Privilegio del Re D. Pietro di Aragona per la franchigia delle possessioni di Alghero da ogni peso, e pagamento, eccettuata la decima, per lo spazio di cinque anni.
(1355, 15 febbraio).
Dagli Archivi antichi della Città di Alghero.
Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum, Valenciae, Maioricarum, Sardiniae, et Corsicae, comesque Barchinonae, Rossilionis, et Ceritaniae. Pensantes quod si nos erga populatores et habitatores villae nostrae de Alguerio aciem mentis nostrae erigimus, et ipsos gratijs et favoribus prosequamur, sic ipsi magis placide, et meliori affectu vires suas emittent, et voluntates suae ad omne bonum, et ad excolendum, laborandum, et reparandum, ac meliorandum possessiones, haereditates, domos, et alia bona et res quae inibi habent, vel habebunt in futurum, multo melius inducentur; idcirco cum praesenti carta nostra in perpetuum valitura, vobis omnibus et singulis habitatoribus et populatoribus dictae nostrae villae de Alguerio praesentibus et futuris concedimus, quod omnes illae domus, campi, vinae, et haereditates ac bona alia quaecunque quas nos vobis dedimus et concessimus in dicta villa, et eius terminis, sint franche et libere ab omni tributo, censu, laudimio, et fatica, ac alio onere et servitute regali, excepto jure decimae quam nobis et nostris retinemus, ac etiam reservamus. Et ex nunc ipsas franchas, liberas, et exemptas ab hijs omnibus, excepto dicto jure decimae, facimus ac etiam constituimus, et pro franchis, liberis, et exemptis, per nos, et nostros, ac alios quoscunque in perpetuum haberi volumus et iubemus. Praeterea volentes vos dictos habitatores, et populatores dictae villae ampliori gratia prosequi, et favore, concedimus vobis, ac etiam plenariam facultatem, et licentiam elargimur, quod cum sit finitum tempus quinque annorum per nos ordinatum, ne vos domos, campos, vineas, et alias haereditates quascunque per nos vobis concessas, et donatas, possitis vendere, cambiare, donare, alienare, vel in alias personas quocunque modo alio transferre, vos et quilibet vestrum dicto tempore finito, ut praefertur, dictas domos, campos, vineas, et alias haereditates quascumque possitis libere, et sine aliqua servitute et onere praedictorum omnium, excepto jure dictae decimae, vendere, cambiare, donare, alienare, et in alias personas quae sunt nostrae nationis, videlicet Cathalanas, vel Aragonenses, et quae intus dictam villam mansionem, residentiam, et incolatum faciant personalem, intusque domum suam ignem qualibet die, et nocte incendant, inibique continue cohabitent quomodolibet valeatis transferre; personis tamen clericis, et religiosis, et aliis omnibus extraneae nationis ab hijs penitus exclusis. Insuper vobis dictis populatoribus, et habitatoribus dictae villae de Alguerio a nobis infrascripta postulantibus, plenam potestatem, et licentiam conferimus, quod si vos, aut aliquem ex vobis forte aegrotari contingeret, vel tali aegritudine detineri, quod ad huius mundi vita minime evadere crederetur, testamenta ac codicillos fieri facere valeatis, et de dictis bonis per nos vobis donatis, tam intra tempus dictorum quinque annorum, quam extra, in personas Cathalanas, et Aragonenses, dumtaxat, ut superius enarratum est, et sub eisdem modis, et formis, exceptis clericis, et religiosis praedictis, et non in alias personas, ad libitum vestrum disponere, ac etiam ordinare possitis. Mandantes cum praesenti gubernatori, et administratori iudicatus Lugudorij, vicario, ac alijs officialibus dictae villae, caeterisque officialibus nostris dicti iudicatus praesentibus et futuris, vel locatenentibus earundem, quatenus concessionem et gratiam, ac licentias nostras praedictas firmas habeant, teneant; et observent, et observari inviolabiliter faciant per quoscunque, et non contraveniant, vel aliquem contravenire permittant quavis causa. In cuius rei testimonium, praesentem fieri iussimus nostrae maiestatis sigillo munitam. Datum in Castro Calleri, quintadecima die februarij, anno a nativitate Domini, millesimo, trecentesimo, quinquagesimo quinto. Subscripsi §: 7.
Signum † Petri Dei gratia regis Aragonum, Valenciae, Maioricarum, Sardiniae, et Corsicae, comitisque Barchinonae, Rossilionis, et Ceritaniae.
Testes sunt Bernardus de Capraria. Olfus de Proxida. Petrus Dominus de Exica. Gilabertus de Cintillis. Petrus Maça.
Signum † mei Ioannis Egidij de Castello, dicti domini regis scriptoris, qui ad mandatum ipsius domini haec scribi feci, cum raso, et emendato in VIIJ.a linea, ubi legitur, nobis, et in IX.a ubi legitur, minime, et in X.a ubi legitur praedictis judicatus, officialibus judicatus, et in penultima ubi legitur maiestatis, et clausi.
Ioannes Egidij ex capi. P. Dominum.
R. Provi. in consil.
Vidit. Don R.
Math. Proto.
R. in Sardinia. IIJ.°
Resta.