Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIII – LXXV

Alessandro, Legato Pontificio, concede a Pietro II ed alla di lui moglie la investitura del regno di Arborea, acciò  lo ritenga per intero a nome della Chiesa Romana, cui appartiene in dominio e proprietà; accordandogli soltanto la facoltà di donare alle chiese, ed ai suoi prossimi congiunti beni e redditi del giudicato.

(1237, 1 maggio).

Dal Muratori, Antiq. Ital., Tom. VI. Dissert. LXXI.

In nomine Domini nostri Iesu Christi. Hoc est exemplum etc.

Magister Alexander, domini Papae Capellanus, Apostolicae Sedis Legatus, nobili et illustri viro domino Petro Iudici Arboreae salutem in Domino. Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios et assuetae pietatis officio propensius diligere consuevit, et eis tamquam pia mater suam gratiam et favorem benivolum impartiri. Nos igitur attendentes, quod tu publice confiteris et recognoscis, Romanam Ecclesiam esse matrem et Dominam tuam, et totam terram iudicatus Arboreae ad ipsam specialiter pertinere, te ac uxorem tuam cum tota terra iudicatus Arboreae concedimus, et praesenti pagina confirmamus. Ad indicium huius concessionis et confirmationis perceptae, mille et centum bisantios nomine census annuatim Ecclesiae Romanae persolves, et filii tui similiter si contingerit te habere. Ad cuius census solutionem te, tuosque legitimos filios heredes perpetuo obligasti; ita videlicet, quod si absque filiis legitimis decesseris, praedicta terra iudicatus Arboreae ad Sedem Apostolicam revertatur, cuius est. Et quod non liceat tibi nec filiis tuis praedictam terram Arboreae diminuere, vel alicui supponere, sine mandato et licentia Sedis Apostolicae speciali. Salvo quod possis ecclesiis, et aliis piis locis, tuisque proximis consanguineis, de bonis iudicatus Arboree conferre, honore regni, ac iudicatu Arboreae integro permanentibus, et dominio et proprietate omni tempore Romanae Ecclesiae reservatis.

Actum in camera Beatae Mariae de Bonarcanto, sub anno millesimo ducentesimo trigesimo septimo, indictione XI. tempore domini Gregorii IX. Papae anno XI. prima die intrante mense maji, in praesentia domini Leonardi Calaritani Archiepiscopi, domini Trogodorii Archiepiscopi Arborensis, domini Constantini Episcopi Terralbensis, Petri Episcopi Sanctae Iustae, Iohannis Episcopi Usellensis, Sergii Episcopi Suellensis, domini Iohannis Episcopi Gisarcliensis, Trogodorii Episcopi Castrensis, Constantini Episcopi Othanensis, Oberti Episcopi Plovacensis, Nicolai Prioris de Bonarcanto, Lamberti abbatis de Falesia, Magistri Benencasae Canonici Sancti Michaëlis Lucensis, Benedicti Clerici de Alatro.

Ego Gregorius, sacrosanctae Romanae Ecclesiae Scriniarius iis etc.

Et quum ego Iudex Petrus, Dei et Sanctae Romanae Ecclesiae gratia Iudex Arboreae per manus dicti Magistri Alexandri Capellani, et Legati Sedis Apostolicae dictam terram Arboreae ab Ecclesia Romana receperim, ne dubitari possit in posterum, praesens instrumentum feci mei sigilli munimine roborari.

Et ego Nicolaus Ferentinus, Sanctae Romanae Ecclesiae Scriniarius etc.