Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Repertorio informatizzato delle fonti documentarie e letterarie della Sardegna

Secolo XIV – CLIII

Domanda fatta dal procuratore generale del fisco in Catalogna al re D. Giovanni di Aragona per la formazione del processo contro Eleonora giudicessa di Arborea, Brancaleone D’Oria di lei marito, e il loro figlio Mariano V, i quali accusa di ribellione, e di guerra aperta contro il sovrano, pe’ fatti criminosi, invasioni, usurpazioni, ed altre enormità che aveano commesso, e commettevano in Sardegna.

(1392, 1 marzo).

Dai regii Archivi Patrimon. di Cagliari, Vol. F. fol. 88. V° e seg.

Preventio: Seu petitio facta per fisci procuratorem contra Brancham Leonis de Auria militem comitem Montisleonis: Elienorem judicissam Arboreae et Marianum de Arborea ipsorum conjugium filium eorumque secaces et adherentes in eorum rebellione occupata tenentes castella jurisdictiones regalias et alia regia jura, atque etiam totam terram de la Gallura insulae Sardiniae.

In illius nomine quo auctore omnia prosperantur pateat universis et singulis processum visuris et audituris hujusmodi quod die veneris prima mensis marcii anno a nativitate Domini millesimo trecentesimo nonagesimo secundo ante presenciam excellentissimi et magnifici principis et domini domini Ioannis Dei gracia regis Aragonum Valencie Majoricarum Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie in quadam camera minoris seu novi palacii regii Barchinone personaliter existentis et suum more solito celebrantis solemne et amplum consilium in quo erant venerabiles patres in Christo Geraldus Iterdensi episcopus Raymundus abbas monasterii Rivipulli Raymundus vicecomes de Perillionibus et de Roda camerlengus nobiles Poncius de Roda Hugo de Angularia camerlengus Petrus Massa de Licana Franciscus ça Garriga armorum Uxerius Julianus Garrius Thesaurarius Raymundus de Fancia decretorum doctor Guillermus Iordanus licentiatus in legibus Sperans in Deo Cardona jurisperitus negociorum curie promotores consiliarii Gerardus de Ionquerio et Bernardus Medici secretarii dicti domini regis et alii plurimi constitutus honorabilis Bernardus Serra bayulus fiscique procurator in Cathalonia generalis obtulit reverenter exhibuitque et eciam presentavit ipsi domino regi contra nobiles Brancam Leonis de Auria militem comitem Montisleonis et Elienoram judicissam Arboree in regno Sardinie conjugem suam necnon contra tutores curatores seu rectores Mariani de Arborea predictorum conjugum filii ac ipsum eciam Marianum et suos eciam complices et sequaces quandam cedulam seu quaternum papireum scriptum denunciacionem et alia continentem tradens mox illam seu illum de ipsius domini regis mandato mihi Bartholomeo Sirvent prothonotario regio ibidem presenti et est cedula seu quatenus ipse tenoris sequentis.

