Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIII – LXXXII

L’imperatore Federico II scrive ai Bolognesi in modo aspro e risentito, comandando ai medesimi di mettere in libertà suo figlio Enzo re di Sardegna e di Gallura, e i Cremonesi, e Modenesi che aveano fatto prigionieri nella battaglia di Fossalta.

(1249, …).

Dal Vico, Hist. Gen. del Reyn. de Sardeña, Tom. II. Part. IV. Cap. 30.

Delatum est magnificentiae nostrae, quod in victoria vobis data fecistis cornua ferrea cum quibus totum orbem creditis ventilare, et elevati in superbia magna valde, Lombardis fratribus vestris, arrogantia munera transmisistis, cum eis solemnitates, et magna gaudia celebrantes, sed nisi cito elationem vestram ad mansuetudinem coarctetis, cornua ferrea, quae fecistis, subito impetu confringentur, risus vester dolore miscetur, et gaudium vestrum in dolorem convertetur, etc…

quapropter, sub poena gratiae nostrae, vobis praecipimus, et mandamus, quatenus dilectum filium nostrum Hencium Regem Sardiniae, et Gallurae, cum aliis nostris fidelibus Cremonensibus, Mutinensibus, et caeteris aliis quos cepistis, visis praesentibus, carcere relaxetis, quod si feceritis, nos inter alias civitates Lombardiae vestram exaltabimus civitatem, si vero potentiae nostrae mandatis neglexeretis obedire, triumphalem et innuberabilem nostrum exercitum expectabitis, procul dubio cognoscentes, quod ad vos omni mora postposita veniemus, et civitatem ipsam obsidebimus, nec de manibus nostris vos liberare poterunt Liguriae proditores, sed eritis fabula et opprobrium nationum et vobis inproperabitur in aeternum.