Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XV – LXX

Sentenza, con la quale Don Giovanni II Re di Aragona dichiara perduelli, nemici della sua Corona, e rei di crimenlese Don Leonardo D’Alagon marchese di Oristano e conte di Goceano, e li di lui figli e fratelli; li condanna tutti alla pena di morte, e confisca a favore del suo regio patrimonio il suddetto marchesato di Oristano e contado di Goceano con tutti i luoghi, castelli e feudi, beni mobili e immobili di loro pertinenza.

(1477. – 15 ottobre)

Dai Regii Archivi di Barcellona, Registr. Sardiniae XI.

SENTENTIA

lata contra Leonardum de Alagon olim Marchionem de Oristani.

In Christi nomine. Pateat Universis: Quod nos Ioannes Dei Gratia Rex Aragonum, Navarrae, Siciliae, Valentiae, Maioricarum, Sardiniae et Corsicae, Comes Barchinonae, Dux Athenarum, et Neopatriae, ac etiam Comes Rossilionis, et Ceritaniae. In causa, quae apud Maiestatem nostram vertebatur inter Fisci Procuratorem Curiae nostrae ex una, et Leonardum Dalagon Marchionem Oristanni, et Comitem Goceani, et eius Fratres, Germanos, et alios, partibus ex altera, nostram die praesenti tulimus Sententiam, in hunc qui sequitur modum. Iesu Christi nomine, et eius Gloriosissimae Matris humiliter invocatis: Nos Ioannes Dei gratia Rex Aragonum, etc. Visis diversis informationibus, et processibus receptis, et factis in Insula, et Regno Sardiniae, tam in Civitate Saceris, per Gubernatorem Capitis de Lugudor, quam in Civitate, seu Castro Callaris, per Viceregem, et Gubernatorem dictae Civitatis, contra assertum Marchionem Doristany, et Comitem de Gociano, apud Nostram Maiestatem delatum de multis criminibus, et delictis, conspirationibus, seditionibus, inobedientiis, rebellionibus, et contemptibus, minis, et opprobriis factis Regiis Officialibus, illos, tam verbis, quam factis atrociter iniuriando. Visa Littera citatoria contra dictum Marchionem emanata. Visis praesentationibus Litterarum Regiarum et Gubernatoris dicti Capitis, et rerequisitionibus diversis, et mandatis, sive praeceptis inscriptis factis dicto Marchioni per Alghutzirium dicti Gubernatoris, et responsionibus improperiosis per dictum Marchionem factis, proferendo verba vilia, et scandalosa contra dictum Gubernatorem, et contra eius Assessorem, et minando se velle procedere de facto contra Portarium, et Algutzirium praedictas Litteras portantes. Visisque poenis in dictis Litteris appositis in magna summa, dictisque poenis per Fisci Procuratorem contra dictum Marchionem accusatis. Vise Capitulatione facta inter Maiestatem nostram ex una, et dictum assertum Marchionem ex altera, et Investitura per Maiestatem nostram facta eidem Marchioni, in vim dictae capitulationis, et pactis in dicta Investitura contentis. Viso quodam capitulo dictae capitulationis, in quo inter alia dictus assertus Marchio, et fratres, et adhaerentes eis se adstringunt ad restituendum, seu restitui faciendum integriter omnes Terras, Castra, Villas, Encontratas, Loca, Vassallos, et res alias, tam mobiles, quam immobiles, quae per ipsum fratres, et adhaerentes suos quomodocunque capta fuerunt, seu occupata, et quoscunque Servos, Arma, Artillerias, et alias res, et bona, tam mobilia, quam immobilia, et per se moventia, tam Regiae Maiestatis, quam quorumcumque Vassallorum suorum, inter quae sit Castrum de Montreal, quae spectabilis Vicerex tenere habet pro sua Maiestate, et restituantur alis suis dominis, quibus pertinent, singula singulis referendo; quae restitutiones fieri habeant intra spatium sex