Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIII – III

Lettera di Papa Innocenzo III al giudice di Cagliari (Guglielmo marchese di Massa), con cui lo esorta a prestare a mani dell’arcivescovo di Torres (Biagio) il giuramento di fedeltà alla chiesa Romana, al quale erasi rifiutato, per aver già poco innanzi giurato a mani dell’arcivescovo di Pisa, salvo l’onore della sedia Apostolica, avvertendolo che quel primo suo giuramento era illecito ed inefficace.

(1205, …).

Dalla Collez. di antiche Decretal. di Ant. Agost. – Collez. III. Lib. II. pag. 309 (1).

Innocentius iudici Calaritano.

Ea te credimus discretione vigere, ut intelligas per te ipsum, quod onus non remittitur, sed augetur, cum cuiquam improvide solvitur, quod aliis ex debito est praestandum. Sane ve. f. n. archiepiscopus Turritanus per suas nobis litteras intimavit, quod, cum a te nostro nomine iuramentum fidelitatis sicut a nobis in mandatis acceperat, exegisset, illud exhibere in eius manibus distulisti, asserens, quod ve. f. n. Pisano archiepiscopo, salvo Apostolicae sedis honore, huiusmodi praestiteras iuramentum. Cum igitur nobis, et ecclesiae Romanae fidelitatem facere tenearis, sicut tua etiam prudentia recognoscit, si praestitum iuramentum ei, quod a te nobis tanquam debitum est praestandum, contrarium reputes, illud illicitum iudicabis, et illicito non obstante, quod licite, immo ex debito petitur, exhibebis; vel si praestitum praestando contrarium non existit, illud sine difficultate praestabis. Monemus igitur nobilitatem tuam, et exhortamur attentius et per A. S. m. atque prae. qua. omni execu. et occasione cess. in manibus eiusdem archiepiscopi fidelitatis nobis, et ecclesiae Rom. exhibeas iuramentum.

NOTE

(1) Questa stessa epistola fu anche pubblicata dal Middendorpio nella edizione delle opere di Papa Innocenzo III, Tom. 2. pag. 669. – Ved. pure Decret. Lib. II. Tit. XXIV. De jurejur. cap. 22.