Pietro II re di Aragona scrive a Mariano II giudice di Arborea, acciò faccia restituire dai Pisani due galee, ch’essi aveano predato nel golfo di Cagliari, assieme agli uomini, e alle merci, di cui erano cariche, e delle quali si erano impadroniti con la forza, e con parecchie uccisioni.
(1284, 11 aprile).
Dal Regio Archivio di Barcellona, Registr. Gratiarum Regis Petri Secundi, de ann. MCCLXXVIII ad ann. MCCLXXXIIII, fol. 178.
Petrus, Dei gratia, Aragonum, et Siciliae Rex, viro nobili domino Mariano Iudici Arboreae, dilecto affini suo, salutem, et dilectionem sinceram. Quia ad nostram pervenit audientiam, quod duae galeae nostrae, quae veniebant de partibus Siciliae, captae, et retentae fuerunt in Callari per Pisanos, pluribus ex hominibus ipsarum galearum mortuis, et aliis captis, et retentis, et etiam quod armata Pisanorum, quae nuper venit in maria insulae Maioricae, damna plurima intulerunt nobis, et hominibus nostris, deducendo secum vassella, merces, er res dictorum hominum nostrorum, cogimur inde, nec immerito, quam plurimum admirari, cum per Pisanos, vel eorum aliquem in nobis faticca inventa fuerit de directo. Unde cum intentionis nostrae sit semper amare, et honorare Pisanos, prout per antecessores nostros, et antecessores etiam illustrissimae dominae Reginae consortis nostrae, semper honorati fuerint, nollemus, quod assumerent occasionem aliquam seu malum modum propter quod habere nos opporteat aliter cum eisdem, nec ipsi etiam erga nos, vel gentes nostras habere deberent, cum non subsit causa, odium aliquod, seu malam voluntatem. Quare dilectionem vestram, et benevolentiam attente rogamus, quatenus dictas duas galeas nostras, et homines captos in ipsis, nec non vassella, merces, et res quae gentibus nostris per Pisanos fortiatae fuerint, et ablatae, faciatis restitui, et ea mitti nobis, et si forte Pisani, vel eorum aliqui materiam a nobis, vel gentibus nostris habeant aliquam conquerendi, Nos sumus parati pacem facere benigniter ad cognitionem vestri super ea, et facere quod rationis fuerit, atque iuris, et super hoc nuntium ad vos mittimus Zachariam fidelem hominem nostrum, praesentium portatorem, cui credatis si placet de his, quae ex parte nostra vobis duxerit refferenda super praedictis. Dat. Valentiae tertio idus aprilis, anno domini millesimo CC. LXXX. quarto.