Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XII – CV

Il Pontefice Alessandro III accorda privilegio apostolico, e conferma ai monaci dell’ordine di Vallombrosa la possessione dei beni loro donati dalla pietà dei fedeli, e tra le altre cose i monisteri di S. Paolo pisano, di S. Michele di Plaiano, e di S. Michele di Venerio (odierno Salvenero) che possedevano in Sardegna.

(1176, 20 aprile).

Dal Lami, Eccles. Florent. Monum., tom. I, pag. 547-48.

Alexander Episcopus servus servorum Dei.

Dilectis filiis Iacobo Vallumbrosano abbati, eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Desiderium, quod ad religionis propositum, et animarum salutem pertinere dignoscitur (auctore Domino) sine aliqua est dilatione complendum. Quia igitur propositum vestrum divina preeunte ac subsequente clementia religionis vestre simplicitas, bone opinionis odor, et prope, et longe positis aspiravit, Nos vestro provectui (annuente Domino) provectus adiungere cupientes ad exemplar predecessorum nostrorum fel. mem. Paschalis, et Adriani Romanorum Pontificum, cenobium vestrum pro B. Marie semper Virginis reverentia, cui dicatum est in R. E. proprietatem, et tutelam, atque protectionem Apostolice Sedis suscipimus, et apostolico illud auctoritatis privilegio munientes ab omnium personarum iugo liberum permanere decernimus etc…

Preterea quascumque possessiones, quecumque bona iam dictum cenobium in presentiarum iuste, et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis (prestante Domino) rationabiliter poterit adipisci, quieta vobis et integra conserventur.

In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis etc…

Monasterium S. Pauli Pisani.

Et S. Michaelis de Plaiano.

Et S. Michaelis de S. Venerio in Sardinia etc…

Datum Anagnie per manum Gratiani S. R. E. subdiaconi et notarii XII cal. maii, indictione IX, incarnationis dominice anno MCLXXVI pontificatus vero domini Alexandri pape III anno XVII.