dierum, etc. Visis diversis supplicationibus, et clamoribus factis nostrae Maiestati contra dictum assertum Marchionem, quia noluit restituere dicta bona, iuxta formam capitulationis: et visa informatione recepta iussu, et ex commissione Maiestatis nostrae per Bernardum Sentfores Legum Doctorem, et Assessorem Gubernatoris Capitis de Lugudor, super dictis bonis integriter non restitutis; et super aliis inobedientiis, et insolentiis per dictum Marchionem factis; per quam quidem informationem detegitur, quod dictus Marchio, nedum retinebat facere dictam restitutionem integre iuxta Capitulationem; sed etiam suggerebat aliis, qui de dictis bonis tenebant, ut non restituerent illa: detegitur etiam qualiter dictus assertus Marchio dixit aliquibus: que ell se poria fer Rey de Sardenya sis volia: ulterius detegitur, et approbatur, quod dictus Marchio, loquendo cum aliquibus, dixit haec, vel similia verba: Que lo que tè no es res, que mes tè à esser, è que ell ho a guanyat, è ho defendra ab la espasa en la má contra lo Rey, è contra totes Persones, è que lo dit Senyor volià destrohir la Casa Darborea, as si, que no hi haguès nengun defenedor del Sarts, è que poguès tractar aquells com à catius. Viso quodam processu misso per Gubernatorem Capitis de Lugudor, in quo constat, praedictum assertum Marchionem fore requisitum, sub poena quinque mille ducatorum bonorum, quatenus remitteret sibi quemdam vassallum Comitis de Quirra, qui accesserat pro recuperandis certis iumentis ad quandam Villam dicti Marchionis, quae quidem fuerant furatae dicto Vassallo, et dictus Marchio noluit dictae requisitioni parere. Viso quodam alio processu, in quo apparet qualiter dictus Marchio ex parte dicti Gubernatoris fuit requisitus, ut restitueret certos homines vassallos dicti Comitis de Quirra; qui quidem assertus Marchio, non dum duxit in contemptum dictas requisitiones, mandata, et poenas in dictis requisitionibus, adiecta etiam poena fidelitatis appositas, sed etiam protulit multa verba nefandissima contra dictum Gubernatorem, contempta etiam poena fidelitatis, propter quod dictus Gubernator protulit Sententiam contra dictum assertum Marchionem, in qua fuit condemnatus in decem mille libris, et ad restitutionem raptorum, reservata poena fidelitatis, et alias poenas, quas declaravit incurisse. Viso etiam quodam alio processu, in quo constat dictum Marchionem fecisse capi, et captos tenuisse, è haver fets metre en galera certos homines vassallos Regios, et dicti Comitis, videlicet. Nanni Seca Capdeguayta, et alios in processu nominatos. Viso alio processu, in quo constat qualiter Alguazirius, mandato Gubernatoris, accesit ad dictum assertum Marchionem requirendum, ut solveret, et liberaret aliquos vassallos, quos tenebat captos, per metrels en galera, quos dictus Marchio, prout Alguazirius, et alii qui praesentes erant retulerunt, quinimo verba nefandissima protulit contra Gubernatorem, et eius Assessorem dicendo: Del Porch tal, adobàt de Governador, etc. Viso alio processu contra Salvatorem Guiso, qui tenet occupatam Baroniam de Uruse, cum aliis, et potentia dicti asserti Marchionis, et fuit lata Sententia super possessorio, et mandatum dictum Comitem restitui in sua possessione, et requisitus dictus Marchio per Gubernatorem, ut non faveret, neque partem faceret cum dicto Salvatore Guiso, qui respondit per talia vel similia verba: Que pel ventre de Deu ell veuria com entrarien lo Governador, ni Alguazir; et finaliter dictus Gubernator habuit illuc accedere et homines, qui ibi