Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – VIII

Mariano (Torchitorio II) regolo di Cagliari conferma le donazioni già fatte per lo innanzi alla chiesa di s. Saturnino governata dai monaci di s. Vittore di Marsiglia.

(1112, 2 Maggio).

Dal Martene e Durand, Veter. Scriptor. et Monument. Collect., tom. I, col. 628-29, edit. praed.

…(1). Ego Marianus judex Kalaritanus supranominati patris mei, matrisque meae atque fratrum meorum…(2)…vestigia sequens…(3) meae domna Pretiosa, filiusque noster dominus Constantinus, omnia que supra dicta sunt concedimus atque firmamus, et domino Comita, et domino Gonnari, et domino Dorbini, et domino Petri avunculis meis, et fratribus meis germanis Yttochor et Terbeis, et cum universis fratribus meis cuncta testificamus, et stabilem atque inconvulsam esse sancimus. Quod si aliquis regum aut judicum, vel successorum meorum, aut aliqua omnino persona hanc donationis et offertionis cartam scienter et voluntarie imminuere aut destruere tentaverit, non hoc valeat vendicare sed a liminibus sanctae ecclesiae sequestratus, atque anathematis vinculo obligatus, iram Dei omnipotentis incurrat, hac carta firma et stabili permanente. Ubi interfuere domnus Petrus eiusdem monasterii prior, et domnus Petrus Sacristanus, et alius domnus Petrus, et domnus Guillelmus, et domnus Arnaldus, et domnus Petrus, et domnus Ubertus, et domnus Andreas.

Ego Arnaldus suprasccripti monasterii monachus, et nunc Sulcitanae ecclesiae episcopus interfui.

Ego Iohannes Barbariae ecclesiae episcopus interfui.

Ego Benedictus…(4) Doliae, nunc autem supra scripti monasterii monachus interfui, et manu mea hanc cartam conscripsi, atque complevi, et dedi.

Data Karalis anno ab incarnatione Domini MCXII indictione V. – VI nonas Madii. Pandulfus et Guido gg. testes. Atho et Bonone gg. testes. Mutus et Verlo gg. testes. Sicherius filius Grimae testis. Ugicione filius Ugicioni testis. Gegajetanus testis, Heritus filius Heriti testis. Marinianus quondam Ildebrandus, quondam Sibillae, et plurimi alii.

Gualfredus.

Ego Karalitanus licet peccator archiepiscopus, ut haec scripta firmiter maneant, propria manu subscripsi et confirmavi. Amen.

NOTE

(1) Quest’atto di conferma è una ripetizione quasi testuale di quanto leggesi alla fine del precedente atto di donazione del vescovo Benedetto. Ciò prova, che i monaci, due mesi dopo quest’ultima, vollero ed ottennero per maggiore sicurezza un atto separato di confermazione per parte di Torchitorio II o Mariano.

(2) Dunque altri fratelli di Mariano, i di cui nomi non erano più leggibili nella carta, furono ancor essi benefattori del monistero di s. Vittore.

(3) Cum consensu uxoris. Così pare che debba riempirsi la lacuna.

(4) Manca la parola Episcopus. Occorre qui notare le parole che sieguono, nunc autem supra scripti monasterii monachus, dalle quali si può inferire, che il vescovo Benedetto avea rinunziato al vescovado, ritenendo tuttavia il nome vescovile, e si era nuovamente ridotto alla vita monastica. Ciò non fu avvertito nemmeno dal Mattei, cotanto diligente e dotto nella storia ecclesiastica di Sardegna; anzi per un errore materiale egli applicò alla donazione del vescovo Benedetto innanzi riportata (supr. Cart. N° VII) la data del 2 maggio, essendo invece del 2 marzo 1112 (Mattei, Sard. sacr., pag. 111).