Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIV – CXLVIII

Privilegio del re D. Pietro di Aragona, acciò nessun legno mercantile faccia porto, dal Capo di Marràs fino a Castel-Genovese, fuorché in Alghero.

(1384, 24 settembre).

Dagli Archivj antichi della Città di Alghero.

Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum, Valenciae, Maioricarum, Sardiniae, et Corsicae, comesque Barchinonae, Rossilionis, et Ceritaniae. In favorem, augmentum, et bonum statum villae nostrae Alguerij, quae notabile membrum, et magnum obex, propter guerrarum strepitus, quae diu in regno Sardiniae viguerunt fuit est nimium oppressa, et a necessario gentium quasi destituta ut convenit quodam modo intendentes, tenore praesentis, providemus, statuimus, et ordinamus, quod de caetero aliqua vasa maritima seu navigia, tam subditorum nostrorum quam aliarum quarumvis nationum transfratarum ad insulam Sardiniae supradictam, non audeant caricare nec portum facere in aliquo locorum sistentium a Capite vocato del Marraç, usque ad Castrum Ianovès (1) insulae supradictae, nisi solummodo in villa Alguerij praedictae, et si per aliquem seu aliquos fuerit contrarium attentatum quod ammittant ipso facto vasa et navigia sua cum mercimonijs, rebus et alijs bonis in ea inventis. Mandantes per praesentem quam vicem Epistolae gerere volumus in hac parte gerenti vices gubernatoris Capitis Lugudorij, et Calleri, caeterisque officialibus nostri, tam citra, quam ultra mare constitutis, et eorum locatenentibus, praesentibus et futuris, quod hanc nostram provisionem teneant firmiter et observent, et contra non veniant aliqua ratione. Et ut huiusmodi provisioni, et ordinationi omnibus patefiat, et ignorantia per quemquem non valeat allegari, mandamus omnibus dictis nostris officialibus quod eam per loca assueta faciant publice nuntiari. Datum in Vilafranca Ponicensi Vigesima quarta die septembris, anno a nativitate Domini millesimo, trecentesimo, octuagesimo quarto. Rex Petrus.

NOTE

(1) Castrum Ianovès, o Ianuense; l’odierno Castel-Sardo.