Alfonso re di Aragona accorda a Ugone III giudice di Arborea la facoltà di conferire ai suoi figli maschi e legittimi la dignità, e il titolo di Conte, Visconte, o Marchese, a suo arbitrio e piacimento, e di poterli in tal guisa nominare, e onorare, sia nelle loro persone, che nei loro eredi e discendenti, secondo che allo stesso Ugone paresse conveniente di stabilire ed ordinare.
(1328, 1 maggio).
Dai Regii Archivi di Barcellona, Sardiniae, Annar. VIII. Lib. C. Num. DLXXXI.
Noverint universi, quod Nos Alphonsus, Dei gratia Rex Aragonum, Valentiae, Sardiniae, et Corsicae, ac Comes Barchinonae, Considerantes quod pro parte vestri egregii viri Hugonis, Vicecomitis de Basso, Iudicis Arboreae nobis noviter supplicatum extitit, ut cum vos intendatis de castris, villis, et terris, quae, et quas in insula Sardiniae pro nobis in faeudum tenetis, cum mero et mixto imperio, et gladii potestate, ac alia jurisdictione alta et bassa, et aliis juribus, et pertinentiis ipsorum, dare, et assignare filiis vestris, dum tamen ipsi filii vestri ea in faeudum teneant pro nobis, seu haerede nostro universali, super eo licentiam nostram vobis concedere dignaremur. Et nos id vobis, cum alia carta nostra, ut latius continetur in ea duxerimus concedendum. Quia tamen nunc ad audientiam nostram deducto, vestrae intentionis existere dictos filios vestros ad dignitates attollere, eisque titulos honorabiles imponere sicut decet, dum per nos super eo vobis licentia, et nostra authoritas praebeantur; ea propter ad supplicationem pro parte vestri iam dicti Iudicis nobis exhibitam, volentes vos, et progeniem vestram honorare, ac gratiam specialem vobis facere super isto: Tenore praesentis cartae nostrae concedimus vobis, ac plenam licentiam et potestatem conferimus, quod dictos filios vestros legitimos masculos, et eorum quemlibet insignire, et ipsisque, vel quos ex subscriptis titulis volueritis, imponere libere valeatis, videlicet comitis, vicecomitis, aut marchionis. Nos enim ex nunc, pro tunc titulum ex praescriptis, quem dictis filiis vestris, seu eorum cuilibet imposueritis, gratum habemus, pariter, et acceptum, ipsosque, et eorum quemlibet dicto titulo, per vos eis imponendo, de praesenti insignimus, et huius nostri scripti serie decoramus: Volentes et eis concedentes, quod titulo ex praescriptis, qui per vos eis impositus fuerit vocentur, et nominentur, tam ipsi, quam eorum haeredes, prout vos duxeritis ordinandum. Mandamus igitur per praesentem cartam nostram gubernatori nostro regni Sardiniae, caeterisque oficialibus nostris, et subditis, ubilibet constitutis, qui nunc sunt, et pro tempore fuerint, vel eorum locatenentibus, quod praelibatos filios vestros, illo titulo, quem ex jam dictis imponere elegeritis, nominent, sive vocent, et nominari faciant, et vocari, ac praesentem concessionem nostram observent, et faciant, ut continetur superius inviolabiliter observari, et non contraveniant, nec aliquem contravenire permitant, aliqua ratione. In cujus rei testimonium praesentem cartam inde fieri iussimus bullae nostrae plumbae munimine insignitam. Datum Caesaraugustae kalendis madii, anno Domini milesimo tercentesimo vicesimo octavo. Exa Regens.
Sig†num Alphonsi Dei gratia Regis Aragonum, Valentiae, Sardiniae, et Corsicae, ac Comitis Barchinonae.
Testes sunt Reverendus Ioannes Toletanus Archyepiscopus, Raymundus Fulchonis Vicecomes Cardonae, Iacobus Dominus de Exerica, Eximinus Cornelii, Ioannes Eximini de Urrea.
Sig†num mei Bonanati de Petra, dicti Domini Regis notarii, eiusque sigilla tenentis, qui de mandato ipsius haec scribi feci, et clausi.