliis locorum Ordinariis per dictam Insulam constitutis, in virtute sanctae obedientiae, ut praedicta omnia et singula in suis quisque civitatibus, dioecesibus, et locis quamprimum exequantur, et inviolate faciant ab omnibus observari: contradictores quoslibet et rebelles per praedictas, quas viderint ipsi, censuras et poenas, caeteraque remedia opportuna, appellatione quacumque postposita, compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Non obstantibus praedictis, et nostris de non tollendo jure quaesito, ac de Vicariis hujusmodi aliter instituendis, aliisque constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, nec non Ecclesiarum, in quibus canonicatus, et praebendae, ac dignitates, beneficia, et officia praedicta consistunt, juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, et consuetudinibus contrariis quibuscumque, seu quod aliquibus comuniter, vel divisim a dicta sit Sede indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari, aut contra hujusmodi statuta, et consuetudines, ac privilegia eis concessa, ad residentiam, et alia praedicta compelli non possint, per litteras Apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum, de statutis et consuetudinibus, nec non Ecclesiarum, locorum, et personarum hujusmodi mentionem, et quibuslivet aliis privilegiis, indulgentiis, et litteris Apostolicis generalibus, vel specialibus, quorumcumque tenorum existant, per quae praesentibus non expressa, vel totaliter non inserta effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri, de quibus quorumque tenoribus ad verbum habenda sit in nostris litteris mentio specialis, quae omnia contra praedicta nolumus cuiquam in aliquo suffragari. Quin etiam ex nunc irritum decernimus et inane quidquid secus per quoscumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari. Caeterum mandamus easdem praesentes ad valvas Basilicae Principis Apostolorum de urbe, et in acie campi Florae publicari, eorumque exempla de more applicari; volumusque et Apostolica auctoritate decernimus, quod litterae ipsae sic publicatae, omnes et singulos absentes, et ubique extra dictam Insulam degentes, ac etiam monitiones, citationes, et inhibitiones per quemcumque Ordinarium edicto publico valvis suae Cathedralis Ecclesiae affigendo, vigore praesentium faciendae, monitos, citatos, et inhibitos perinde arctent, ac si eis personaliter factae fuissent. Quia vero difficile, et incommodum valde esset, easdem praesentes ad singula loca, ubi illis opus fuerit, transferre, similiter volumus, ut earum exemplis etiam impressis, manuque Notarii publici, et sigillo Praelati Ecclesiastici, vel ejus Curiae obsignatis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae eisdem praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae. Nulli ergo omnino hominum liceat etc. etc. – Datum Romae apud Sancti Petrum, anno Incarnationis Dominicae 1568, kalendas octobris, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et D. N. D. Pii divina providentia Papae V, anno 3, retroscriptae litterae Apostolicae affixae et publicatae fuerunt ad valvas Basilicae Principis Apostolorum de urbe, et in acie campi Florae, dimissis ibidem earumdem retroscriptarum litterarum copiis per nos Julium Parinum, et Johannem Bornorum praelibati Sanctissimi D. N. P. P. Curs.