Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIV – XLIII

Il re Don Alfonso di Aragona scrive all’arcivescovo di Cagliari, affinchè desista dalla domanda fatta alla Sede Apostolica per la riscossione delle decime nella sua diocesi, e si contenti delle altre rendite del suo episcopato, come aveano fatto i suoi predecessori, perché, secondo le consuetudini d’Italia, non si era mai per lo innanzi pagata decima veruna ai prelati del regno di Sardegna.

(1332, 31 agosto).

Dal Cossu, Notiz. di Cagliari, Vol. un. pag. 117 e 118.

Alphonsus etc. Reverendo in Christo patri Gundisalvo divina providentia archiepiscopo Calaritano salutem et dilectionem.

Fide digna relatio ad nostrum noviter produxit auditum, quod licet in archiepiscopatu praedicto, sicut nec in aliis praelaturis insulae Sardiniae, in quibus super his consuetudo Italiae observatur, non consuevit decimas ipsis praelatis praestari, vos tamen, non contentus juribus, quibus fuere contenti omnes illi, qui in huiusmodi dignitate vos hactenus praecesserunt, intenditis ab hominibus archiepiscopatus ipsius decimam extorquere, et super hoc scripta vestra sanctissimo domino summo Pontifici direxistis, de quibus non modicum assumpta molestia multipliciter admiramur. Sane quia novitas perturbationibus raro caret, et ex huiusmodi novitate possint de facili in dicto regno scandalum, et perturbatio suboriri, ea propter vobis districte mandamus, quatenus a petitione huiusmodi desistendo, et ipsum negotium ubique prosequi omittendo, sitis contentus illis iuribus, quae praedecessores vestri consueverunt percipere, et habere, sciturus, quod si ab hoc scandalum in dicto regno duxeritis suscitandum, nos provedebimus, merito quod in hoc, in quo debuerit, convertatur. Datum Valentiae pridie kalendas semptembris anno Domini MCCCXXXII.