Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – XXXIV

Altra Bolla, indirizzata dal medesimo Pontefice Callisto II al donnicello Gonnario di Laccon, e alla di lui moglie Elena, lodandoli entrambi della loro pietà, e della liberalità loro verso il monistero di Monte Cassino.

(1121, 10 agosto).

Dal Gattola, Hist. Abbat. Cassin., part. I, pag. 426, col. 1, edit. praed.

Calixtus episcopus servus servorum Dei. Illustri viro Gunnari, et uxori eius Helenae, filiabus suis Vera et Susanna, salutem et apostolicam benedictionem. Audivimus de vobis, quod divina gratia inspirati quaedam Beato Benedicto, eius Cassinensi monasterio de vestris facultatibus contuleritis. Unde gratias vobis agimus, atque omnipotentis Dei misericordiam deprecamur, ut B. Benedicti precibus ex hoc, et in futuro dignam vobis mercedem restituat. Rogamus autem et in peccatorum vobis remissionem injungimus, ut in eo quod cepistis constantius maneatis; non enim cepisse virtus est, sed perfecisse, et qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit. Sicquidem nos, et ecclesias, et donum, quod eidem monasterio a vobis factum est, Apostolicae Sedis auctoritate confirmavimus, prohibentes ne quis illum subtrahere, diminuere, aut in posterum sine Cassinensium fratrum consensu audeat commutare, sed ad eorumdem fratrum indumenta quietum semper, illibatumque permaneat. Datum Beneventi, quarto idus Augusti.