(1) Clamat jam excellentissime rex et princeps in auribus omnium vestrorum fidelium subditorum eosque quos animorum torpor non hebetat in attencionis vigilanciam excitat et vindictam tuba pestifera que fide rerum attestancium invalescens adeo certo sono pronunciat et ostendit orrenda flagicia detestandaque crimina et delicta descripta inferius ut jam non opporteret ad cognoscenda ea quasi adhuc ambigua cerciori relatu aures arrigere (sic) sed pocius contra ipsorum sevissimos patratores tanquam notorie inobedientes et rebelles vestro regio culmini magnanimitate ferventi consurgere et promptas ad opera manus prebere ultrices. Nam apparentibus renascentibus viciis maxime proditorum mox illa debent remediis opportunis prescindi (sic) cum resecande sint putride carnes ne ad partes sinceras corrupcionis contagium extendatur. Veruntamen quia est de more laudabili regie domus Aragonum seu ejus regum et principum in similibus cunctisque aliis ad superabundantem cautelam se racionis et juris disposicioni et ordini conformare debitosque exhinc ordiri processus et cum solemnitate procedere ut sua undique justicia luceat et firmentur in solido actus sui: reverenter denunciat et exponit vestre excellencie regie suus perhumilis bajulus fiscique procurator in Cathalonia generalis Bernardus Serra in vestri sacra presencia constitutus quod nobiles (nisi eis nobilitatis adhemerint titulum et honorem sua demerita detestanda) Branca Leo de Auria miles comes Montisleonis et Elienor judicissa Arboree in regno Sardinie conjuux (sic) sua necnon tutores curatores seu rectores Mariani de Arborea ipsorum conjugum filii ac ipse eciam Marianus inquantum hoc sua patitur etas. Qui conjuges et dictus ejus filius Marianus vestre regie serenitatis sunt homines naturales ac ligii et vassalli et pro vobis feuda tenentes eosque jam vicibus iteratis ad vestram seu regie domus vestre obedienciam redeuntes veniamque ac misericordiam implorantes suppliciter gloriose memorie pater vester dominus Petrus Aragonum rex et vos princeps magnifice dum innate et solite benignitatis ac pietatis affectu et ob reverenciam illius cujus est proprium misereri et parcere admiseratis super similibus et aliis iniquitatibus gravibus quippe quas diversimode adversus regiam domum comiserant ad reconsiliacionis benefficium eosque benefficiis et honoribus foveratis inmensis indulgendo eisdem et restituendo bona que ex suis faccinoribus destandis (sic) amiserant dictumque Brancam Leonem decorando cingulo militari ac in comitem erigendo predictum et alias: Nunc denuo non attendentes improvide que de se jam discussa apud celsitudinem regiam fuerant nec ex ante actis pensantes quid sibi essent talia paritura sed dati in reprobum sensum ac in profundum malorum demersi venundatique ut malum faciant et deleantur a facie terre inmemores beneficiorum vestrorum et honorum ingrati virus utique evomentes exterius quod certe interius latitabat, excessus gravissimos detestandaque crimina abhominabiles faciones et culpas gravissimas contra celsitudinem regiam ac in eis et vestre regie domus reique publice subditorum vestrorum fidelium injuriam et offensam durissimam ac inextimabile dampnum ausibus depravatis recidivantes (sic) nequissime comiserunt que infra per ordinem inseruntur.

Primo namque fidelitatis et naturalitatis debito quo vobis illustrissime rex et princeps et vestre domui regie supradicti Brancaleo de Auria et Elienor judicissa Arboree conjux sua eorumque filius Marianus predictus astricti sunt et tenentur procul abiecto et temere violata et rupta concordia ultimo reformata inter dictum dominum genitorem vestrum et vos rex et princeps magnifice ex una parte et dictos conjuges filiumque suum jamdictum ex altera juramentis homagiis et aliarum penarum spiritualium et temporalium adieccione solemniter roborata ad quam petentibus ipsis humiliter et cum instancia frequentata idem dominus pater vester et vos serenissime rex et princeps pie et misericorditer descendistis ut liquide patet per instrumentum publicum inde factum quod in sui forma exhibet et producit ac inseri petit bajulus et procurator fiscalis predictus in fine capitulorum presencium castra de Longosardo de Oliena de Sahuli et de Elcono Sardinie regni predicti que virtute dicte concordie restituenda et tradenda eran vestro regio culmini infra certum tempus ad hoc prefixum noluerunt conjuges prelibati et dictus eorum filius Marianus seu tutores curatores vel rectores ejusdem inde sepius requisiti imo pocius recusarunt intra tempus restituere supradictum sed restitucionem fecerunt hujusmodi subsequenter post moram et deinde ipsa restitucione facta aliqua ex castris eisdem prodicionaliter occuparunt in armorum potentia et detinent occupata.

