Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIII – XXXVII

Il Pontefice Onorio III raccomanda all’arcivescovo di Arborea in Sardegna, acciò faccia fare nella sua diocesi, e in tutte le chiese e monisteri, pubbliche preghiere per la felice riuscita della impresa assunta per la crociata contro gl’infedeli d’Oriente da Andrea re di Ungheria, da Leopoldo duca d’Austria, dal duca di Moravia, e da altri illustri principi di quel tempo.

(1217, 24 novembre).

Dal Raynaldi, Continuat. Annal. Baron., ad ann. 1217. N° XXVII.XXVIII.XXIX. e seg.

Honorius.

Archiepiscopo Arboren. et universis episcopis, ac omnium ecclesiarum praelatis, tam exemptis, quam aliis per Arborensem provinciam constitutis (1).

Adversus hostes visibiles invisibilibus armis, id est orationibus dimicare veteribus exemplis instruimur, quae nostris quoque temporibus innovata, quando exercituum Dominus infidelium multitudinem bello hispanico tradidit in manus paucorum fidelium, gloriamur. Ecce autem tempus, quo universi fideles ad haec debent arma concurrere: ecce tempus, quo cinere debent aspergere caput suum: ecce tempus, quo debent in caelum lacrymarum et orationum vocibus exclamare, ut ille, qui non in multitudine dimicat, innovatis signis, et mirabilibus immutatis secundum omnipotentiam suam, multitudinem in paucitate devincat. Charissimi etenim filii nostri Andreas rex Ungariae illustris, et Austriae, et Moraviae ducis, viri utique dignitatis honore conspicui, sed non minus fidei devotione praeclari cum nonnullis baronibus, comitibus, et alio comitatu suo Dei munere, ventis usi felicibus, littora Hierosolymitanae provinciae feliciter attigerunt, qui attendentes, quod non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis, aut pacis, quia non in exercitus multitudine, sed de caelo victoria ministratur, terram Babyloniae in multitudine quidem parva, sed strenua, de superno confixi auxilio sunt ingressi. Quis fidelis hoc audito Jacrimys, et orationibus indulgere non debeat, ac ad Dominum oris, et cordis vocibus exclamare? cum pars corporis nostri quod est ecclesia, corporis cuius caput est Christus, corporis cuius sumus singuli membra, forsan hac ipsa hora gloriosa pro fide Christi certamina ineat, suisque diffidens viribus, ac de sola divinae virtutis miseratione confidens, ad eam facilius impetrandam nostrarum suffragia orationum exposcat. Sane nos, cum ad nostram pervenit notitiam illos terram predictam intrasse, animam nostram effudimus coram Deo, illum pro eis in lacrymarum affluentia deprecantes; et quia de meritorum nostrorum qualitate diffidimus, tam clerum, quam populum urbis convocavimus in basilica Salvatoris, atque inde ad venerandam gloriosae matris eius ecclesiam, praelatis capitibus beatorum Apostolorum Petri et Pauli, pedibus nudis processionaliter ivimus, ut praefatis Iesu Christi athletis eius genitricis obtentu supernum impetraremus auxilium, ad quod nostra non sufficere merita sciebamus. Verum quia per eos totius populi Christiani negotium geritur, quare dignum est, ut ad exorandum pro eis Christianus quilibet in oratione humiliter prosternatur, solemnes propter hoc processiones in singulis civitatibus, et aliis locis, in quibus est frequentia populorum, prima sexta feria cuiuslibet mensis providimus faciendas, sperantes, quod ille, qui dictatam in Ninivitis sententiam eorum humiliatione inspecta misericorditer revocavit; quique uno Moyse orante pro populo Israel, convertit Amalechitas in fugam, et solem Iosue precibus stare fecit; qui denique suos ad se de quacumque tribulatione clamantes se auditurum ineffabili pietate promisit; devote pulsatus tot fidelium suorum clamoribus, nequaquam continebit sua viscera pietatis, sed propter semetipsum inclinabit ad preces servorum suorum propitius aures suas, et effundens iram suam in gentes quae non noverunt eum, et in regna quae non invocant nomen eius, ad laudem, et gloriam suam confringet cornua peccatorum. Ideoque charitati vestrae per Apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus haec cum devotione debita fieri faciatis, ita ut quilibet vestrum, nisi iusto impedimento excusetur, intersit, suis indutus insignibus, et pedibus nudis, quatenus exemplo vestro ad idem provocetur devotio subditorum. Religiosi autem in locis solitariis commorantes, haec in claustris suis eo devotius exequantur, quo magis a mundanis tumultibus sunt immunes. Subditos vero vestros, tam mares quam mulieres solicite moneatis, ut ad haec facienda, non in veste pretiosa seu alio inani cultu conveniant, sed in eo per quem seipsos ad devotionem mutuo provocent, ac humiliationem internam exterioris habitus humilitate demonstrent. Memores, quod Ninivitae, de quibus iam sermo processit, in humiliatione sua se saccis a minore usque ad maximum induerunt, adeo ut ipse rex, abiecta regali purpura, se sacco induerit, et asperserit cinere, propter quod apud eum, qui humilia respicit, meruerunt misericordiam invenire. Ad haec crucesignatos omnes ad celerem succursum illorum sedulis exhortationibus animetis, et faciatis per alios ad hoc idoneos animari, ita quod in instanti passagio, Deo duce, transeant universi, iis vestrum qui muniti sunt crucis signaculo cum illis pariter profecturis in nomine Domini Iesu Christi. Ut autem de statu terrae vos certiores reddamus, et ad provvidendum quae sunt necessaria cautiores, tenorem literarum, quas nuper a magistro militiae templi recepimus, praesentibus de verbo ad verbum duximus inserendum, qui talis est (2), etc. Dat. Later. VIII kal. decembris, pont. nostri anno secundo.

NOTE

(1) L’arcivescovo di Arborea, cui è diretta la presente epistola, chiamavasi Bernardo; ed è lo stesso che nel 20 ottobre 1211 confermò la fondazione del monistero di Bonarcanto fatta da Costantino II regolo di Arborea (Ved. sopr. Diplom. N° XXVII).

(2) Tralasciamo, siccome estranea all’oggetto del presente Codice, la lettera diretta dal Gran Maestro dei Templari al Pontefice; la quale leggesi trascritta per intiero in quest’altra all’arcivescovo di Arborea.