Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – LXVIII

Il Pontefice Alessandro III, dopo aver fatto conoscere all’Arcivescovo di Genova com’era stato onorevolmente ricevuto dal senato e dal popolo romano, e da tutta la chieresia, lo esorta ad ammonire i consoli del suo comune, acciò prestino l’opera loro, onde la Sardegna non sia sottratta al dominio e alla giurisdizione della Chiesa Romana.

(1162, 18 gennaio).

Dai Regii Archivi di Corte di Torino.

Alexander Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Ianuensi Archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. Statum et continentiam unice matris tue, Sacrosancte Romane Ecclesie ac nostram ideo sollicitudini tue significare tanto tempore distulimus, quia nequaquam ante hac nobis fidelis nuntius et opportunus occurrit, quia vero te prosperis successibus nostris plurimum congaudere cognoscimus, et libenter velle de iam dicte ecclesie exaltatione audire, noverit discretio tua quod nos et fratres nostri divina clementia faciente, in presentiarum sani et incolumes sumus, et tam a senatoribus quam ab universo clero populoque romano in omni reverentia et honore habemus, plenam spem et fiduciam obtinentes, quod misericors Dominus qui ecclesiam suam oculo clementiori respicere incepit, in proximo ei plenam pacem, et quietem omnimodam largietur. Decetero attendentes quomodo cives inter alias iniurias, et obrobria que Romane ecclesie intulerunt, terram Sardinie a dominio, et iurisdictione Sancti Petri et nostra alienare conantur, et in suam nequit redigere potestatem. Dilectos filios nostros tue civitatis consules attente rogare ac commonere curavimus, ut ad defensionem et auxilium tam minorum quam maiorum prescripte provincie, per se et per cives suos magnanimiter et studiose intendant ita quod ipsi  eorum auxilio et protectione adtuti, in nostra et Beati Petri valeant devotione consistere, et prefatam terram ad nostrum obsequium et fidelitatem tenere. Quocirca rogamus prudentiam tuam, atque monemus, quatenus predictos consules commonere cures, et studiosius exhortari, ut prenominatam terram a Pisanorum impugnatione protegant, manuteneant viriliter atque defendant, ita quod in alterius dominium minime possit transferri, sed in nostra debeat prout dictum est fidelitate plenius conservari. Volumus autem ut hoc penes te interim habeatur secretum (1).

Datum Laterani, XV kalendas februarii.

NOTE

(1) I Pisani aspiravano continuamente al possesso dell’isola, e perciò moveano frequenti guerre, ora all’uno, ora all’altro dei regoli ossiano Giudici nazionali. E dippiù, mettendo la divisione tra questi Giudici medesimi, spesso si collegavano con gli uni per spodestare gli altri. Non riuscirono, è vero, a conseguire mai questo loro ambizioso intento; ma i Romani Pontefici, che pretendevano all’alto dominio della Sedia Apostolica sopra la Sardegna, in virtù delle donazioni imperatorie, delle quali abbiamo discorso nelle Dissertazioni I, II e III, erano solleciti a farlo valere in ogni occasione di minacciato pericolo. Così fece nel presente anno 1162 papa Alessandro III, e così pure nel 1144 avea fatto il Pontefice Lucio II. Ved. sopr. Docum. N° LII.