Ulterius noluerint conjuges ipsi et alii supradicti requisiti multociens relaxare et abire permittere libere sardos qui rebellionis incaute vigentibus comuis (sic) translati fuere de castris locis et terris regalibus et aliis animo federatis domui regie ad loca et terras conjugum eorumdem et sui filii prelibati ut ad id in virtute dicte concordie tenebantur immo eos retinent et in suis cogunt locis et terris jugiter residere.

Et insuper irrumpentes per amplius dictam concordiam et fidelitatis debitum acrius violantes plurima et diversa castra villas et loca vestra in dicto Sardinie regno sistencia et sub vestro regio constituta presidio occuparunt occupataque retinent aliqua scilicet suasionibus machinonis et tractatibus deceptivis et reliqua vi armorum expugnando et capiendo ea hostiliter cum rebus et bonis existentibus inibi et inter alia civitatem castrumque Sasseri et castrum eciam d’Osolo dicti regni licet ad eos nullatenus pertinerent nec possent modo aliquo pertinere.

Preterea occuparunt et detinent occupata contra formam et in lesionem notoriam dicte concordie jurediciones regalias et alia jura quamplurima vestre regie majestatis ea jure et nomine proprio exercentes signanter in curatoria de Siurgos ubi prohibuerunt de facto ac prohibent ne per Sardos degentes ibidem victualia ad Castrum Callari deferantur eis inquam ut cohibeantur ac inde penitus imponentes certa importabilia vectigalia et tributa que exhigunt et exhigi faciunt indistincte.

Nec minus posuerunt dictorum scelerum patratores in pluribus castris et locis vestris Sardinie insule obsidionem durissimam et ea cum omni armorum genere debellarunt et tandem ipsa castra et loca et totam eciam terram de la Gallura traxerunt ad obedienciam suam urgentes et facientes illa contra vestram celsitudinem rebellare ac ea penes se detinentes tirannice occupata.

Et nichilomins in certis dicti regni confinibus passibusque diversis certos constituunt ac tenent excubias et custodes qui totis viribus prohibent ne in villas castra et loca vestre regie majestatis victualia immittantur nec ad ea liber habeatur aditus transitus et regressus ut subditi vestri fideles qui a dictis excubiis disraubantur et capiuntur frequenter vulnerantur puniuntur et tractantur inhumaniter cogantur jeunia (sic) fame depressi perire vel ad obedienciam venire ipsorum et pari rebellionis ac prodicionis labe confundi.

Et non contenti premissis sed volentes ulterius execrabilem suam maliciam progredi sediciones et discordias plurimas ac scandala gravia in regno suscitarunt jamdicto ex quibus in locis diversis regni ejusdem exorte sunt succrescunt et augentur quotidie inobediencie ac rebelliones diverse contra regium culmen vestrum.

Ceterum destinarunt suos nuncios et fautores instructos plenissime ad partes de Sarrabos et de Quirra et alias eciam partes insule prelibate ut earum incolis suaderent et darent falso intelligi quod marina navigia que jam tunch parabantur et alii utique apparatus que fiebant et continuantur assidue in vestris partibus cismarinis pro felici viagio faciendo de proximo per inclitum dominum ducem Montis Albi fratrem vestrum precarum (sic) ad regem Sicilie parabantur et fiebant ad lesionem et fraccionem predicte concordie et destruccionem excidiumque finale Sardinie insule memorate in qua dicte suasionis pretextu sunt dampna et scandala plurima suscitata.

Quid plura (?) prioribus pessima incubantes exercendo vulpeculas (sic) fraudes suas aliosque volentes sue rebellionis ac prodicionis dampnate intergibili inficere macula quos fidei puritas claros reddit suos maxinosos et callidos inierunt secretos tractatus et conatus direxerunt nequissimos quod villa vestra Alguerii rebellaret seu alias proderetur et ad obedienciam traheretur conjugum proditorum et eorum filii supradicti. Sed cogitaverunt quod non potuerunt stabilire immo detectis et presencitis ab officialibus vestris ac probis hominibus dicte ville tractatu et fraude hujusmodi et per eos circa hec debita provisione adhibita suo conjuges ipsi et alii supradicti remanserunt voto frustati captis per officiales eosdem et per quarteria laceratis duobus qui hujusmodi prodicionis et fraudis comercium exercebant vel erant in eis partecipes (2).