erant congregati dixerunt sibi: Que lo Marquès los havie manàt, que stiguissen à comandament de Mossen Guiso, è que ells volien morir ab ell,  et dictus Guiso dixit: Que ell volie morir ab la spasa en la ma, è que aixi ho defensarie. Visis aliquibus testibus, qui in alia informatione deposuerunt, ex quorum dictis constat qualiter vassalli dicti Marchionis congregati in comitiva de Nicola de Muntanaro Capitanei, seu Procuratoris dicti Marchionis, cum maximo vilipendio clamantes dicebant talia, vel similia verba: Arborea vaya suso, è Aragona vaya à juso, donant del peu en terra, etc. Constat etiam ex eadem informatione qualiter dictus assertus Marchio contra capitulum dictae capitulationis receptavit homines de Spartamontis, et de Monreyal, et de Partinalèça, et aliorum Locorum prohibitorum per dictam capitulationem, et signanter Lorenso Magre, Salvador Mata, Ioan Capany, et plures alios caporales, et principales dictae contentionis, et inobedientiae; et ulterius tenebatur dictus Marchio impeditos passus, perque los correus, è havisos, que per via de Sacer venian per al Visrey no poguessen passar, perque fossen levades les lettres als qui passassen. Visa quadam informatione recepta per dictum Gubernatorem insultibus factis contra Alguazirium Gubernatoris, qui dicti Gubernatoris mandato, et cum Litteris Regiis ibat ad locum de Marmilla, et in via publica fuit per certos vassallos dicti Marchionis; qui ibi stabant, insidiis invasus, taliter quod nisi Deo sibi favente, et quia tenebat equum animosum, quo mediante evasit a furore dictorum insultantium, eum forte occidissent, et de facto ceperunt quemdam, quem dictus Algutzirius pro dirigendo eum in via secum desferebat. Visa alia informatione recepta super aliquibus articulis oblatis per Fisci Procuratorem, coram Vicerege dictae Insulae, seu Regni Sardiniae contra dictum assertum Marchionem, at aliquos suos adherentes, intra quos fuerunt Don Artal Dalagò, filius dicti Marchionis, et tres fratres dicti Marchionis, Vicecomes de Sentluri, et alii, eo quia non obstante quod praenominati Barones, et milites, tam per pragmaticas sanctiones, quam per certa capitula inita inter ipsos Barones, et milites, et dominum Regem, nec non etiam per pacta, et conventiones feudales debeant cessare ab omnibus congregationibus, nisi in illis sit praesens Vicerex, et Gubernator, et etiam Regius Procurator, tum et per Regias provisiones prohibitum sit dicto Marchioni, filiis, et fratribus, ne accedant, neque intrent in aliquibus Locis Regiis dicti Regni, prohibitumque sit, ne in Locis Regiis proclamari valeat Arborea; dictis autem prohibitionibus non obstantibus, constat per informationem receptam, quod dictus Artaldus Dalagò, et tres fratres dicti Marchionis, Vicecomes de Sentluri, congregato magno Exercitu quatuor, vel quinque millium vassallorum Sardorum cum diversis generibus armorum, obsiderunt Civitatem Callaris, devastando arbores, et panes, et alia ligna fructifera, quae erant in territorio, et terminis dictae Civitatis, moventes insultum contra Regios Officiales, et Iuratos dictae Civitatis, et laborantes pro posse ad intrandum Castrum Regale Civitatis, destruendo etiam, et vastando aliqua Loca Regia, raupas, supellectilia, et omnia mobilia inventa, usque ad ornamenta Ecclesiae inclusive, rapiendo, et secum asportando, Portum et Palisatam Civitatis, quae sub Regia Protectione sunt, frangendo, et duas triremes, sive galeras guidatas in dicto Portu, ab eodem Portu extrahendo, crimen laesae Maiestatis in primo capite, et