Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIV – XXXVI

XXXVI.

Diploma dell’Infante Don Alfonso di Aragona, in virtù del quale è instituito nella città di Sassari l’ufficio speciale di un Giudice, il quale debba conoscere, e sentenziare in grado di appello in certe cause civili.

(1326, 26 dicembre).

Dagli Archivi antichi della città di Sassari.

Nos Infans Alfonsus Illustrissimi Domini Regis Aragonum primogenitus eiusque generalis procurator, ac comes Urgelli. Licet inter cetera comprehensa in privilegio per illustrissimum dominum regem et genitorem nostrum ac nos indulto universitati civitatis nostre Sassari contineatur quod a sententiis vel processibus promulgandis vel faciendis in dicta civitate ad dictum dominum regem, vel nos aut gubernatorem Sardinie valeat appellari. Quia tamen pro parte universitatis eiusdem civitatis nostre Sassari nobis supplicatum extitit pro eo quod aliquibus de dicta civitate qui expensas prosequendi dictas appellationes coram dicto Domino Rege vel nobis aut nostro gubernatore in Sardinia sustinere nequirent posset multociens si extra dictam civitatem haberent dictas appellationes prosequi ad dampnum non modicum redundare, dignaremur eis super hoc de aliquo decenti et salubri remedio subvenire. Ideo ipsius universitatis proclinati supplicationibus in hac parte sic super eo providimus et duximus concedendum quod ponatur et statuatur aliquis iudex per gubernatorem Sardinie qui intra dictam civitatem cognoscat et cognoscere ac decidere valeat nomine dicti gubernatoris iuxta brevia privilegia et statuta dicte civitatis omnes causas appellacionum remitendarum ad dictum Dominum Regem aut nos aut gubernatorem Sardinie a sentenciis vel processibus latis vel factis in Sassaro super causis aut negociis valoris quantitatis quinquaginta librarum alfonsinorum minutorum aut infra, sicut de quantitatibus, sive de immobilibus quorum extimatio quantitatem predictam excedere minime videatur. Alie vero appellaciones que ibi emitentur duper negociis quorum valor aut extimatio summam quinquaginta librarum dicte monete excedat, ad examen ipsius gubernatoris Sardinie devolvantur. Mandantes tenore presentis carte gubernatori generali dicte insule presenti et aliis qui pro tempore dicto preerunt officio, quatenus provisionem nostram sive concessionem huiusmodi effectui mancipando eandem observent et observari inviolabiliter faciant ut superius denotatur. In cuius rei testimonium presentem cartam inde fieri iussimus sigillo nostro appendicio insignitum. Datum Turolij, septimo kalendas ianuarii. Anno Domini millesimo CCC. vicesimo sexto.