Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – LXXVIIII

Barisone, re di Sardegna, promette ai Genovesi di prestar loro efficace aiuto, acciò l’arcivescovo di Genova ottenga il primato e la legazione pontificia in Sardegna, convalida con giuramento la sua promessa, e fa pur giocare alcuni dei magnati del suo regno.

(1164, 16 settembre).

Dai Regii Archivi di Corte di Torino, Lib. Iur. pred.

Augumento gratie multiplicatur affectus et officiorum cumulo semper excrescit debitio amicorum. Necesse est enim quemque maiora debere quoad susceperit pociora. Et ideo ego Baresonus Dei gratia rex Sardinie amicitie Ianuensium semper incrementa desiderans iuro communi Ianue tactis sacrosanctis evangeliis quod si Ianuenses volverint laborare ut archiepiscopus eorum obtineat primatum et legationem Sardinee bona fide et sine fraude inter sibi auxiliabor et conferam ut viderint convenire (1). Quod sacramentum ipse dominus Rex continuum fecit cum ceteris inscriptis in reliquo pacto quod Ianuensibus fecit autem in presentia et testimonio domini Ugonis episcopi Sancte Iuste et presbiteri Ingonis qui regebat textum evangeliorum. Arzoche quoque de Lacu Arborachensis. Furatoli de Gonnali. Baresoni de Serra. Constantini de Serra. Constantini de Lacu fratris Regii. Constantini Yspani et Arzochus de Sella qui septem Sardi ut hec implerentur ita iurarunt. Ego bona fide sine omni fraude studebo et laborabo omnibus modis quibus potero ut pactum quod dominus Baresonus Ianuensibus fecit eis per omnia observetur nec ero in facto et consilio sine assensu quod pactum illud frangatur ac in aliquo diminuatur nec quod aliquis habeat potestatem Sardinee quem similiter nec teneatur per omnia. Actum in Campiano MCLXIIII. XVI die septembris indictione XI. Bonovassallo de Castro. Anselmo Garrio. Ingone de Volta. Filippus de Lamberto. Enrico Aurie.  Bigotio iudice. Ogerio scriba et pluribus aliis adhibitis testibus convocatis.

Ego Iohannes notarius rogatus scripsi.

Ego Ugo Sancte Iuste episcopus subscripsi.

NOTE

(1) La stessa promessa era stata fatta da Barisone in un altro atto scritto da lui nel giorno medesimo 16 settembre 1164, col quale si assumeva tante altre obbligazioni verso il comune di Genova (Ved. sopra Docum. N° LXXV). Ma quest’ultimo non sembrò contento del primo, e volle da Barisone un secondo atto tutt’affatto speciale e separato per ciò che riguardava l’ambita primazia del suo arcivescovo sulle sedi vescovili in Sardegna.