Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – CXLIV

Bolla di Papa Innocenzo III, con cui fu accordata a Ubaldo arcivescovo di Pisa, e suoi successori, la primazia e la legazione perpetua sopra gli arcivescovi e vescovi di Sardegna, e il dritto metropolitico sulle sedi vescovili di Galtelli e di Civita.

(1198, …).

Dall’Ughelli, Italia Sacra, Tom. III. col. 409-410 (1).

Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabili  fratri Ubaldo Pisano Archiepiscopo, eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Si sua cuique iura illibata servamus, et eos, qui in ecclesia Dei, pro iniuncto sibi officio, et devotione sincera plus aliis elaborant, digna retributionis vicissitudine, diligentius, ac specialius honoramus, quod nostrum est iuxta comune debitum sicut debemus exequimur, et Apostolicae sedis honorem integre custodimus. Proinde cum felicis memoriae praedecessor noster Innocentius Papa de discordia et guerra, quae inter Pisanam et Ianuensem civitates extitit multas hominum clades, et christianorum captivitates innumeras provenisse considerans, utriusque parti saluti, tam specialiter, quam temporaliter, paterna sollicitudine studuerit providere, atque pro bono pacis, et recompensatione episcopatum, quos utique a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus ecclesiae Pisanae in insula Corsicae, a praedecessore tuo bonae memoriae archiepiscopo Huberto accepit in Galluriensi iudicatu duos episcopatus, Galtellinen. videlicet, et Civitaten. et Populonien. episcopat. sibi, et suis successoribus, et per eis ecclesiae Pisanae concessit, et metropolitano iure subiecit, nos qui in Sedis Apostolicae administrationem, disponente Domino sibi successimus, eamdem concessionem nostrorum bonae memoriae Adriani, Alexandri, Clementis, et Caelestini PP. vestigiis inhaerentes, auctoritate apostolica confirmamus, et ratum manere censemus. Praedecessorum quoque nostrorum vestigiis inhaerentes, vobis primatus honorem Turritanae provinciae confirmamus. Ad maiorem etiam honoris cumulum Pisanae civitatis, ut Pisana ecclesia cum universo eiusdem civitatis populo in fidelitate atque devotione Sanctae Romanae Ecclesiae iugiter perseveret, et in ipsa quotidie augmentetur. Pro devotione quoque et honestate tua frater Hubalde Pisane archiepiscope personam tuam, et per te Pisanam ecclesiam ampliori munere volumus decorare. Tibi ergo, tuisque successoribus primatum super Calaritanam et Arborensem provincias datum concedimus, et auctoritate Sedis Apostolicae confirmamus, ita quidem, ut eos ad concilium vocandi, excessus eorum corrigendi, et in doctrina apostolica confirmandi, atque caetera omnia, quae ad ius primatus pertinent, in eos exercendi habeant  liberam facultatem. Verumtamen supradictarum duarum provinciarum archiepiscopos ad concilium non vocabis Pisas sine scientia Romani Pontificis, super Turritanam vero provinciam dignitatem primatus, sicut a praedecessoribus nostris ecclesiae Pisanae concessum est, habeatis. Legationem quoque Sardiniae a praedecessore nostro Papa Urbano praedecessoribus tuis concessam, et fel. memoriae Innocentii, et sanctae recordationis Eugenii, Anastasii, et Caelestini Romanorum Pontificum privilegis in perpetuum roboratam tibi, tuisque successoribus praesentis scripti pagina confirmamus, et confirmationem ipsam ratam, et inconvulsam perpetuis temporibus decernimus permanere. Denique ut Pisana civitas, quae favore caelestis luminis de inimicis christiani nominis victoriam frequenter obtinuit, et eorum urbes plurimas subiugavit, amplius honoretur, equo albo cum navo albo in processionibus utendi, et crucem, vexillum scilicet dominicum per subiectas vobis provincias portandi, et per spatium illud Volaterranensis episcopatus, quo de Pisano archiepiscopatu ad Populoniensem transitur, tibi, et tuis successoribus licentiam damus. Pallii quoque usum fraternitati tuae concedimus, ut videlicet secundum consuetudinem Pisanae ecclesiae perfruaris, et in conservatione trium episcoporum in Corsica, Aleriensis videlicet, Adiacensis, et Sagonensis, ac praedictorum duorum in Sardinia, et Populoniensis episcopi, quorum Metropolitanus existis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, secularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo, tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis, honorisve sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore, etc. atque in extremo examine, etc. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax, etc. quatenus et hic, etc. et apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen.

Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae Episcopus ss.

Ego Octavianus Ostiensis, et Velletrensis Episcopus ss.

Ego Iordanus Presbyter Card. tit. Pastoris ss.

Ego Iohannes tit. S. Clementis Card. Viterbiensis, et Fuscanensis Episcopus subscr.

Ego Guido Presb. Card. tit. S. Mariae Transtyb. tit. Callisti subscripsi.

Ego Ugo Presb. Card. tit. Equitii S. Mariae ss.

Ego Iohannes tit. S. Stephani in Caelio Monte ss.

Ego Soffredus S. Praxedis Presbyter Card. ss.

Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani Diac. Card. ss.

Datum Laterani per manum Rainaldi D. Papae notarii cancellarii vicem agentis indict. prima, incarnationis Dominicae anno 1198, pontif. nostri anno I.

NOTE

(1) Questa bolla era stata precedentemente pubblicata, sebbene non così intera, dal Middendorpio (Giacomo) nella rarissima edizione delle opere di Papa Innocenzo III (Coloniae, apud Maternum Cholinum, 1575, Tom. II, pag. 33-34).