rebellionis committendo; ex eo quia cum gentibus coadunatis resistunt cum armis Regiis Officialibus, et volunt Loca Regia, et praecipue Civitatem Callaris, in qua consistit Status totius ipsius Regni, tiranice occupare. Viso alio processu citationis factae Marchioni, et presentationis eidem factae per Algutzirium Gubernatoris, et verbis contumeliosis prolatis dicto Alguazirio contra ipsum Gubernatorem, dicendo talia, vel similia verba: Fetge de Deu quines tacanyaries son aquestes vostres, è de Mossen Pujades, et dictus Algutzirius nollet dare copiam dicto Marchioni dicens: quod non habebat talem commissionem, sed contentabatur, ut sibi legeretur dicta Littera citatoria in praesentia de Don Artal filii sui, praedictus Marchio cum maxima violentia fecit eripi Litteram citatoriam a manu dicti Algutzirii dicendo: Per lo cul de Deu vosaltres men darèu copia, encara que non vullau. Visa quadam Littera dicti Marchionis directa cuidam suo familiari in Villa Alguerii, scribendo sibi, ut ostenderet ipsam Litteram Michaëli Prats Vicario dictae Villae, et quod dictam Litteram haberet pro sua suggerendo ipsi Vicario, ut attenderet ad privilegia, et quod Gubernator non debebat recipi, ut Officialis; attento quod recesserat per mare, et non deferebat novam commissionem Regiam, et quod melius erat sibi, que ara pot esser Senyor, que serie esclau, dicendo etiam sibi, quod loqueretur cum quodam alio vocato Cochi, quod dictus Mossen Pujades non acceptaretur pro Gubernatore, è que y fes tota punta, que fer y poguès. Visa quadam praesentatione cuiusdam Litterae Regiae facta dicto Marchioni, et aliis Baronibus, que nengun aplec no fes de gent, ni moviments alguns, et responsione, ac aliquibus verbis dictis per dictum Marchionem Portario, qui Litteram praesentaverat. Visa quadam alia Littera missa Maiestati nostrae per dictum Marchionem. Visa quadam Regia Littera, sive Provisione directa dicto Marchioni, cum qua fuit eidem iniunctum sub poena fidelitatis, et decem millium florennorum auri, quatenus non obstantibus quibusvis Litteris eidem factis per Regium Thesaurarium Generalem, et per Conservatorem Siciliae, aut alios quoscumque Officiales nostros traderet in posse dicti Bernardi Sentfores Assessoris Nicholaum Muntonaro, qui pro dicto Marchione fuerat Capitaneus quatuor, vel quinque millium Rebellium, et currebant usque ad portas Castri de Caller; et licet praesentata dicta Littera praedicto Marchioni, praedictus Marchio respondisset: quod dictus Montenaro fugerat cum quinque aliis captis a captione; tamen prout constat per informationem inde receptam, praedictus Montenaro non fugit; imo dictus Marchio eum detinuit, et nescitur quomodo in domo dicti Marchionis obiit, et a rebus fuit humanis exemptus. Visa quadam informatione in hac praesenti Civitate, mandato nostrae Maiestatis, recepta per quam constat praedictum Leonardum assertum Marchionem contra Regia Pragmaticas editas ob salutem totius Regni, et sub poena amissionis feudorum, disponentes ne aliqui Barones dicti Regni prohibeant exitus victualium ab eorum Baroniis pro portandis ad Civitates, et Villas Regias dicti Regni, ipse vero Leonardus assertus Marchio dictis Pragmaticis non obstantibus, et in contemptum ipsarum, et poenarum in eisdem appositis prohibuit carnes, sive bestiaria vendi Regniculis Regalibus, sive habitatoribus Civitatis Callaris, et aliis Regiis Vassallis: et etiam per eandem informationem constat dictum assertum Marchionem multa nefanda verba protulisse contra dictum Gubernatorem, et etiam