Adelasia e Ubaldo regoli di Torres e di Gallura cedono incondizionatamente alla Chiesa Romana, e per essa ad Alessandro Legato Pontificio, il castello di Monte Acuto (situato nella provincia Turritana), acciò lo possieda in piena proprietà, e ne disponga a suo piacimento.
(1237, 14 aprile).
Dal Muratori, Antiq. Ital., Tom. VI. Dissert. LXXI.
In nomine Domini nostri Iesu Christi. Hoc est exemplum cuiusdam publici instrumenti, pendenti sigillo plumbeo signati, huius tenoris.
In nomine Domini. Anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo septimo, indictione XI. tempore domini Gregorii IX. Papae, anno XI. quartadecima die mensis aprilis. Pateat omnibus manifeste, quod domina Adelasia Regina Turritana et Gallurensis, et dominus Hubaldus vir eius, Gallurensis Iudex et Turritanus, sponte et bona voluntate, nulla coactione interveniente, dederunt, tradiderunt et concesserunt Ecclesiae Romanae, et domino Gregorio Summo Pontifici, eiusque successoribus canonice intrantibus, pro ipsa Ecclesia Romana, castrum quod dicitur Monte Acutum, liberaliter, pure, et sine aliqua conditione, habendum, tenendum et custodiendum pro ipsa Ecclesia Romana, et faciendum omnia quaecumque Summus Pontifex pro ipsa Ecclesia Romana de ipso castro facere voluerit, Magistro Alexandro Capellano, et Legato Apostolicae Sedis pro ipsa et nomine ipsius ecclesiae Romanae predictum castrum recipiente.
Actum in palatio regni Turritani de Ardera coram subscriptis testibus, videlicet Episcopo Empuriensi… Abbate de Saccaria, Lamberto Abbate de Falesia, Vito, Presbytero Paulo, et Iohanne fratribus de ordine Minorum, Magistro Benencasa canonico Sancti Michaëlis Lucani, Benedicto Clerico Sancti Stephani de Alatro, Iohanne et Thomasio civibus Alatrinis, et Conio de Verulo, et multis aliis.
Ego Gregorius, Sacrosanctae Romanae Ecclesiae Scriniarius, de mandato dicti domini Legati hoc instrumentum scripsi et complevi, meoque signo signavi, et in publicam formam redigi.
Et ego Nicolaus Ferentinus Sanctae Romanae Ecclesiae Scriniarius, hoc instrumentum, sicut inveni in praedicto publico et authentico instrumento, nil addens vel minuens vel mutans, de verbo ad verbum, auctoritate Apostolicae Sedis complevi, et in publicam formam scripsi, et signum feci.