Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIV – LI

Il re di Aragona Don Pietro IV conferisce il titolo e la dignità di Conte di Goceano (de Guciano) a Mariano di Arborea, in ricompensa della sua fedeltà, e dei grandi servigi resi da lui, e dal suo padre Ugone III alla causa aragonese nel conquisto della Sardegna.

(1339, 11 settembre).

Dal Reg. Archiv. di Barcellona, Registr. Sardiniae, ab ann. MCCCXXXVII ad MCCCXXXIX. fol. 384.

Pateat universis, praesentis cartae nostrae seriem inspecturis: quod nos Petrus Dei gratia, rex Aragonum, Valentiae, Sardiniae et Corsicae, Comesque Barchinone. Debita consideratione pensantes, quod nedum illos tenetur regalis benignitas specialium gratiarum favoribus extollere, ac liberaliter decorare quos apud Nos, et praedecessores nostros, fidelitatis probata constantia benemeritos efficit, et devotionis ferventis sinceritas, et continuata grandia obsequia bene praestita habiles ad haec insinuant obtinenda et iileneos representant; verum etiam suam progeniem, atque posteritatem longaebam illorum respectu prosequi regiis praemiis obligatur. Considerantes igitur placida atque grandia quam plurimum servitia regiae domui nostrae per egregium virum Ugonem, quondam Vicecomitem de Basso, Iudicem Arboreae, impensa fideliter, et devote, et quae etiam vos nobilis, et dilectus noster Marianus de Arborea (1) eius filius nobis prompta devotione exhibere continuis actibus non cessatis; ea propter ad supplicationem pro parte vestri dicti nobilis, nobis exhibitum, volentes statum vestrum, et successorum vestrorum in perpetuum extollere, et honorifico titulo insignire; thenore praesentis cartae nostrae, sive privilegii, gratis, et ex certa scientia ac consulte, per Nos et successores nostros perpetuo de nostrae plenitudine potestatis, vos dictum nobilem Marianum, ad titulum et dignitatem comitalem extollimus, ipsoque favorabiliter decoramus. Volentes, et concedentes vobis, quod de caetero vos, et omnes haeredes universales vestri, sitis, et intitulemini Comites de Guciano, et omnibus, et singulis utamini, et gaudeatis, quae ad titulum seu dignitatem comitalem competere dignoscuntur. Mandamus igitur per praesens privilegium nostrum Gubernatori nostro Sardiniae et Corsicae regni, caeterisque officialibus, et subditis, tam in ipso regno, quam alibi constitutis, praesentibus et futuris, ac Locatenentibus eorumdem, quod vos dictum nobilem Marianum, et haeredes universales vestros in comitatu Guciani jam dicto, pro comitibus de Gociano habeant, et teneant, vosque, et illos ipso titulo nominent, praesentemque concessionem nostram teneant perpetuo inviolabiliter, et observent, et non contraveniant, nec aliquem contravenire permittant, aliqua ratione. In quorum testimonium praesens privilegium nostrum inde fieri jussimus, sigilli bullae nostrae plumbeae munimine insignimus. Datum Barchinonae IIJ. Idus septembris, anno Domini millesimo CCCXXXIX.

Signum Petri, Dei Gratia, Regis Aragonum, Valentiae, Sardiniae, et Corsicae, Comitisque Barchinonae.

Testes sunt, Inclitus Infans Petrus, Riparcutiae, et Impuriarum comes, Inclitus Infans Raymundus Berengarii, Comitis Montanearum de Prades, Frater Franciscus Barchinonensis Episcopus, Atho de Montechateno, Bernardus Vicecomes Caprariae.

C.a Bernardus de Podio, mandato Regio facto per Dominum Infantem Petrum, cui fuit lecta.

Fuit clausum per Bernardum de Podio: scriptorem.

NOTE

(1) È lo stesso, che poi regnò in Arborea col nome di Mariano IV. per successione al di lui fratello primogenito Pietro III, il quale morì nel 1346 senza discendenza (Ved. Tola, Dizion. Biogr. dei Sardi Ill. Vol. II. pag. 228. fin. 231).