Premissaque omnia et alia que sunt orribilia dictu nephandissima scelere inmanitate nequissima comiserunt et omiserunt diversa conjuges et alii supradicti rebellando pertinacibus animis et alias multifarie multisque modis contra regium culmen vestrum ac in vestri et totius vestre reipublice offensam gravissimam maximamque jacturam post firmatam concordiam supradictam ac in lesionem et enervacionem totalem ejusdem spreto et rupto omnino fidelitatis et naturalitatis debito quo vestre regie domui sunt astricti.

Denique cum per gubernatores et alios officiales vestros qui in regno presunt jamdicto eisdem fuerunt missi conjugibus et aliis supradictis nuncii plurimi et diversi literas predictorum officialium deferentes credentie rogatorias requisitorias et alias quas decuit ipsis directas conjugibus et aliis eciam ut a suis insolenciis et actibus depravatis hujusmodi abstinerent concordiam servaturi predictam et ut debebant erga celsitudinem regiam se gesturi latitarunt et absconderunt se taliter quod copiam visionis corpore iidem habere nuncii nequiverunt nec ipsis dictas literas presentare. Et alias cessarunt conjuges et alii criminum patratores jamdicti crimina et alia in presentibus contenta capitulis regali vestro fastigio seu officio regiis nunciare et pandere licet ad id ex naturalitatis et fidelitatis debito ac virtute concordie supradicte et alias teneantur.

Et omnia supradicta sunt vera atque notoria et de illis fuit et est publica vox et fama in regnis et terris vestre regie dicionis.

Petens et suplicans generalis baiulus et procurator fiscalis jamdictus de et super premissis informacionem recipi diligenter sceleratosque predictos legittime declarari fore perjuros proditores et eciam bansatores ac penas omnes et singulas incurrisse nedum in concordia positas ante dicta sed eciam a jure et legibus patrie contra talia comittentes statutas et alia contra ipsos suosque ministros satellites complices et sequaces et alios omnes qui reperti sint ad predicta culpabiles in personis et bonis procedi ut negocii exhigit qualitas ac jus et racio suadebunt. Et quia fierent quod absit ludibrio vestri justi processus si eorum justicia exequcione debita fraudaretur punctus bajulus et procurator predictus officii sui calcaribus ac vere naturalitatis et fidelitatis debito comonitus confisusque de benignitate immensa tanti regis et principis sue adijciens peticioni et suplicacioni premisse audet hec dicere = Attendite magnifice rex et princeps attendite diligenter quod nil est scelestius proditore nil turpius sol videt cujus obscenitas tanta est ut qui artificio egent execrentur artificem et qui ceterorum scelerum famam querunt hujus infamiam reformident. Avertite eciam quod eo graviora senciuntur renovata incendia quo solent gravius nocere pericula recidiva er ad sumendam de tantis et tam duris flagiciis debitam ulcionem moras rumpendo consurgite leges inquam et jura jubete armari arripiatque judicium manus vestra et ad conterendum incaute rebellionis cornua superborum preteritis leniamentis dimissis quia jam in perniciem res erumpit attingimini roborem et vibrate contra protervissimos potentis justicie gladium ad laudem bonorum et vindictam malorum vobis ab ulto commissum = (3).

Qua siquidem cedula seu papireo quaterno sic ut prefertur oblato statim predictus dominus rex licet illa de quibus agitur in quaterno eodem adeo sint ut dixit destanda (sic) (detestanda) et gravia tanquam notoria que alia informacione aut probacione nequaquam egerent sed pocius esset opus facto cum in perniciem res jam prosiliat. Volens tamen predecessorum suorum illustrium sequendo vestigia debitos in ac super contentis in denunciacione prefacta ordiri processus et cum solemnitate procedere mandavit informacionem diligentem exinde recipi qua et eciam totum presens negocium colligendum solerter et referendum ipsi domino regi et ejus consilio cum fuerit plene collectum comisit honorabili viro Bernardo de Ponte legum doctori consiliario suo ac vicecancellario domine regine ibidem presenti comissionem hujusmodi cum ea qua decet reverencia acceptavit.

