Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – LXXI

Il Pontefice Alessandro III esorta Pietro, Regolo di Cagliari, alla restituzione di alcune possessioni e servi spettanti alla chiesa di S. Lorenzo di Genova, dei quali questa era stata spogliata dai di lui fedeli (sudditi o vassalli).

(1162, 2 dicembre).

Dall’Archivio della Chiesa di S. Lorenzo di Genova.

Alexander Episcopus servus servorum Dei dilecto filio  nobili viro Petro Caralitano Iudici salutem et apostolicam benedictionem (1).

Periculosum est universis quoslibet suis iustitiis per violentiam spoliare, sed multo periculosius est superno omnium Conditori subtrahere vel auferre que sibi sunt pia fidelium largitione collata; cum ita debeant esse singuli suo iure contenti, quod ad aliorum iura diripienda sue non videantur cupiditatis frena laxare. Cum autem ecclesia Ianuensis multa, sicut accepimus, in iudicatu tuo possederit: nunc per fideles tuos quibusdam servis et possessionibus, quas de largitione predecessorum tuorum habuerat, se conqueritur contra iustitiam spoliatam, cui propter commune debitum quo singulis ecclesiis Dei adesse compellimur in iure suo specialitate quidem providere tenemur. Quoniam igitur periculum sue salutis incurrit et oculos Divine Maiestatis offendit qui sacras Dei ecclesias ausu temerario spoliat, aut cum possit resistere eas spoliari permittit beneficiis et elemosinis in quibus eas Christianorum devotio pia noscitur et rationabiliter adauxisse, nos eas que ad salutem tuam pertinent tibi volentes attenta commonitione suggerere et indemnitati predicte ecclesie circumspecta sollicitudine providere, nobilitatem tuam rogamus, monemus, atque mandamus quatenus possessiones et servos, si quibus est  per fideles tuos eadem ecclesia contra iustitiam spoliata, divine miserationis intuitu et pro reverentia Beati Petri et nostra sicut salutem tuam diligis eidem ecclesie et dilectis filiis nostris preposito et canonicis ipsius ecclesie sine contradictione restitui facias et universa que predecessores tui eidem ecclesie pie devotionis intuitu contulerunt, pro tuorum venia delictorum, integra sibi et illesa conserves, nec super his eisdem canonicis molestiam inferas vel gravamen, vel ab aliis inferri permittas, ita quod exinde perhenne premium possis a superno bonorum omnium Retributore et a nobis multiplices debeas gratias expectare. Datum Tusculi, IIII nonis decembris.

NOTE

(1) Veramente Pietro, regolo di Cagliari, non cominciò a regnare in quel giudicato, che nel 1164, anno in cui morì il di lui suocero Costantino II, la di cui unica figlia egli si avea tolto in moglie. Però è assai probabile, o che regnasse già nel 1162 in unione del suddetto Costantino II, ovvero che usasse fin da tale anno il titolo di Giudice Cagliaritano, per la certezza della successione della moglie alla eredità, e al regno paterno. Pietro era figlio di Gonnario II di Torres (Ved. Tola, Dizion. biogr. dei Sardi illustri, vol. III, pag. 61 e seg.).