contra nostram Maiestatem, et Dominationem, quam habemus in dicto Regno, dixisse haec, vel similia verba in efectu: Que elle renegave de si, que ell sil anuiaven farie, que los qui vendrieu dirien aci ere Serdenya. Visis aliis videndis, consideratis considerandis, Deum prae oculis habentes, Sacrosanctis Evangeliis coram Maiestate nostra positis, illisque reverenter inspectis, ut de Deu vultu nostrum procedat iudicium, et oculi mentis nostrae cernere valeant aequitatem: pronuntiamus, sententiamus, et declaramus in hunc qui sequitur modum. Quia per informationes praenarratas, et per testes plures numero in eisdem contentos, et alias clarissime constat Maiestati nostrae de innobedientiis, et rebellionibus factis per dictum Marchionem, nedum contra Officiales nostros, sed etiam quia contra nostrum honorem, et fidelitatem, et contra nostram Regnique nostri prosperitatem continue et notorie machinatus est. Constat etiam nedum ipsum assertum Marchionem, sed etiam filios, et fratres suos conspirationes multas, sedictiones, ac illicitas congregationes suorum vassallorum, et aliorum secum adherentium contra Regias Pragmaticas, contra vassallos, terrasque Regias fecisse: constatque dictum assertum Marchionem multas inobedientias Praesidi, et Gubernatori Capitis de Lugudor, suisque Officialibus fecisse, multasque resistentias, et maledicta, verbaque nefandissima contra ipsum pro his, quae ad Officium spectabant protulisse, minasque, et diversos terrores contra suos Officiales qui cum Litteris Regiis, et aliis mandatis dicti Gubernatoris accedebant, intulisse: constatque dictum assertum Marchionem auctoritatem praestasse Vicecomiti de Sentluri ad defendendum inobedientiam contra Viceregem, et alios Regios Officiales: constatque ipsum assertum Marchionem, post veniam obtentam a nostra Regia Maiestate, et Capitulationem Nobiscum factam, et iuratam, contra dictam Capitulationem fecisse, et non servasse Maiestati nostrae pollicita, et conventa, ac etiam iurata. Constat etiam praedictum Nicholaum Muntanarro cum Exercitu quatuor, vel quinque millium vassallorum dicti Marchionis, et aliorum suorum adherentium contra nostros Regios Vassallos, contra Villas, et Civitatem nostram Callaris, mandato, et iussu dicti Marchionis ivisse, et multa dapna terris, Locis, et Vassallis Regiis intulisse. Constat etiam dictum assertum Marchionem mandasse Artaldo filio suo, et aliis suis adhaerentibus, et vassallis, ut cum magno Exercitu quinque, vel sex millium irent, prout de facto iverunt ad obsidendum, et devastandum Civitatem Callaris, Terrasque, et Villas Regias vicinas dictae Civitati, et multas Villas et Loca Regia devastarunt, et destruxerunt raupas, iocalia, aliaque bona mobilia, et supellectilia domorum, et etiam Aedes Sacras per violentiam rumpendo res ipsarum Ecclesiarum Sacras ostiliter secum adduxerunt, et asportarunt, et duas Triremes guidatas, et assecuratas in Portu Callaris per Gubernatorem, et Iuratos dictae Civitatis a dicto Portu cum armorum impetu extrahendo, et secum per vim, et violentiam desferendo, non obstante quod per Officiales Regios, et Iuratos dictae Civitatis fuissent requisiti ex parte nostrae Maiestatis, ut recederent, et ne tanta damna Terris, et Vassallis Regiis inferrent, offerentes idoneam dare cautionem, quod dictas Triremes, sive Galeras, et homines, qui in ipsi erant, ponerent in posse nostrae Maiestatis: constat etiam per Litteram manu propria dicti Marchionis subscriptam, cum qua suggerebat Vicario Alguerii, et cuidam alio, que fossen