Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIII – LVIII

Adelasia, regina di Torres e di Gallura, con l’assistenza e il consenso del suo marito Ubaldo, conferma a favore della Chiesa Romana quanto avea già dichiarato e promesso nell’atto precedente, e presta a mani del Legato Pontificio il giuramento di fedeltà e vassallaggio.

(1236, 3 marzo).

Dal Muratori, Antiq. Ital., Tom. VI. Dissert. LXXI.

In nomine Domini nostri Iesu Christi. Hoc est exemplum cuiusdam publici instrumenti hhuius tenoris.

In nomine Domini amen. Anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo sexto, indictione X. tempore domini Gregorii IX. Papae, anno X. tertia die exeunte mensis martii. In praesentia dominorum Gisarcliensis et Empuriensis episcoporum, mei Gregorii sacrosanctae Romanae Ecclesiae Scriniarii, et subscriptorum testium, domina Adelasia Regina Turritana et Gallurensis recognovit et fuit confessa publice et non coacta, praesente et consentiente Hubaldo viro suo, Iudice Gallurensi et Turritano, se habere, tenere, et possidere iudicatum Turritanum, et omnia, quae ad ipsam dominam hereditario iure pertinent tam in Sardinia quam in Corsica, Pisis, Massa, et ubicumque sunt, ab Ecclesia Romana. Pro quibus omnibus Ecclesiae Romanae iuramentum fidelitatis praestitit, Magistro Alexandro Capellano et Legato Apostolicae Sedis, nomine ipsius Romanae Ecclesiae dictum sacramentum recipiente: cuius tenor talis est:

Ego domina Adelasia Regina Turritana et Gallurensis ab hac ora in antea fidelis ero et obediens Beato Petro, sanctaeque Romanae Ecclesiae, et domino meo Papae Gregorio, eiusque successoribus canonice  intrantibus. Non ero in facto, nec in dicto, neque in consilio, ut ipse, vel Legatus, sive Nuntius eius, vitam perdant, aut membrum, aut capiantur mala captione. Consilium, quod mihi dominus Papa crediturus est per se, vel per literas, sive per nuntium suum, me sciente, ad ipsius damnum nulli pandam. Regalia Beati Petri, et specialiter Sardiniam, adiutrix ero ad retinendum et defendendum contra omnem hominem, et reacquirendum alia iura Ecclesiae Romanae, ubicumque fuerint, quum a domino Papa, vel eius certo nuntio fuero requisita. Insuper praedictum iudicatum Turritanum, et alia, quae ad me pertinere noscuntur, nemini supponam, neque aliquo modo diminuam sine mandato et licentia Summi Pontificis. Legatum Apostolicae Sedis honeste recipiam, et in eundo et redeundo honorifice tractabo et in suis necessitatibus adiuvabo.

Actum in palatio regni Turritani de Ardera, coram subscriptis testibus, videlicet Gisarcliensi et Empuriensi Episcopis, donno Lamberto Abbate de Falesia… Abbate de Saccaria, Fratre Orlando Monacho de Saccaria… Priore Gisarcliensi, Magistro Benencasa Canonico Sancti Michaëlis Lucani, et Benedicto Clerico de Alatro, et multis militibus Pisanis et aliis.

Ego Gregorius sacrosanctae Romanae Ecclesiae Scriniarius, de mandato dicti domini Legati hoc instrumentum scripsi et complevi, meoque signo signavi, et in publicam formam redegi.

Et ego Nicolaus Ferentinus, sanctae Romanae Ecclesiae Scriniarius hoc instrumentum, sicut inveni in publico instrumento exemplari suo, nihil addens, vel minuens, vel mutans, de verbo ad verbum, auctoritate Apostolicae Sedis in publicam formam scripsi, et signum feci.