Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIV – XLVII

Il Pontefice Benedetto XII rimprovera Alfonso re di Aragona di aver violato il giuramento, e l’omaggio da lui prestato pel regno di Sardegna, e lo esorta a ritornare a più sani consigli.

(1335, 31 dicembre).

Dal Lunig, Cod. Ital. Diplomat. Tom. IV. col. 1389-90-91-92.

Benedictus etc. Alphonso Regi Aragonum illustri.

Fili dilectissime. Non sine admiratione displicibili ad nostram notitiam fuit deductum, quod pridem armata charissimi in Christo filii nostri Roberti regis Siciliae illustris in Siciliae insula existente, Raimundus de Peralta quarundam galearum tunc amiratus seu capitaneus cum quatuordecim tuis seu subditorum tuorum, et duabus Siculorum cum eis associatis galeis ad insulam accessit eandem, se contra praefatum regem Siciliae ad protectionem, et defensionem terrarum, quas tenet magnificus princeps Fredericus, rex Trinacriae, ac fidelium et terrarum saepefati regis Siciliae, quae per ipsum a nobis et Ecclesia supradicta tenentur in feudum, offensionem, et invasionem hostiliter, sicut regem eundem Siciliae scripsisse tuae magnificentiae seriosius intelleximus, se accingens.

Verum cum in pactis, et conventionibus insertis in literis concessionis regni Sardiniae et Corsicae inter caetera contineatur expresse, quod tam dictus genitor tuus, quam ejus haeredes in regno praedicto pro amicis et devotis amicos et devotos Ecclesiae, ac pro inimicis et indevotis inimicos et indevotos ejusdem perpetuo tenerentur habere, nec aemulis seu inimicis ipsius Ecclesiae darent auxilium, consilium, vel favorem: tuamque serenitatem non lateat, cum sit manifestum et notorium tam prope quam longe positis, quod dictus Fredericus extra gratiam et comunionem Ecclesiae, quod dolenter et displicenter referimus, persistebat tunc temporis, et adhuc animo pertinaci persistere in suae salutis et famae dispendium non veretur; et ulterius quod de censu annuo, ad quem eidem tenetur Ecclesiae, ipsam quantum in eo est exhaeredatam detinet ac etiam spoliatam: sicque, si Fredericus ipse inimicus, rebellis, et aemulus Ecclesiae Romanae praedictae reputari merito debeat; dictusque rex Siciliae, qui Ecclesiam ipsam, cujus vassallus et fidelis existit, reveretur velut matrem et dominam, eidem tam debita, quam devota praestando jugiter obsequia devotus et amicus ipsius Ecclesiae sit censendus, deducere potest tua regalis circumspectio in debitae considerationis examen.

Insuper conventiones, et pacta inter tuum et clarae memoriae Carolum Regem Siciliae dicti Roberti regis genitores super eorum invicem pace habita, quae praefatum Robertum regem tam circa guerram tuam Sardiniae, quam casus exigentes alios observasse inviolabiliter hactenus audivimus, ad tuam providimus memoriam serie praesentium reducenda, ut ex his, et aliis, quae tibi circa haec possunt occurrere, tua perpendat clarius prudentia, quam gravis, praesumptuosum, et temerarius ex praemissis et aliis diversis capitulis fuerit dicti Raymundi, sibique in hac parte adhaerentium subditorum tuorum excessus, nequaquam de tua conscientia sicut credimus attentatus: quem sic velit regalis sublimatas corrigere, ac punire, quod talia vel similia non attententur in posterum, sed tibi attentata displicuisse huiusmodi prompta et debita excessus ejusdem correctio attestetur: tuque fili amantissime nostram et Apostolicae Sedis benedictionem et gratiam tibi ex iis et aliis tuae devotionis meritis vendices copiosius et uberius non indigne. Datum. Avinione II. kalendas januarii, anno I.