punta, que lo Governador no entràs, è que ara podia esser Senyor, etc. Et constat etiam dictum Marchionem contra Regias Pragmaticas inhibuisse, et vetasse ne victualia suarum terriarum deferrentur ad Civitatem Callaris, in quibus quidem Pragmaticis contra Barones tales inhibitiones facientes apposita est poena amissionis feudorum, ob quod dubium non est, praedictum assertum Marchionem iunctis poenis fidelitatis eis in diversis praeceptis impositis, quas incurrerunt tanquam hostem publicum nostri Regni, debere tractari, ipsumque, filios suos, fratres, et alios suos adhaerentes, sic ut praedicitur, notorie Rebelles, Hostes, et perduelles crimen laesae Maiestatis in primo capite, et alia gravia crimina commisisse, ob quod secundum scripta approbatorum Doctorum tales, et similes puniri debere, et castigari tali poena, quod nulla alia maior dari possit, praemaxime in tam geminatis, et reiteratis criminibus, quae iam gentibus in exemplum perniciosius transire possent: Attenta etiam contumacia praedictorum, qui legitime citati comparere coram nostra Maiestate renuerunt. Pro tanto cum hac nostra praesenti sententia, et iuxta nostri Sacri Consilii deliberationem, pronuntiamus, sententiamus, et declaramus praedictum Leonardum assertum Marchionem, filios, et fratres, fore, et esse Hostes nostri, et Rebelles, ac Perduelles nostrae Maiestatis et per consequens ipsos ad mortem naturalem condemnamus, et tam dictum Marchionatum, quam etiam Comitatum de Gociano, et omnia alia Loca, Castra, et Feuda, ubique infra nostram Ditionem sita, mobilia, et immobilia, quae essent dictorum Leonardi asserti Marchionis, filiorum, et fratrum suorum, a quorum bonorum omnium dominio eos occasione praedicta indignos facimus, Nobis, et seu Nostris Fisci Aerariis confiscamus, aggregamus, et incorporamus, sic quod eorum posteritati prodesse non possint. Decernimus etiam, providemus, et mandamus, quod dictus Leonardus, filii, et fratres, qui per contumaciam absentes sunt per omnes Officiales nostros, ac alios fideles Vassallos ubique sciantur, et inveniantur infra Regna nostra persequi, et insequi habeant; taliter ut vivi, vel mortui ad manus Curiae habeantur, adeo ut publice eorum grassantibus demeritis ea, quae gesserunt luant, et aliis transeant in exemplum. Lata, et publicata fuit huiusmodi Sententia per Nos, seu in Personam nostram, et in praesentia nostra per Magnificum, et dilectum Consiliarium, et Regentem Cancellariam nostram Ioannem Ros Legum Doctorem, et de Nostri mandato, seu ordinatione lecta, et publicata per fidelem Secretarium nostrum Ioannem de Sant Iordi Notarium publicum infrascriptum in quadam Camera Palatii Regii Maioris Civitatis Barcinonae, in qua habitationem continuam facimus, die videlicet quintodecimo Octobris anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo septimo, Regnique nostri Navarrae anno quinquagesimo secundo, aliorum vero Regnorum nostrorum anno vicesimo; praesente instante, et dictam Sententiam ferri humiliter supplicante Garcia de Boràu Procuratore Fiscali dicti Serenissimi Domini Regis ex una parte; altera vero parte contumaciter absente, et praesentibus etiam pro testibus Magnificis Francisco Burguès Regio Procuratore in Regno Maioricarum, Ioanne Christian Prothonotario, et Ioanne de Coloma Secretario Consiliariis dicti Domini Regis, et aliis pluribus in multitudine copiosa (1).

Ioannis Dei gratia Regis Aragonum, etc. Qui Signum † hanc Sententiam tulimus, eidemque Sigillum nostrum apponi iussimus in pendenti. Ioannem Ros Regentem (2).