Precipiens inquam dictus dominus rex et speciale onus imponens dicto honorabili Bernardo Serra suo procuratore fiscali predicto quod nomine fisci sui instanciam et partem in presenti negocio faciat et ipsum usque ad finem et conclusionem totalem ejusdem diligencius prosequatur.

Qui procurator fiscalis mox se obtulit reverenter sibi injuncta complere.

Constat imprimis de supraposito in margine predicte prevencionis ubi legitur (exterius) quod certe interius latitabat excessus gravissimos: Et sic – Exemplum hujusmodi prevencionis facte per procuratorem fiscalem contra predictos Brancam Leonem, Elienorem judicissam Arboree, et tutores predicti Mariani; ac ipsum Marianum, atque ipsos complices et secaces ut supra continetur sumptum est ab ejus originali processu recondito in regio archivo Barcinone jussu regio preeunte per me Petrum Michaelem Carbonellum regium archivarium: una et in solidum cum Francisco Carbonello filio et coarchivario meo: excribique feci et veridice comprobavi: die XII novembris anno a nativitate Domini M.° CCCC.° LXXXXV.° Ut igitur fides plenior impendatur, meum: quo utor in publicis hic appono si†gnum.

NOTE

(1) È questa la introduzione, o il preambolo della domanda, o requisitoria fiscale; nè occorre notare quanto essa sia ampollosa, e adulatoria del sovrano, cui si faceva, poichè ciò apparirà manifesto a chiunque vorrà leggerla. Noteremo per altro, che gli eccessi, dei quali Eleonora, Brancaleone, e Mariano erano accusati dal fisco di Catalogna, o non erano veri, o erano esagerati; che si dava il nome di eccessi, di delitti, e di ribellione a rivendicazioni di dritti, o talvolta a rappresaglie per la mancata fede regia, e che con questi, e somiglianti pretesti la cupa politica dei sovrani di Aragona cercò fin dai tempi di Mariano IV. padre di Eleonora, e di Ugone IV. di lei fratello d’impossessarsi dei vasti dominii dei Giudici di Arborea: politica che non abbandonò mai; sicchè finalmente riuscì ad usurparli, spogliandone per via di processo, e di supposto crimen-lese l’animoso, ma infelice Leonardo Alagon (IV del nome), marchese di Oristano, ultimo successore negli stati dei Giudici Arborensi. (Ved. Tola, Dizion. Biogr. dei Sardi Ill. Vol. I. pag. 58 e seg.). Di ciò fa larga fede la storia, ed è ampiamente provato dai molti documenti, che noi pubblichiamo nel Tom. II. del presente Codice Diplomatico fra i Diplomi, e le Carte del Secolo XV.

(2) Questo fatto della tentata occupazione di Alghero per via di tradimento dovette essere posteriore all’andata in Catalogna degli inviati del governatore di Sardegna, e dai consiglieri, e probi-uomini di Cagliari con le lettere di credenza, e le istruzioni riportate nel precedente Num. CLII, dalle quali sono tolte per intero le accuse contenute in questa requisitoria (praeventio) fiscale; poichè in dette istruzioni non si fa motto veruno di tale tentativo, nè della giustizia sommaria (ad usum Cathaloniae) sopra li due supposti rei (che qui non si nominano) squartati, ed uccisi.

(3) La perorazione, con la quale il fisco di Catalogna dà termine alla sua accusa, non è diversa nell’ampollosità del preambolo, e nello stile da tutto il tenore dell’accusa medesima. Ma era superflua una così verbosa eloquenza, onde persuadere chi desiderava in segreto di abbattere dinasti malvisi e potenti, i quali contrastavano all’avara dominazione aragonese in Sardegna.