Altra ratifica del medesimo compromesso fatta da Pietro Re di Aragona.
(1359, 5 dicembre).
Dai Regii Archivi di Corte di Torino, Documenti Genovesi, Serie 1.a, Num. XVIII.
In Dei nomine. Cunctis pateat evidenter presentem seriem inspecturis quod nos Petrus Dei gratia Rex Aragonum Valencie Maioricarum Sardinie et Corsice comesque Barchilonie Rosilionis et Ceritanie. Considerantes dilectum consiliarium et camerlengum nostrum Franciscum de Perilionibus militem tamquam procuratorem nostrum ad subscripta specialiter deputatum tractante et laborante in his egregio Iohanne marchione Montisferrati velut nostri honoris fervido zelatore, latum plenum et generale compromissum nostro nomine in eundem marchionem super guerrarum discriminibus et discordiis inter nos nostrosque districtuales et subditos, et comune Ianue et eius districtuales, inde subortis et subsecutis firmasse et in ipsum consensisse. Sub non nullis et diversis penis obligationibus securitatibus realibus et personalibus et aliis cautelis in eodem apositis et adiectis. Ideo volentes sicut nostre congruit dignitati firmata promissa obligata per dictum nostrum procuratorem tamquam a nobis in hiis potestatem et plenariam facultatem obtinentem in omnibus adimplere. Tenore presentis de consilio assensu, et aprobatione illustris Alionore Regine Aragonum consortis nostre carissime ac venerabilis et relligiosi fratris Iohannis Ferdinandi de Heredia castellani Emposte et prioris Sancti Egidii Castille et legionis nobilis Bernardi de Capraria Gilamberti de Sintillis maiordomi, Mathei Mercerii camerlengi militum ac Francisci Roma legum doctoris vicecanzellarii consiliariorum nostrorum. Iam dictum compromissum et omnia et singula in eo contenta cum omnibus et singulis obligationibus realibus et personalibus in eodem appositis et comprehensis, nec non summam et summas omniaque acta gesta et que secuta sunt, et sequi debent ex ipso compromisso seu vigore ipsius in omnibus et singulis capitulis eorumdem ratifficamus et aprobamus per nos et successores nostros, et pro observatione predictorum nos et bona nostra, districtuales et subditos nostros generaliter et specialiter huius serie obligamus prefato marchioni, et scriptori ac notario nostro infrascripto tamquam publice persone stipulanti paciscenti et recipienti nomine et vice nostris et omnium quorum interest et poterit interesse in cuius notarii manibus omnia supradicta corporaliter tactis scripturis juramus ad Sancta Dei evangelia per nos et successores nostros totaliter observare. Promittentes in fide nostra Regia et sub virtute juramenti a nobis superius prestiti quod per nostros procuratores vel procuratorem legiptime constitutum dabimus et fieri faciemus securitates atque cautelas pro observatione pacis pronunciande per prefatum marchionem arbitrum, et pro omnibus et singulis que in eisdem pro… continebuntur coram sanctissimo domino summo Pontifice coram quo personaliter et realiter nos et nostros subditos promittimus effectualiter obligari cum omnibus clausulis et renunciationibus opportunis – Insuper promitimus prefato marchioni tamquam arbitro facere obligationes personales et reales pro observatione pacis predicte in omnibus et per omnia si et prout idem marchio arbiter duxerit ordinandum. Datum et actum in villa Cervarie quinta die decembris anno a nativitate Domini millesimo tercentesimo quinquagesimo nono, nostrique regni vicesimo quarto.
Signum —– Petri Dei gratia regis Aragonum Valencie Maioricarum Sardinie et Corsice, comitisque Barchilonie Rossilionis et Ceritanie qui hec firmamus concedimus et juramus.
Signum —– Alionore, Dei gratia regine Aragonum, Valencie, Maioricarum, Sardinie et Corsice, comitisseque Barchilonie, Rossilionis et Ceritanie, que his asentimus, eaque laudamus et iuramus.
S† mei fratris Iohannis Ferdinandi de Heredia Castellani Empompte et prioris sancti Egidii Castille et legionis, S† mei Bernardi de Capraria. S† mei Gilamberti de Scintillis maiordomi S† mei Mathei Mercerii camerlenghi militum – S† mei Francisci Roma legum doctoris vicecanzellarii consiliariorum prefati domini regis predictorum, qui hiis consentimus, eaque firmamus concedimus, et ad sancta quatuor evangelia in manibus nostris juramus. Testes fuere presentes ad predicta venerabilis Bernardus de Ulzinellis thesaurarius legum doctor, Berengus de Palacio milites, consiliarii, Guillelmus dux et Petrus Guillelmi Catalani Uxerii armorum prefati domini regis.
Sig—–num Bertrandi de Pinos scriptoris prefati domini regis ac eius auctoritate notarii publici per totam terram et dominationem suam qui predictis omnibus et singulis presens interfuit et hoc vocatus rogatus et requisitus scribi fecit et clausit.
Ego Stibiotus Stibius publicus imperiali auctoritate notarius et canzellarius prefati domini marchionis omnia et singula suprascripta, scripta manu mea, de meo libre actorum transcripsi et sic scripsi et meum signum apossui in testimonium veritatis.