Sig†num Mei Ioannis de Santiordi Secretarii Serenissimi Domini Regis eiusque auctoritate Notarii publici per totam eius terram, et ditionem, qui prolationi dictae Sententiae interfui, eamque de mandato dicti Domini Regis legi, et publicavi, et in hanc publicam formam redigens scribi feci, et cum rasis, et emendatis in lineis XXIIII, ubi corrigitur: partem faceret, et XXXI occidissent, et XXXXVI dictum Marchionem, et LVIIII et maledicta, verbaque nefandissima contra ipsum pro his, quae ad Officium spectabant protulisse, minasque et diversos terrores contra suos Officiales, qui cum Litteris Regiis, et aliis mandatis. Clausi.

Ioannes de Santiordi ex Sententia per Dominum Regem lata, et fuit probata cum ceda.

(1) Altra sentenza somigliante fu profferita e pubblicata nello stesso giorno 15 ottobre 1477 contro D. Giovanni de Sena, Visconte di Sanluri; e perciò crediamo inutile riprodurla.

(2) Dopo questa sentenza i Sovrani di Aragona aggiunsero ai loro titoli quello eziandio di Marchesi di Oristano e Conti di Goceano, il quale passò agli altri monarchi di diverse dinastie, che poi dominarono in Sardegna. Dai documenti che precedono questa sentenza, e dagli altri che vengono appresso, appare assai chiaramente che la Corte di Aragona, mal sofferendo nell’isola un principe così potente qual era Leonardo D’Alagon, che potea riconquistarvi l’autorità e il dominio che già vi aveva avuto fino ai primi anni del presente secolo la Casa di Arborea, e specialmente la famosa Eleonora, si servì con cupi aggiramenti e con male arti dell’autorità viceregia conferita a Nicolò Carroz nemico personale di esso Alagon, e poi volgendo come fatte all’autorità reale le ingiurie e le offese fatte al vicerè, il quale le provocava apertamente abusando dei suoi poteri, violando le leggi, e l’Atto di Concordia (se)segnato tra lo stesso Alagon e il Re di Aragona, tolse tutto ciò a pretesto per farvi costrurre sopra dai suoi officiali e dipendenti un processo secreto ed odioso, e con la scorta del medesimo condannare come perduelli il marchese di Oristano con li di lui figli e fratelli, ed appropriarsi a titolo di confisca i loro vastissimi feudi e possedimenti. In tal guisa, e da tal punto soltanto i monarchi Aragonesi ebbero piena ed intera dominazione in Sardegna. A tutti gli accennati motivi si può aggiungere eziandio quello delle nozze della contessa di Modica in Sicilia, che nel 1477 aveano risvegliato le ambizioni di molti principi. Imperocchè, morto nel 2 settembre di detto anno Don Giovanni di Cabrera conte di Modica lasciando superstiti la sua madre Donna Giovanna e la sua sorella Donna Anna, la mano di quest’ultima, che dovea succedere agli Stati del fratello, era richiesta ad un tempo dal Re Don Giovanni II di Aragona pel suo nipote Don Alfonso figlio naturale del Re di Castiglia, dal re di Napoli per un suo figlio, dal conte di Prades pel suo nipote Don Fernando di Cardona figlio del Contestabile di Aragona, e di Donna Aldonza Enriquez zia del detto Re di Castiglia, e dal marchese di Oristano Don Leonardo D’Alagon pel suo figlio primogenito Don Artaldo: anzi il marchese d’Oristano trattava insieme di torsi per seconda moglie la stessa vedova madre del defunto conte di Modica. Le pratiche che perciò si faceano attivamente dal marchese di Oristano giunsero a notizia del vecchio Re Don Giovanni di Aragona; e questa circostanza forse accelerò la condanna di detto marchese, onde torre di mezzo quest’altro impedimento alle nozze desiderate pel figlio del Re di Castiglia, – Scrissero più ampiamente di questi fatti il Zurita (Annal. de la Corona de Aragon, Part. IV, Lib. XX, Cap. XIV, fol. 286, col. 2), e il Vico (Hist. Gener. de Cerdeña, Part. V. Cap. XLIX, fol. 169 e 170) ai quali ci riferiamo.