Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIII – LXXIX

Enrico (Enzo) re di Torres e di Gallura, figlio, e legato generale in Italia dell’imperatore Federico II, riceve sotto la reale sua protezione, e quella dell’Impero, lo spedale dei poveri di S. Maria di Siena.

(1241, 17 marzo).

Dall’Archivio dell’Ospedale di S. Maria della Scala di Siena, Registro B., Cartapecor. dal 1283 al 1286. Tom. VII. Supplem. N° 2048.

Henricus Dei et Imperiali gratia rex Turritanus et Gallurensis et Sacri Imperii totius Italie legatus generalis et domini Friderici Secundi divi Augusti filius per presens scriptum notum esse volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod cum Cacciacomes Rector hospitalis pauperum Sancte Marie de Senis ad nostram presentiam accepisset nostre magnitudini humiliter supplicanti ut ipsum hospitale Sancte Marie sub protectione ac defensione imperii recipere dignaremur. Nos igitur eiusdem Rectoris supplicationibus de regie nostre benignitate (sic) gratie clementissime inclinati ob reverentiam precipue Ihu Xpi per quem totius honoris regie dignitatis cognoscimus incrementa eumdem Rectorem et dictum hospitale Sancte Marie cum personis ibidem domino famulantibus familia et omnibus rebus mobilibus et stabilibus quam (sic) ipsum hospitale in presentiarum iuste tenet et possidet vel in antea iusto titulo poterit adipisci sub imperii protectione recipimus speciali universitati nostre mandantes imperiali nobis auctoritate firmiter iniungendo quatenus nullus sit qui prenominatum hospitale Sancte Marie cum nominatis personis familia et omnibus rebus eorum constitutis ubique per tusciam contra hanc imperii protectionis paginam offendere indebite seu molestare presumat. quod qui presumpserit indignationem imperialis culminis se noverit incursurum. Ad huius itaque nostre concessionis memoriam et robur in posterum valiturum presens scriptum fieri et sigillo nostre magnitudinis iussimus communiri.

Datum in civitate Senensi. Anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo quadragesimo primo septimodecimo martii quartedecime indictionis.

Ego Iohannes Martini notarius totum quod supra legitur de autentico privilegio viri magnifici domini Henrigi regis Turritani et Gallurensis suo sigillo munito diligenter sumsi et fideliter hoc exemplum ad illud autenticum una cum Francischo Ugolini et Giunta russi notariis abscultavi et nichil plus in uno quam in alio vidimus (sic) contineri unde ad maiorem fidem huic dandam publicavi et subscripsi in anno domini  millesimo CCXLV. indictione sexta die XVJ. kalendas novembris.